[Concluded from page 190.]

Ad §. IX. Post Consecrationem usque ad Orationem Dominicam.

1. Dum Sacerdos dicit orationem "Supplices te rogamus", et orationes ante Communionem, servandae sunt rubricae, quae jubent manus ponendas esse super altare, non intra corporale. 7. Sept. 1816 in u. Tuden, ad 35.

2. Qui in Canone Missae post consecrationem, in oratione "Nobis quoque peccatoribus", nominatur Joannes, est s. Joannes Baptista, et ideo caput est ad hoc nomen inclinandum, dum Missa dicitur aut commemoratio fit de s. Joanne Baptista; non vero quando Missa dicitur aut commemoratio fit de s. Joanne apostolo et evangelista. 27. Mart. 1824. in u. Panormit. ad 2.

Ad §. X. De Oratione Dominica usque ad factam Communionem.

1. Signum cum patena faciendum a sacerdote a fronte ad pectus, dum dicit orationem "Libera nos quaesumus Domine", debet esse integrum signum crucis; et post dictum signum crucis est deosculanda patena. 13. Mart. 1627 in u. Panorm.—Cum Celebrans dicit: "Da pacem Domine in diebus nostris", patenam in extremitate, seu oram patenae, congruentius osculatur. 24. Jun. 1683 in u. Albingan. ad 5.

2. Pax, dummodo adsit consuetudo, in Missa pro sponso et sponsa dari potest; attamen danda est semper cum instrumento, numquam vero cum patena. 10 Jan., 1852 in u. Cenoman. ad. 8.

3. Pars inferior hostiae praecidi debet, non superior, quando dicitur: "Pax Domini sit semper vobiscum". 4 Aug. 1663 in u. Dalmat. ad 6.

4. Tolerari potest consuetudo pulsandi campanulam a ministro in Missa non solum ad verba "Sanctus", etc. et in elevatione Sanctissimi, sed etiam ad verba "Domine non sum dignus" ante sumptionem, et quoties administratur Communio fidelibus, ad praedicta verba. 14 Mai. 1846 in u. Ord. Min. ad 9.

5. Sacerdos scipsum signans cum hostia et calice consecratis ante sumptionem Ss. Sacramenti, ad verba "Jesu Christi" debet caput inclinare juxta rubricas. 24 Sept. 1842 in u. Neap. ad 1.

6. In quaestione: an Sacerdos post sumptionem pretiosissimi sanguinis debeat parumper immorari in adoratione, prout fit post sumptionem sacrae hostiae? serventur rubricae. 24 Sept. 1842 in u. Neap. ad. 2.

7. In quaestione: an pro abluendis vino et aqua pollicibus et indicibus in secunda purificatione post Communionem debeat Sacerdos e medio altaris versus cornu epistolae recedere? serventur rubricae pro diversitate Missae.[25] 22 Jul. 1848 in u. Tornac.

8. Ante versiculum quod dicitur "Communio", coöperiendus est velo calix in anteriori parte, prout ante confessionem. 1 Mart. 1698 in u. Prag. ad 1.—Tam in principio Missae quam post Communionem calix velatus esse debet totus in parte anteriori. 12 Jan. 1669 in u. Urbinat.—In quaestione: an deceat corporale retinere extensum super altare toto tempore, quo celebrantur Missae, et donec ab ultimo in eo celebrante reportetur ad sacrarium (sacristiam); et an conveniat corporale extra bursam deferre? episcopus incumbat observantiae et executioni rubricarum. 13 Sept. 1704 in u. Ravenat.

9. De Communione fidelium intra Missam:

Consuetudo dicendi: "Ecce Agnus Die", et: "Domino non sum dignus", idiomate vulgari, est eliminanda, utpote contraria Rituali et Missali Romano. 23. Mai. 1835 in u. Ord. Min. Capuc. Helv. ad 5.

Sacerdos debet semper, etiam communicando moniales habentes fenestrellam in parte evangelii, pro Communione distribuenda descendere et reverti per gradus ante riores, et non laterales altaris. 15 Sept., 1736, in u. Tolet. ad 8.

Dum Celebrans administrat sacram Communionem in Missa privata, minister non debet eum comitari cum cereo accenso; sed quum purificationem, utpote quae pro populo non est in usu,[26] non praebeat, nec mappam Communionis, utpote cancellis affixam, ante communicantes sustineat, tunc debet manere genuflexus in latere epistolae. 12 Aug. 1854 ad 72. (Anal. II p. 2188 sqq.)

Servetur consuetudo dividendi consecratas particulas, si adsit necessitas. 16 Mart. 1833 in u. Veron. ad 1.

In Communione quae inter Missae sacrificium peragitur, minister sacrificii, non ratione praeeminentiae, sed ministerii, praeferendus est ceteris quamvis dignioribus. 13 Jul. 1658 in u. Galliar.

Patenae suppositio per sacerdotem cotta indutum in Communione generali, quae per Dignitates agitur, retinenda est. 3 Sept. 1661 in u. Andrien.—Non potest sacerdos sanctam Communionem sive intra sive extra Missam administrans tenere patenam inter digitos manus sinistrae, quae sacram pixidem gestat, ut eam sic mento communicantium supponat, sed cura et solertia sacerdotis supplere debet, ut praecaveatur sacrorum fragmentorum disperditio. 12 Aug. 1854 ad 21 et 22 loc. cit.

Ad §. XII. De benedictione in fine Missae, et Evangelio Sancti Joannis.

1. In fine Missae ad quodcumque altare celebratae, fit reverentia Cruci infra gradus, capite discoöperto. 13 Febr. 1666 in decret. ad Missal. ad 9.

2. Arbitrio et prudentiae Ordinarii relinquitur inducere praxim lavandi manus in fine Missae, postquam Celebrans exuerit vestes sacerdotales, in dioecesim, in qua non est in usu; sed non inducatur per modum praecepti. 12 Aug. 1854 ad 28 (Anal. II. p 2193).