CAP. IV.
Quæ commendata esse debeant concionatoribus et confessariis magnatum.
I. Nostri principes, virosque illustres ita dirigant, ut solum ad majorem Dei gloriam tendere videantur, et ad talem austeritatem conscientiæ, quam ipsimet principes concedunt; neque enim statim, sed sensim spectare debet directio illorum externam et politicam gubernationem.
II. Ideo sæpe illis inculcandum distributionem honorum et dignitatum in rep. spectare ad justitiam, graviterque Deum offendi a principibus, si contra eam spectant, et ex passione procedant. Protestentur sæpe ac serio se nullo modo velle in Reip. administrationem ingerere, sed invitos dicere, ratione officii sui; tum ubi semel bene hæc apprehenderint, explicetur quibus virtutibus præditi esse debeant, qui ad dignitates et munia publica ac primaria assumendi sunt, nominenturque tandem, et commendentur ab illis qui sunt sinceri amici societatis; hoc tamen non fiet immediate per nostros, nisi princeps ad hoc cogerit, sed plus gratiæ habebit, si interponantur amici vel familiares principis.
III. Quocirca confessarii et concionatores nostri informentur ab amicis nostris, qui pro quovis munere sunt apti, præsertim tales qui erga societatem liberales sunt, horum nomina apud se habeant, et suo tempore cum dexteritate, sive per se, sive per alios, principibus insinuent.
IV. Meminerint summopere confessarii et concionatores, principes suaviter et blande tractare, nullo modo in concionibus et privatis colloquiis perstringere, omnes pavores ab illis removere, et in spe, fide, justitia politica potissimum adhortari.
V. Munuscula parva vix unquam pro privato usu acceptent, sed commendent necessitatem communem provinciæ et collegii, domi cubiculo simpliciter instructo gaudeant, neque curiose nimis se vestiant et ad abjectiores personas, quæ in palatio sunt, juvandas ac consolandas prompte se conferant, ne solis magnatibus præsto esse videantur.
VI. Quam primum post mortem officialium curent ut de substituendis amicis societatis mature agant, et suspicione se eximant extorti regiminis; quare etiam, uti supradictum est, immediate se non impendent, sed amicos fideles, ac potentes, qui sustinere invidiam possunt, si quæ oriatur.