CAP. IX.

De reditibus collegiorum augendis.

I. Nemo quantum fieri poterit ad ultimam professionem admittatur, quamdiu successiones aliquas expectet, nisi fratrem se juniorem habeat in societate, vel ob alias graves causas; in omnibus tamen et ante omnia consulendum est amplificationi societatis, secundum fines superioribus notos; qui in hoc saltem conspirent, ut ecclesia ad majorem gloriam Dei pristino nitori restituatur, et totius cleri non nisi unus sit spiritus; quocirca frequenter monendum est et passim promulgandum, societatem partim constare ex professis adeo mendicis, ut præter largitiones quotidianos fidelium, careant omnibus, partim etiam aliis patribus pauperibus quidem, sed qui possident bona stabilia, ne sint in gravamen populi pro studiis ac functionibus suis, ut sunt cæteri mendicantes; ideoque serio inculcent confessarii principum, magnatum, viduarum, et aliorum (à quibus societas multum sperare potest) ea quæ hanc materiam concernunt, ut dum spiritualia illis conferunt et divina, ad minimum terrena et temporalia ab illis recipiant, neque vix unquam omittant occasiones recipiendi cum offertur, si autem promissum fuerit et differatur, prudenter in memoriam revocetur, quantum tamen fieri potest omnem affectum erga divitias dissimulando; quod si quis ex confessariis sive magnatum sive aliorum, ad hæc in praxin redigenda minus industrius videatur, tempori et caute amoveatur; alio in locum ejus suffecto: et si necessarium sit ad majorem pœnitentium satisfactionem, ad remotiora collegia relegetur dicendo societatem plurimum illius persona ac talentis ibidem indigere; nuper enim audivimus juvenes viduas immatura morte præventas, negligentia nostrorum suppellectilem valde pretiosam, templis societatis dicatam non legasse, eo quod tempestive acceptata non esset; neque est ad similia acceptanda tempus, sed bona pœnitentium voluntas spectanda est.

II. Prælati, canonici, pastores, aliique opulenti ecclesiastici industriis variis ad exercitia spiritualia sunt alliciendi, et paulatim sic mediante affectu erga res spirituales societati conciliandi, deinde eorum liberalitas paulatim prognosticando.

III. Non negligant confessarii interrogare pænitentes suos (opportune tamen) de nomine, familia, affinibus, parentibus, amicis, bonis, dein spectare successiones illorum, statum, intentionem ac resolutionem, quam si nondum sumpserint societati favorabilem, oportebit persuadere; quod si spes alicujus utilitatis prima fronte affulgeat, quia non expedit de omnibus simul interrogare, jubeantur sive titulo majoris elucidationis conscientiæ, sive pænitentiæ medicinalis, hebdomadatim confiteri, et honeste ab eodem confessario invitentur, ut quod unavice inquirere non potuit, pluribus inquirat; quod si successerit ex voto, si fæmina fuerit, ad persistendum, in frequenti confessione et visitatione, si vir ad sodalitatem frequentandam, et familiaritatem nostrorum, quoquo modo inducatur.

IV. Quæ de viduis dicta sunt, eadem agenda circa mercatores, cives opulentos, et conjugatos prole carentes, intelligantur; à quibus non raro societas ex asse hæreditatem acquiret, si prudenter hæ praxes executioni mandentur. Potissimum autem hæc observanda erunt, circa opulentas devotarias nostros frequentantes, quæ si non sint parentibus valde nobilibus natæ, tantum ad summum poterit vulgus obmurmurare.

V. Rectores collegiorum conabuntur habere notitiam domorum, hortorum, prædiorum, vinearum, pagorum, cæterorumque bonorum, quæ à primariis nobilibus, mercatoribus aut civibus possidentur, et si fieri potest gravaminum ac redituum quibus onerantur; sed caute id præstandum et efficacissime per confessionem, sodalitatem, ac privata colloquia; quod si confessarius pænitentem divitem adeptus sit, continuo rectorem moneat, et omni modo fovere conetur.

VI. Porro summa rei in eo constituenda est, quod nostri omnes apposite benevolentiam pænitentium, et aliorum, quibuscum conversantur captare norint, et singulorum inclinationi se accommodare; quapropter ad loca quæ à divitibus et nobilibus inhabitantur, provinciales provideant, ut multi mittantur, et ut provinciales id prudentius ac felicius faciant, rectores de messe illos accurate instruere suo tempore meminerint.

