CAP. VI.
De conciliandis societati viduis opulentis.
I. Deligantur ad hoc opus patres provectæ ætatis, complexionis vivacis et conversationis gratæ, ab illis visitentur viduæ illæ, et simul atque affectum aliquem erga societatem ostendunt, vicissim opera et merita societatis illis offerantur, quod si acceptent et ecclesias nostras visitare cœperint, prospiciatur eis de confessario, a quo bene dirigantur præsertim in ordine ad constantiam in statu viduali; enumerando et laudando illius fructus et felicitatem, certoque spondeant et tanquam obsides promittant æternum meritum hac ratione conquirendum, et efficacissimum esse medium ad purgatorias pœnas evitandas.
II. Procuret idem confessarius ut sacello vel oratorio alicui domo adornando occupentur, in quo meditationibus aliisque exercitiis spiritualibus vacare possint, ut sic facilius à conversatione, et procorum visitationibus avocentur, et quamvis sacellanum habeant, nostri tamen à celebratione missæ et præcipue ab exhortationibus opportune faciendis non abstineant, et sacellanum sub se continere studeant.
III. Caute et sensim mutanda quæ ad gubernationem domus spectant, sic habita ratione personæ, loci, affectus, et devotionis.
IV. Amoliendi potissimum tales domestici (sed paulatim) qui plane cum societate non communicant aut correspondent, talesque commendandi (si qui substituendi sint) qui à nostris dependeant aut dependere velint, sic enim omnium qui in familia aguntur, participes esse poterimus.
V. Totus conatus confessarii hoc spectet, ut vidua ejus consilio in omnibus utatur et acquiescat, quod ostendetur per occasionem, esse unicum fundamentum profectus spiritualis.
VI. Consulatur et celebretur frequens usus sacramentorum, præsertim pænitentiæ in quo intima animi sensa et tentationes quascumque liberrime aperiat, deinde frequens communio, auditus sacri ipsiusmet confessarii, ad quod invitabitur cum promissis peculiaribus precibus, recitatio litaniarum et quotidianum examen conscientiæ.
VII. Juvabit etiam non parum ad plenissimam cognitionem omnium inclinationum ejus, confessio generalis, etiamsi alias alteri facta fuerit, iterata.
VIII. Exhortationes fient de bonis viduitatis, de molestiis matrimonii præsertim iterati, de periculis quæ simul incurruntur, &c. quæ maxime ad hominem sunt.
IX. Proponendi subinde et dextre proci aliqui, sed tales à quibus scitur bene viduam abhorrere; describantur aliorum vitia, et mali mores, si qui putentur illi arridere, ut sic universim secundas nuptias nauseat.
X. Quando ergo circa viduitatis statum bene affectam esse constat, tunc commendanda vita spiritualis, non religiosa, cujus incommoda potius proponenda, et exaggeranda, sed qualis fuit Paulæ et Eustochii, &c. prospiciatque confessarius ut quantocyus voto castitatis saltem ad biennium vel triennium emisso, omnem aditum ad secundas nuptias excludat, quo tempore omnis conversatio cum sexu impari, et recreationes etiam cum consanguineis et affinibus prohibendæ, titulo majoris conjunctionis cum Deo. Ecclesiastici autem à quibus vidua visitabitur, aut quos visitabit, si omnes excludi nequeant, tamen tales sint qui ex nostrorum commendatione admittantur, vel à nostrorum nutu dependeant.
XI. Huc usque ubi progressum fuerit, paulatim ad bona opera præsertim eleemosynas inducenda erit vidua, quæ tamen nulla ratione præstabit sine sui patris spiritualis directione; cum plurimum intersit, ut cum discretione talentum in lucrum spirituale detur, et eleemosynæ male collocatæ sint sæpe causa vel fomentum peccatorum, et sic simplicem tantum fructum et meritum causent.