CAP. XV.

Quomodo agendum cum monialibus, et devotariis.

I. Caveant valde confessarii et concionatores offendere moniales, aut illis dare occasionem tentationis contra vocationem, sed contra affectu potissimum superiorum sibi conciliato, procurent confessiones saltem extraordinarias excipere, et conciones apud eas facere, si gratitudinem illarum vicissim experiantur; multum enim juvare societatem possunt nobiles, præsertim ac divites abbatiæ, tum per se, tum per parentes ac amicos suos, adeo ut mediante notitia primariorum monasteriorum paulatim in notitiam et amicitias totius fere civitatis venire possit.

II. Vetandum tamen ex altera parte devotabus nostris, ne monasteria fæminarum frequentent, ne vivendi ratio illa ipsis magis arrideat, et sic societas expectatione omnium bonorum, quæ possident, frustretur; inducantur vero ad præstandum votum castitatis et obedientiæ in manibus confessarii sui, ostendanturque illam vivendi rationem esse conformem primitivæ ecclesiæ moribus, utpote lucentem in domo, et non sub modio sine proximi ædificatione ac fructu animarum; præterquam quod exemplo viduarum illarum evangelicarum Christo in sociis suis benefaciant de substantia sua: denique omnia quæ in præjudicium claustralis vitæ sunt, exponantur, eique applicent, hujusmodi instructiones illis sub secreti sigillo communicent, ne forte ad aures religiosorum perveniant.