VII. Inquirant etiam an contractus et possessiones per receptiones filiorum in societatem, ad illam transire possint; et si fieri potest, explorent an bona aliqua sic per pactum aliquod conducta, vel aliter collegio cedere possint, ut post tempus societati cedant; ad quem finem, societatis necessitas, et gravamen debitorum, omnibus præsertim magnatibus et divitibus intimanda erunt.

VIII. Si contigerit viduas aut conjugatos divites nobis addictos tantum habere filias, eas nostri blande dirigent ad statum devotarium, vel ad religionem monialium; dote aliqua illis relicta; cætera societati paulatim acquirentur; quod si filios habeant qui societati apti erunt, ad illam allicientur, alii ad alias religiones, etiam certo minimo compromisso inducendi erunt; sed si filius unicus sit, quibuslibet modis ad societatem pertrahendus erit, eique metus omnis parentum ex animo removendus, et vocatio Christi inculcanda est, ostendendo etiam Deo sacrificium gratissimum fore, si parentibus insciis et invitis aufugerit; deinde mittatur ad novitiatum remotum, præmonito prius generali; quod si filios et filias habeant, prius filiæ in monasterium vel statum devotarium dirigantur, deinde filii in societatem cum successione bonorum pertrahantur.

IX. Superiores hujusmodi viduarum et conjugatorum confessarios suaviter et fortiter moneant, ut sese utiliter pro societate secundum hæc monita impendant; quod si non fecerint, alii eorum loco substituantur, et ipsi removeantur, sic ut notitiam cum illa familia fovere non possint.

X. Viduæ vel aliæ personæ devotæ, quæ videntur magno affectu ad perfectionem tendere, inducantur ad hoc tamquam ad efficacissimum medium perveniendi ad apicem perfectionis, si omnes suas possessiones societati cedant, et vivent annona societatis, quæ illis secundum exigentiam continuo administrabitur, ut sine ulla cura ac sollicitudine Deo liberius serviant.

XI. Ad persuadendàm efficacius paupertatem societatis superiores à ditioribus personis societati addictis mutuent pecunias sub chirographo, quarum solutio differatur; deinde tempore morbi præsertim periculosi talis persona constanter visitetur, et omni ratione præveniatur, ut tandem moveatur ad reddendum chirographum; sic enim nostri non agnoscentur testamento, et interim nihilominus lucrabimur absque invidia succedentium in bona morientis.

XII. Conveniet etiam ab aliquibus personis pecuniam sub annuo reditu sumere, et eandem nummo altiori alibi constituere, ut reditus reditum compenset; interim enim fieri poterit, ut amici qui pecunias sic mutuo dederunt, misericordia nostri moti, lucrum aut subinde etiam capitale sive testamento, sive donatione inter vivos, societati cedant, dum collegia struuntur, aut templa ædificantur.

XIII. Utiliter etiam societas sub nomine mercatorum divitum nobis addictorum negotiari poterit; sed respiciendum certum ac copiosum lucrum, etiam in Indiis, quæ societati non tantum animas, verum etiam opes multas hactenus, Deo favente, subministrarunt.

XIV. Procurent nostri habere in locis ubi resident, medicum aliquem societati fidelem, quem apud ægros præ cæteris præcipue commendent et extollant; ut vicissim ipse nostros præ cæteris religiosis commendans, efficiat ut passim apud primarios ægrotos et præsertim moribundos vocemur.

XV. Confessarii sint assidui in visitandis ægris, potissimum qui periclitantur, et ut alios religiosos et ecclesiasticos inde honeste eliminent, procurent superiores, ut tempore illo quo confessarius discedere cogitur ab ægroto, continuo alii succedant, et ægrotum in bonis propositis foveant; interim incutiendus erit prudenter horror inferni, &c. ad minimum purgatorium, demonstrandumque, quod sic ut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum; nusquam autem melius eleemosynas impendi posse, quam in hujusmodi personarum alimentum ac subsidium, qui ex vocatione sua profitentur charitatem erga salutem proximi, sic enim illius participes faciendos, et satisfacturos ægrotos pro peccatis propriis, qui charitas operiit multitudinem peccatorum; describi potest quoque charitas, tamquam vestis illa nuptialis, sine qua nemo admittitur ad mensam cœlestem. Denique ex scriptura et sanctis patribus alleganda erunt, quæ, respectu habito ad capacitatem ægroti, efficacissima judicabuntur ad illum permovendum.

XVI. Mulieres conquerentes de vitiis aut molestiis suorum maritorum, doceantur subtrahere secreto summam aliquam pecuniæ, illamque, Deo offerre pro expiandis peccatis maritorum, et impetranda illis gratia.