CAP. X.

De disciplinæ hujus rigore privato in societate.

I. Dimittendus erit quilibet vel cujusvis conditionis vel ætatis, alio colore quæsito, tamquam hostis societatis, qui devotas nostras vel alios amicos alienaverit à templo nostro vel frequentatione nostrorum, aut eleemosynas ad alia templa, vel religiosos diverterit, vel alicui opulento, aut bene societati congruo illam dissuaserit; tum etiam qui circa tempus, quo de bonis propriis disponendum erat, affectum erga consanguineos potius, quam erga societatem, ostenderint; hoc enim magnum immortificati animi signum est, et convenit professos esse plane mortificatos: item qui eleemosynas à pœnitentibus aut aliis amicis societatis ablatas ad consanguineos suos pauperes diverterint. Ut autem de causa dimissionis suæ postea non conquerantur, non dimittantur statim, sed prohibeantur primo, ab audiendis confessionibus, mortificentur et vexentur exercitiis vilissimorum officiorum, cogantur ad ea in dies præstanda à quibus aversionem maximam habere cognoscuntur, removeantur ab altioribus studiis ac honorificis muniis, urgeantur capitulis ac reprehensionibus publicis, arceantur à recreationibus, et conversatione externorum, subtrahantur in vestibus, aliisque utensilibus, ea quæ omnino necessaria non sunt, donec ad murmurationem, et impatientiam inducantur, et tunc tamquam nimis immortificati, et aliis malo exemplo perniciosi dimittantur; et si ratio dimissionis parentibus aut prælatis ecclesiæ danda sit, dicantur non habuisse spiritum societatis.

II. Dimittendi insuper erunt qui scrupulum fecerint in acquirendis societati bonis, dicanturque esse nimium proprio judicio addicti; quod si apud provinciales rationem facti sui reddere voluerint, non audiantur, sed urgeantur ad regulam quæ omnes obligat ad cæcam obedientiam præstandam.

III. Reflectendum erit ab initio et à teneris, quinam maxime in affectu erga societatem proficiant, qui autem affectum erga alios ordines, aut pauperes, aut parentes tenere deprehenduntur, cum sint futuri inutiles, modo supra dicto, paulatim ad dimissionem disponantur.