CAP. XI.
Qualiter se nostri unanimiter præstabunt contra dimissos è societate.
I. Quoniam dimissi saltem aliquorum secretorum conscii sunt, plerumque obsunt; ac proinde eorum conatibus obviandum erit his modis: antequam è societate dimittantur, inducantur ut promittant scripto, et jurent se nihil de societate unquam sinistri scripturos vel dicturos; interim superiores servent scripto malas inclinationes, defectus ac vitia illorum, quæ ipsi aliquando in manifestatione conscientiæ suæ pro more societatis dederunt, quibus si necesse fuerit, societas apud magnates et prælatos ad illorum promotionem impediendam se juvare poterit.
II. Scribatur quamprimum per collegia, quinam dimissi sint, exaggerenturque causæ dimissionis generales, immortificatio animi, inobedientia, parvus affectus erga exercitia spiritualia, proprium judicium, &c., deinde moneantur alii omnes ne cum illis ulla ratione correspondeant; et si ab externis de dimissis mentio fiat, loquantur omnes uniformiter, et passim dicant, societatem neminem dimittere sine gravibus causis, ejicere instar maris cadavera, &c., insinuentur etiam caute hujusmodi causæ, propter quas odio habemur, ut plausibilior sit dimissio.
III. In domesticis exhortationibus persuadeatur dimissos esse plane inquietos, et continuo societatem repetere, exaggerenturque infortunia eorum, qui post discessum à societate male perierunt.
IV. Obviandum etiam erit accusationibus, quas dimissi è societate facere possent, per auctoritatem virorum gravium, qui passim declarent societatem neminem sine gravi causa dimittere, neque præscindere sana membra; quod confirmari potest per zelum quem habet, et generatim ostendit societas erga animas externorum: quanto magis erga domesticos suos?
V. Deinde hujusmodi magnates aut prælati, apud quos dimissi aliquid auctoritatis aut fidei sibi conciliare cœperint, omni genere beneficiorum à societate præveniendi sunt, ac obstringendi; explicandum illis quomodo bonum commune unius religionis tam celebris, quam utilis ecclesiæ præponderare debeat bono privato qualiscumque personæ; quod si affectus erga dimissos perseveret, juvabit causas dimissionis exponere, et exaggerare etiam quæ non adeo certa sunt, modo per probabilem consequentiam deducantur.
VI. Omni modo præcavendum erit, ne præsertim ii, qui sua sponte societatem deseruerunt, promoveantur ad aliqua officia aut dignitates ecclesiæ, nisi se suaque omnia societati submiserint et addixerint, ita ut omnibus constare possit quod à societate omnino dependere velint.
VII. Procuretur tempori ut ab exercitio functionum celebrium in ecclesia, ut sunt conciones, confessiones, evulgationes librorum, &c., quantum fieri potest sint remoti, ne affectum et plausum vulgi sibi concilient; eo fine diligentissime in vitam ac mores illorum erit inquirendum, nec non in sodalitia, occupationes, &c., et intentiones dimissi; quocirca efficiendum erit, ut cum aliquo è familia illa, quam dimissi incolunt, nostri peculiarem correspondentiam habeant, quamprimum autem quidpiam minus laudabile, aut censura dignum deprehensum fuerit, per personas inferioris ordinis nobis addictas in vulgus dispergatur, deinde magnates vel prælati, qui dimissos fovent, futuræ infamiæ indiciis teneantur: quod si nihil committant reprehensione dignum, et laudabiliter se gerant, extenuentur argutis propositionibus, ambiguisque verbis eorum virtutes, operaque quæ commendantur; donec æstimatio et fides quæ antea illis adhibebatur, imminuatur; societatis enim plane interest, dimissos et præsertim eos, qui eam sua sponte deseruerunt, prorsus supprimi.
VIII. Infortunia et eventus sinistri, qui illis accidunt, quamprimum divulgandi sunt, imploratis tamen precibus personarum piarum, ut non credantur nostri ex passione procedere; domi vero omnibus modis exaggerentur, ut alii contineantur.