ADDRESS OF THE IRISH BISHOPS TO POPE PIUS VII. IN 1814, WITH THE PONTIFF'S REPLY.
In order to preserve the following valuable documents, we insert them in our pages. The first is an address of all the Irish bishops to Pius VII. on his return from captivity in 1814; the second is the Pope's reply.
I.
Spes denique revixit Christianis, et reparata est incolumitas Ecclesiae Catholicae, Salvo TE, qui CHRISTUM non magis auctoritate quam patientia repraesentas, atque divinitus ex iis erepto miseriis, quibus et vestrae Sedis Majestas et tuarum virtutum afflicta indignissime tenebatur, Sancte et Gloriosissime Pontifex Domine PIE SEPTIME Vir Dei. Quod ut evenisse singulis nationibus gratum est, quaecunque ad evertendam dominationem taedio servitutis exarserant; ut bonis jucundum omnibus; Catholicis vero exoptatum atque ingentis desiderii ac voti fuit: ita nobis, Beatissime PATER, qui primi omnium, vastata Re Publica Christianorum, ita doluimus, ut vel Populi illius Romani tui fletibus non minor de TE responderet gemitus noster; quique praenuntiavimus haud diuturnam futuram istam tantam crudelitatem; qui demum solemni obtestatione interdiximus, ne quis, TE oppresso, praerogativam Sacrosanctae Potestatis interciperet, non solum communis attulit fructum laetitiae, sed et victoriae jam nostrae laudem aliquam conjunctam atque cohaerentem admirabilibus triumphis TUIS. Itaque quorum fides tibi, B. P. in luctuosissimo rerum tempore invicta constitit, jam licebit caritatem et gaudia nostra ambitiosius in publica felicitate profiteri. DEXTERA tua DOMINE magnificata est in virtute: DEXTERA tua DOMINE percussit inimicum. Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: Flavit Spiritus Tuus et operuit eos mare.
Proximum est post tuam venerationem, B. P. ut amplissimum Senatus Tui Ordinem faustis acclamationibus prosequamur. Sed vero an ulla oratio nostra, aut ulla omnino laus par sit tam divinae constantiae declarandae? Qui cum a Tuo sinu avulsi in alios alii carceres et diversae exsilia includerentur, adeo non potentiae, non injuriis, non contumeliis submiserunt animum, ut praeclara jam apud omnes nominetur magnitudo animi illorum, fides, gravitas, pietas, innocentia. Immensa nempe laus, quam de ruina honorum suorum tanquam ex incendio ereptam, firmam sibi comparaverunt ad memoriam saeculorum omnium.
Nunc liceat apud TE, B. P. gratulari venerabilibus collegis nostris Episcopis Italicis, qui et confessionis titulo, et fidei erga TUAM SANCTITATEM splendidissimo crimine aerumnas, squalorem, minas cum vi et exsilio perpessi jam recreantur. Nec praetereundus Clerus ille vester Urbicus et Romanus fortis et sanctus, quos aut in insulam deportatos aut in Rhaetiam abstractos tyranni impotens furor persecutus est. Fruentur hi reduces tua BEATISSIME PATER, reducis eximia elementia. Fama certe illustri suo ipsi merito perfruentur. Scilicet multiplici experimento compertum est virtutem CHRISTI non posse obsolescere in Ecclesia Catholica: eundemque in TE tuisque vigere spiritum etiam nunc contemptorem mortis, qui et olim in sanctis Martyribus triumphaverit: ubi spiritus CHRISTI sit, ibi et libertatem esse consciam immortalitatis.
Attollat jam ipsa Urbs, Sanctorum hospita, religionis arx, depressum a gladiatorio servitio caput, seseque impune meminerit illam esse, quo ara foederis Christiani perpetua constituta sit: ubi Apostoli aeternum sedeant jura dicturi populis. Exsultent Martyrum cineres, et Apostolorum monumenta laetentur; vestraque, socii conditores non interiturae sub CHRISTO civitatis, PETRE ac PAULE, ad istam laetitiam ossa commoveantur, restituto PIO SEPTIMO vestris et suis sedibus.
