CAP. XII.
Quinam conservari ac foveri in societate debeant.
I. Primum locum tenere debent strenui operarii, qui scilicet non minus temporale quam spirituale societatis bonum promovent, quales sunt plerumque confessarii principum ac magnatum, viduarum et devotarum opulentarum, concionatores et professores, et quicumque horum secretorum sunt conscii.
II. Corruentes viribus et defecti ætate, secundum quod talenta sua pro bono societatis temporali impenderunt, adeo ut habeatur decens ratio messis præteritæ; preterquam quod adhuc apta instrumenta sint ad deferendos superioribus defectus ordinarios quos in reliquis domesticis, cum perpetuo domi sint, animadvertunt.
III. Dimittendi illi nunquam erunt, quantum fieri poterit, ne societas male audiat.
IV. Præterea fovendi quicumque ingenio, nobilitate, aut divitiis excellunt; præsertim si amicos et consanguineos societati addictos habeant et potentes, et revera ipsi sincero affectu erga societatem sint, secundum explicationem supra datam; mittendi illi Romam, vel ad universitates celebriores ut studeant: si autem in provincia studuerint, peculiari affectu et favore professorum sunt promovendi, quoad usque cessionem bonorum suorum fecerint societati, nihil illis denegetur, sed postquam illam fecerint, mortificentur, ut cæteri, semper tamen respectu aliquo habito ad præterita.
V. Erit etiam ratio peculiaris eorum apud superiores, qui selectos aliquos juvenes ad societatem allexerint, quandoquidem affectum suum erga societatem non parum testati sunt; sed quamdiu illi nondum professi sunt, videndum ne nimium illis indulgeatur, ne forte fortuna, quos ad societatem adduxerunt, reducant.