A. Exeter Domesday, fol. 208b. (Ed. 1816, p. 189).

Terra Sancti Michahelis de Cornugallia. Sanctus Michahel habet unam mansionem quae vocatur Treiwal quam tenuit Brismarus eâ die qua rex Edwardus fuit vivus et mortuus. In ea sunt ii hidae terrae quae nonquam reddiderunt gildam. Has possunt arare viii carrucae. Ibi habet Sanctus Michahel i carrucam.... De hac mansione abstulit comes de Moritonio i de praedictis ii hidis quae erat de dominicatu beati Michahelis.

B. Ibid., fol. 508 (Ed. 1816, p. 471).

Sanctus Michael habet i mansionem quae vocatur Treiwal de qua abstulit comes de Moritonio i hidam, quae erat in dominicatu Sancti die qua rex Edwardus fuit vivus et mortuus.

C. Ibid., fol. 258b (Ed. 1816, p. 138).

Comes habet i mansionem quae vocatur Treuthal quam tenuit Brismarus sacerdos eâ die qua rex Edwardus fuit vivus et mortuus. In ea est i hida terrae et reddit gildum (sic) Sancto Michaele (sic). Hanc abstulit comes Sancto. Bluhidus Brito tenet eam de comite.