I.
MONITA TO PROFESSOR UBAGHS, BY THE S. CONGREGATION OF THE INDEX.[ 1]
Folium primum anni 1843, de quo sermo est in epistola ad Episcopos Belgii ab Eminentissimo Cardinali Patrizi, secretario S. Inquisit. data d. 11 oct. 1864.
R. D. Ubaghs, docet in Theodicea et interdum etiam in Logica sequentes propositiones, quas S. Congregatio Indici praeposita emendandas esse judicat.
I. "Haud posse nos in cognitionem cujusvis externae metaphysicae veritatis venire (nempe quae respiciat ea quae sub sensus nostros non cadunt), absque alterius instructione, ac in ultima analysi absque divina revelatione".
Porro haec doctrina admitti nequit, quia sicut veritates internae et mathematicae cognosci possunt operatiocinii, ut ipsemet auctor fatetur, ita saltem possibile est veritates externas assequi, quotiescumque necessario cum internis connectuntur; aut cum ipsae internae consistere nequeunt non supposita aliqua veritate externa.
II. "Veritates externas metaphysicas demonstrari non posse". Vide Theod., pag. 220, n. 413 et seq.
Jam vero veritates externae quandoque cum internis necessario copulantur, tanquam effectus cum causa, et ideo per hanc connexionem demonstrari possunt eo genere argumenti quod a posteriori vocatur, cujus certitudo non minor illa est, quae per demonstrationem a priori obtinetur.
III. "Dei existentiam minime demonstrari posse, Deum existere demonstrari posse negamus". Theod., pag. 73.
Quae importuna doctrina ultro fluit ex opinionibus jam indicatis ipsius auctoris.
IV. "Probationes existentiae Dei reduci ad quandam fidem, aut fundari in hac fide, qua non tam videmus quam credimus, seu naturaliter persuasum nobis est, ideam hanc esse fidelem, id quod evidentia mere interna cernere non possumus". Theod., pag. 73.
Quae verba significare videntur potius credi quam demonstrari Dei existentiam, quod quidem a vero omnino distat.
V. "Auctor omnes probationes veritatum externarum metaphysicarum reducit ad sensum communem".
Quae doctrina admitti nequit, eo quod aliquae veritates externae demonstrantur a posteriori per veritates internas, absque illa relatione ad sensum communem. Ita habentes conscientiam nostrae existentiae, directe inferimus existere causam quae nobis existentiam contulerit; seu ab una veritate interna deducimus aliam veritatem externam absque interventu sensus communis.
Hae sunt praecipuae sententiae, quae in praedicto libro corrigendae videntur. Monet igitur S. Cong. Rev. auctorem ut nova aliqua editione librum emendandum curet atque interim in scholasticis suis lectionibus ab iis sententiis abstinere velit.
Folium alterum de quo sermo est in epistola Eminentissimi Cardinalis Patrizi.
Pauca quaedam loca in opere quod a cl. viro G. C. Ubaghs a. 1841 Lovanii editum est et inscribitur Theodicea, seu Theologiae naturalis elementa, adnotanda esse videntur, ut doctissimus auctor additis quibusdam illustrationibus obortas circa ejusdem operis intelligentiam difficultates e medio tollere possit. Ac 1º quidem memoranda sunt illa quae pag. 73 habentur de Dei existentia: "Deum existere demonstrari posse negamus, sed id certo certius probari etiam atque etiam affirmamus". Omnis certe ambiguitas ex hoc loco tolleretur, si post vocem demonstrari adderetur a priori, quod conveniret cum iis quae tradit auctor in Logica, p. 114, ed. tertia, de demonstrationis divisione, ubi ostendit contra Kantianos demonstrationem a posteriori, jure ac merito veram demonstrationem vocari. Auctor etiam, ibid. p. 105, haec habet: "Demonstrare, si stricte intelligitur, idem est ac probare judicium certo esse sicut effertur". Nemo autem negabit probationes existentiae Dei eam vim habere, ut respondeant notioni strictae demonstrationis quae hic a cl. auctore traditur.
2º Ubi auctor ad examen vocat diversa argumentorum genera, quae ad Dei existentiam demonstrandam afferri solent, quaedam habet quae observatione digna videntur. Theod., pag. 86, de argumentis physicis loquens ait: "Et licet tum recta ex rationalis naturae impulsu, etc., probari posset eumdem esse potentia et intelligentia vere infinita, illud tamen ex argumentis physicis solis et stricte spectatis secundum leges logicas effici nequit". Pag. 87, de argumentis quae moralia dicuntur ita se exprimit: "In his solis veram Dei infinitatem expresse contentam esse, strictis logicae legibus nondum plane efficitur". Additis porro quibusdam de argumento ex ente infinito, concludit: "Fide naturali et spontanea quadam progressione continua suppleamus in quod ad accuratam Dei notionem concipiendam, et ad veri Dei existentiam plene probandam illi soli probationi logicae, si strictissime acciperetur, deesse videretur". Tandem p. 89 legimus: "Probabiles quidem conjecturas facere de prima causa vel de primis causis (nesciremus utique, utrum una aut plures dicendae essent) deque earum proprietatibus possemus". In his omnibus mens doctissimi auctoris paulo clarius explicanda videtur, ne quis inde occasionem sumat vim elevandi argumentorum quae Dei existentiam demonstrant.
3º Clarissimus auctor, cap. 7, p. 3 Theod., profitetur se "magis speciatim ac si fieri possit, paulo apertius declarare velle ea quae ad veritatem cognoscendam spectant". Quaedam tamen ibi leguntur, de quorum intelligentia dubitationes oriri possent. Pag. 216, haec habentur: "Veritatem internam immediate cognoscere possumus, externam non sine interposita fide". Et pag. 219: "Necesse est ... ut institutio aliena nobis manifestas faciat veritates quae nec mere animi affectiones sunt, nec sub sensus nostros externos cadunt". Plura alia ejusdem generis ibi obvia sunt, quae contra mentem auctoris forte in alienos sensus torqueri possent, et ad id adhiberi, ut vis humanae rationis extenuaretur, et argumenta quae pro veritatibus externis demonstrandis adhibentur ita infirmarentur, ut certitudinem illam minime afferrent, quae in iis homini omnino necessaria est.