CAP. XVII.
De mediis promovendi societatem.
I. In primis in hoc incumbant omnes, ut etiam in rebus parvi momenti unum semper sentiant, et saltem exterius dicant, sic enim, quantumcumque res mundi hujus turbidæ fuerint, societas semper necessario augebitur et confirmabitur.
II. Sic omnes lucere nitantur doctrina et exemplis, ut reliqui religiosi, præsertim ii qui de clero sunt, pastores, &c. superentur, tandemque vulgus omnia à nostris tantum præstari optet; quin immo hoc palam dicatur, non requiri in pastoribus doctrinam tantam, modo suo munere bene fungantur, consilio enim societatem juvare posse, quæ idcirco studia summopere commendata habet.
III. Fovendi reges ac principes hac doctrina, quod fides catholica in præsenti statu persistere nequeat sine politismo, sed ad hoc magna opus discretione; hac ratione nostri grati erunt magnatibus, et ad intimiora consilia adhibebuntur.
IV. Foveri poterunt novis, lectissimis, et certissimis undiquaque transcriptis.
V. Neque parum conferet, si magnatum et principum dissensiones caute ac secreto nutriantur, etiam cum mutua virium infractione; quod si animadverteretur verisimiliter conciliandos, societas quam primum illos pacificare contendet, ne aliunde præveniatur.
VI. Ingeneranda omnibus modis, præsertim vulgo et magnatibus, opinio de societatis erectione per singularem providentiam divinam, juxta prophetias Joachimi abbatis, ad hoc ut ecclesia depressa ab hæreticis elevetur.
VII. Tum magnatum et episcoporum gratia obtenta, occupandi pastoratus et canonicatus, ad reformationem cleri exactiorem, qui olim sub certo regulo cum episcopis suis vivebant, et ad perfectionem tendebant, ac tandem ad abbatias, et prælaturas adspirandum, quas, attenta ignavia ac stupiditate monachorum, ubi vacaverint, non erit difficile assequi: etenim ex re ecclesia omnino foret, si omnes episcopatus à societate tenerentur, immo sedes apostolica possideretur; præsertim si pontifex bonorum omnium princeps temporalis fieret; quare omni ratione temporalia societatis, prudenter tamen et secreto paulatim extendenda, neque dubium quin tunc aurea sæcula et pax continua ac universalis, et consequenter benedictio divina ecclesiam comitaretur.
VIII. Quod si spes non affulgeat ad hæc perveniendi, cum equidem necesse sit ut veniant scandala, pro tempore invertendus erit status politicus, et incitandi principes nostris familiariter utentes ad bella mutua et importuna; ut sic ubique societas imploretur ac impendatur reconciliationi publicæ, ut communis boni auctrix, et primariis beneficiis et dignitatibus ecclesiasticis compensetur.
IX. Denique hoc saltem conabitur societatis efficere, acquisita principum gratia et auctoritate, ut ab iis à quibus non amatur, saltem timeatur.