CAP. II.
Quomodo Principum, Magnatum et Primariorum P. P. Societatis familiaritatem acquirent, et conservabunt.
I. Conatus omnis ad hoc in primis adhibendus, ut Principum et primariorum ubique locorum aures et animos obtineamus, ne sit qui in nos audeat insurgere, quin immo omnes cogantur à nobis dependere.
II. Cum autem experientia doceat Principes et Magnates tum præsertim affici personis ecclesiasticis, quando odiosa eorum facta dissimulant, sed in meliorem potius partem ea interpretantur, ut videre est in matrimoniis contrahendis cum affinibus, aut consanguineis, aut similibus, animandi sunt qui hæc aut similia affectant, spe facta per nostros istiusmodi dispensationes facile a summo Pontifice impetrandi, quod faciet si explicentur rationes, proferantur exempla, et recitentur sententiæ favorabiles titulo communis boni, et majoris gloriæ Dei, quæ est scopus Societatis.
III. Idem faciendum si princeps aggreditur aliquid faciendum non æque magnatibus omnibus gratum; permovendus nempe animus ei, et instigandus, cœterorum vero animi commovendi ad hoc ut principi sese accommodent, neque contradicant; in genere tamen tantum, nec unquam ad particularia descendendo, ne societati imputetur, si male negotium successerit; et siquidem hoc aliquando factum reprobetur, recitentur monita contraria hæc plane prohibentia, et adhibeatur auctoritas aliquorum patrum, de quibus constat quod hæc ipsa monita illos lateant, qui etiam cum juramento asserere poterunt societatem, quoad hæc quæ illi improperantur, calumniam pati.
IV. Juvabit etiam non parum ad occupandos principum animos, si nostri dextere et per tertias personas insinuent se ad legationes honorificas et favorabiles ad alios principes aut reges pro illis obeundas, præsertim apud pontificem et supremos monarchias; hac enim occasione sese et societatem commendare poterunt, quare non nisi zelosi valde et versati in instituto nostro eo erunt destinandi.
V. Alumni principum et domestici præcipue, quibus familiariter utuntur, per munuscula præcipue et varia pietatis officia vincendi sunt, ut eandem nostros fideliter de humoribus et inclinationibus principum et magnatum instruant, sic facile illis societas sese accommodabit.
VI. Experientia etiam docuit in domo Austria, aliisque regnis Galliæ, Poloniæ, &c. cæterisque ducatibus, quantum societas sese juverit tractandis matrimoniis inter principes. Quare prudenter proponantur exquisiti conjuges, qui cum parentibus vel amicis nostrorum sunt amici vel familiares.
VII. Fæminæ principes per domesticas potissimum, quæ a cubiculis sunt, facillime vincentur; quare illæ omnibus modis foveantur, sic enim ad omnia, etiam secretissima, in familia aditus patebit.
VIII. In conscientiis magnatum regendis sequentur nostri confessarii sententiam illorum auctorum qui liberiorem conscientiam faciunt contra opinionem aliorum religiosorum, ut, relictis illis, a nostra directione et consiliis toti velint dependere.
IX. Tam principes quam prælati, aliique omnes qui societati favorem extraordinarium præstare possunt, participes faciendi sunt omnium meritorum societatis, exposito illis momento hujus summi privilegii.
X. Insinuandæ etiam caute et prudenter facultates amplissimæ societatis absolvendi etiam a casibus reservatis, respectu aliorum pastorum aut religiosorum, item dispensandi in jejuniis, debito reddendo, aut petendo, matrimonii impedimentis, aliisque notis, in quo fiet ut plurimi ad nos recurrant et obstringantur.
XI. Invitandi ad conciones, sodalitates, orationes, actiones, declamationes, &c. in quibus carminibus, inscriptis thesibus honorandi, tum si expedit in triclinio mensa excipiendi, variisque et dictis salutandi.
XII. Inimicitiæ et dissensiones inter magnates ad nos distrahendæ erunt ut componantur, sic enim in notitiam familiarium et secretorum paulatim poterimus devenire, et alterutram partem nobis devincire.
XIII. Quod si monarchæ vel principi serviat aliquis societati parum addictus, invigilandum ut sive per nostros, sive potius per alios ille in amicitiam ac familiaritatem societatis inducatur, promissis, favoribus ac promotionibus per principem, aut monarcham suum procurandis.
XIV. Caveant omnes quacumque ratione dimissos a societate, et præsertim illos, qui sua sponte ab ea discedere voluerunt, apud quemquam commendare, aut promovere; quia quantumcumque illi dissimulent, semper tamen irreconciliabile odium adversus societatem gerunt.
XV. Denique ita omnes solliciti sint, principes, magnates, et magistratus cujusque loci conciliare, ut etiam contra consanguineos, et affines, et amicos suos, pro illis, quando occasio sese obtulerit, strenue fideliterque agant.