Gratuletur etiam sibi felix BRITANNIA, quamvis a Fide nostra dissentiens, tropaeis onusta et rea voti tamen, quippe cui id firmum immotumque omni tempore insederit, ut obstaret grassanti impotentiae, debellaret tyrannos, pacem repraesentaret orbi terrarum. Enimvero haec princeps desperanti jam de vita saeculo et imperatrix signum extulit libertatis atque concordiae. Haec eadem Duces maximos aerarii infiniti prodiga et sanguinis suorum, exercitusque invictos, quaquaversum misit; etiam legiones fortissimas Catholicorum nostrorum: quorum in Aegypto, Italia, Lusitania, Hispania, Galliaque ipsa facta commemorabuntur. Huic igitur imperio tantam haberi oportet a Catholicis gratiam quanta ab hominibus ipsis debeatur liberatoribus humani generis; eamque TE, B. P. gratiam pro omnibus unum optime et nobilissime relaturum confidimus.
Postremum sancta genua cupidissime osculati, tuamque pro nobis et pro gregibus nostris Apostolicam Benedictionem flagitantes optamus, ut IS, TE Petri successorem, qui mirabiliter eripuit de manu Herodis, DEUS at DOMINUS noster JESUS CHRISTUS, diu prosperet, ac firmet solium tuum in pace.
Ex Regio Catholicorum Collegio Manutiano,
Ad diem v Kal. Jun. MDCCCXIV.
Subscriptiones Episcoporum.
II.
PIVS P.P. VII.
Venerabiles Fratres Salutem, et Apostolicam Benedictionem. Quantopere Litteris vestris V. Kal. Junias ad Nos datis delectati simus, satis explicare, Venerabiles Fratres, non possumus, eximiis adeo amoris erga Nos, et apostolicam sedem sensibus refertae sunt. Persuasos itaque Vos esse volumus officium, quo pro felici calamitatum nostrarum exitu nuper perfuncti estis, omni ex parte gratissimum Nobis accidisse. Sed et Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales, Italiae Episcopi, Clerusque Urbis universus ingentes perpetuo gratias vobis habituri sunt, quod ipsorum omnium fortitudinem, constantiam, fidem omni laudum genere prosecuti sitis. Etsi vero illius, quae Nos et totam Ecclesiam dirissime affligebat calamitatis cessatio dexteræ Excelsi adscribenda omnino sit: inter naturales tamen tam subitae, tamque admirandae rerum conversionis causas, principem facile locum BRITANNIA obtinet, quae thesauris, exercitibus, classibus suis, junctisque foederatorum Principum armis impia Tyranni Europam latissime vastantis consilia dispersit, viresque contrivit. Utinam DEUS OPTIMUS MAXIMUS ea nationi tam praeclare de orbe universo meritae beneficia retribuat, quibus veram, solidam, absolutamque numeris omnibus felicitatem consequatur. Quamvis autem Catholici vestrae curae commissi suis erga Potestatem, cui subjacent, officiis plane respondeant, nec bene, ut dicitur, currenti stimulos addere necesse sit: Vos tamen, Venerabiles Fratres, hortari eos, ut facitis, indesinenter pergetis, ne quid unquam committant, de quo merito reprehendi ab eadem Potestate possint. Cum omnes pastoralis officii partes tanto cum zelo, et animarum profectu impleatis, huic etiam Vos accurate satisfacturos non dubitamus. Paternae interim, praecipuaeque nostrae ergo vos charitatis pignus, Apostolicam Benedictionem Vobis, gregibusque vestris peramanter impertimur, Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die XXVII. Julii, MDCCCXIV. Pontificatus Nostri Anno Decimo Quinto.
Dominicus Testa.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae.