CAP. XIII.

De delectu juvenum in societatem admittendorum, et modo retinendi.

I. Summa prudentia contendendum est ut deligantur juvenes ingenio bono, formà non contemnenda, genere nobiles, aut quod minimum horum aliquo excellentes.

II. Ut facilius ad institutum nostrum pertrahantur, peculiari affectu quamdiu student à præfectis scholarum et magistris sunt præveniendi, extra tempora scholæ, ab iisdem sunt instruendi, quam gratum Deo sit, si quibus illi se et sua omnia, præsertim in societate filii sui, consecret.

III. Ducantur occasione data per collegium et hortum, immo aliquando etiam ad villas, et cum nostris versentur tempore recreationum, et paulatim familiares fiant, cavendo tamen ne familiaritas pariat contemptum.

IV. Non permittantur castigari, et in ordinem redigi à præceptoribus cum aliis discipulis.

V. Munusculis ac privilegiis variis ætati illorum conformibus devinciendi sunt, et maxime colloquiis spiritualibus sunt animandi.

VI. Inculcetur illis hæc fieri dispositione divina, tamquam ad societatem electis præ tot aliis idem gymnasium frequentantibus.

VII. Aliis occasionibus, præsertim exhortationibus, terrendi sunt minis damnationis æternæ, nisi divinæ vocationi obtemperent.

VIII. Si societatem ingredi constanter petant, differatur illorum admissio, quamdiu constantes manent; quod si mutabiles appareant, quamprimum, et omnibus modis foveantur.

IX. Admoneantur efficaciter, ne ulli familiari suo, et ne quidem parentibus vocationem suam aperiant, priusquam admissi sint; quod si deinde aliqua illos tentatio resiliendi superveniat, in integro tum ipse, tum societas erit; et si illa superata fuerit, semper erit occasio illos rememoratione ejusdem postea animandi, si tempore novitiatus, aut post emissa vota simplicia obveniat.

X. Quia vero maxima difficultas est in alliciendis magnatum, nobilium, senatorum filiis, quamdiu apud parentes sunt, qui illos ad succedendum illorum officiis educant; persuadendum illis per amicos potius quam per personas societatis, ut illos in aliis provinciis, et remotis universitatibus collocent, in quibus nostri docent, præmissis instructionibus ad professores de qualitate et conditionibus illorum, ut affectum illorum societati facilius, et certius concilient.

XI. Quando ad ætatem aliquomodo maturam pervenerint, inducendi erunt ad facienda aliqua exercitia spiritualia quæ in Germanis et Polonis sæpe bonum successum habuerunt.

XII. Perturbationibus et afflictionibus illorum occurrendum erit, pro qualitate et conditione uniuscujusque, adhibitis demonstrationibus, et exhortationibus privatis de malo successu divitiarum, et bona vocationis non contemnendo sub pæna indictionis pænæ infernalis.

XIII. Apud parentes ut facilius filiorum suorum desiderio in societatem ingrediendi condescendant, ostendatur excellentia instituti societatis, præ aliis religionibus, sanctitatis et doctrinæ patrum nostrorum, æstimatio integra apud omnes, honor et applausus universalis, qui societati à summis et à minimis defertur; et recenseatur numerus principum et magnatum, qui magno animi sui solatio in hac societate Jesu vixerunt, et mortui sunt, et etiamnum vivunt: ostendatur quam gratum Deo sit quod juvenes sese illi mancipent, præsertim in societate filii sui, et quam bonum sit viro, cum portaverit jugum Domini ab adolescentià sua; quod si de teneritudine et minus perfecta ætate disceptetur, declaretur facilitas instituti nostri, quod præter trium votorum observationem, nihil aliud quod valde molestum sit, continet, et quod valde spectandum est, nullam regulam obligare, nequidem sub peccato veniali.