III.
RESCRIPT OF THE S. CONG. OF INDULGENCES.
Inter dubia de Translatione festorum, quae N. huic Sacrae Congregationi Indulgentiarum obtulerat enodanda, sequens propositum est:
Utrum Indulgentiam alicui festo adjunctam lucretur quisquis die ipsa juxta Kalendarium Breviarii Romani, vel potius juxta Kalendarium uniuscujusque dioecesis, Ordinis, etc. Item qui sodalitati cuicumque nomen dederunt an Indulgentias acquirant die in qua festum celebratur in Ordine regulari ad quem attinet dicta sodalitas, licet sit diversa a die Kalendarii Romani, vel dioecesani?
Sacra Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita, in generalibus comitiis habitis apud Vaticanas aedes die 29 augusti 1864, praeviis consultorum votis, et re mature discussa, respondit:
"Indulgentiam acquiri a Christifidelibus die fixa et rite constituta in sua dioecesi, a Regularibus Ordinibus die rite constituta in suo Kalendario; a sodalitatibus vel die rite constituta in Kalendario Ordinis cui adhaerent si hujus Indulgentiarum participes sint, vel in Kalendario dioecesis, non tamen in utraque die".
Datum Romae ex secretaria ejusdem Sacrae Congregationis Indulgentiarum die 29 augusti 1864.
Antonius M. Card. Panebianco, Praef.
Loco ✠ Sigilli.
Philippus Can. Cossa, substitutus.