DOCUMENTS.
I.
DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.
Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum.
VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]
Compendium Facti.—Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.
I. “Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.
II. “Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem cum stipendio”.
III. “Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit”.
IV. “Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit tempore
collectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit”.
DISCEPTATIO SYNOPTICA.
Quoad missae iterationem.—Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3 de celebrat. missar. in quo ita sanxit Innocentius III. “Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. in Const. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc Benedicti XIV. Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. in Dertusen 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur vero in facto quod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.
Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito per Summaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebatur I. de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderat II. quaedam Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata, constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. in sua Const. Declarasti nobis requirit; in casu vero quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse concedendam”.
Quando applicanda non est secunda missa pro populo.—Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. in Lucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774 in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in casu” responsum
prodiit: Affirmative, exceptis tantum parochiis unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem. Instructio vero continebat: S. Congregationem nunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.
In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.
Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis ceteris, definitum fuit in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858, cuius resoluta dubia videbis inferius.
Resolutio Dubiorum.—Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: ad I. et III. affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.
Ad II. dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.
Ad IV. provisum in praecedentibus.
Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citata Cameracen. reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. Constitutio Declarasti … ad Episcopum Oscensem anni 1746, et in eius apere De sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6. Ipsorum vero conscientia oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit, ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam pro populo sibi commisso gratis applicent”.
Resolutiones vero quae in Cameracen. reperiuntur quibus S. C. C. censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt sequentes. Cum in Cameracen. quaereretur. I. “An Parochus qui duas Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiae
suam missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.
II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare omnino teneatur”.
III. “An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si quando, bis in die celebrant ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti, Missae in Ecclesia Parochiali celebrentur, seu ut Hospitalia, Carceres, sanctimonialium Conventus, Missa non careant, secundum et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur”.
“Et quatenus affirmative ad I. II. et III.”.
IV. “An et quomodo concedendum sit Parochis, qui diebus dominicis aliisque festis bis celebrant, ut unius Missae liberam habeant applicationem, et stipendium pro ea recipere valeant in casu”.
V. “An et quomodo concedendum sit Sacerdotibus curam animarum non habentibus, quoad utramque Missam in casu”.
Sacra Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I. Affirmative. Ad II. Negative firma prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa. Ad III. Negative quatenus curam animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa. Ad IV. Negative, et Episcopus provideat ad formam Constitutionis Benedicti XIV. “Cum semper oblatas §. 8”. Ad V. provisum in tertio.
Ex quibus omnibus breviter colliges:
I. Extra verae necessitatis casus, Missam iterare non licere.[20]
II. Huius necessitatis existentiam agnoscendam esse ab Episcopo singulis in casibus, prae oculis habito criterio seu norma, quam tradit Benedictus XIV. in Constit. Declarasti, et in eius opere de Sacrificio Missae lib. 3. cc. 5 et 6.[21]
III. Qua necessitate cognita Episcopum permittere debere hanc Missae iterationem, non quidem generaliter et ad instar privilegii, sed secundum cognitam necessitatem, appositis etiam conditionibus opportunis, a Sacerdotibus omnino servandis.
IV. Neque allegari posse consuetudinem, quamvis immemorialem, veluti titulum ad Missam legitime iterandam quae consuetudo ex se sola, dicenda est potius corruptela.
V. Colliges insuper, nunquam recipi posse eleemosynam pro secunda Missa celebranda, quicumque sit qui eam celebret, neque ad hanc eleemosynam recipiendam, allegari posse titulum egestatis, seu defectus redituum.[22]
VI. Imo Parochum teneri secundam Pro populo, sicut primam, gratis, diebus festis applicare, in parochiis unitis, excepto casu in quo Parochiarum unio talis sit, ex qua unica prorsus parochia exurgat.
II.
LETTER FROM PROF. UBAGHS TO THE CARDINAL ARCHBISHOP OF MALINES.
Eminence Révérendissime,
Je viens avant tout confirmer par écrit la déclaration, que j’ai eu l’honneur de vous faire oralement, de ma soumission entière et absolue aux décrets de la S. Congrégation de. l’Index[23] de 1843 et 1844 et à celui de Leurs Eminences les Cardinaux de l’Index et du Saint-Office, réunis le 21 septembre 1864, avec la promesse formelle de me conformer exactement à ces trois décrets.
Ensuite, sans vouloir restreindre ou affaiblir en rien cette soumission complète, j’ai l’honneur de trasmettre à Votre Eminence les explications que j’ai demandé de pouvoir Lui présenter, afin de justifier ma bonne foi et de montrer que, si pendant vingt ans je n’ai pas satisfait aux décrets de la S. Congregation de l’Index, ce n’est point par manque de respect et de soumission aux jugements des Congrégations romaines, mais uniquement parce que, jusqu’au moment où le décret du 21 Septembre 1864 m’a été notifié, je croyais très-sincèrement m’y être conformé.
Je déclare tout d’abord et d’une manière bien nette qu’en cela je me suis trompé; les deux Congrégations réunies ayant décidé que je n’avais pas satisfait, il ne saurait plus y avoir de doute à cet égard; aussi n’y en a-t-il aucun dans ma propre pensée ni dans ma conviction intime. Mes explications ont donc pour but unique de montrer que pendant vingt ans j’ai été dans une erreur absolument involontaire, et que jamais je n’ai éprouvé la moindre hésitation dans mes sentiments de respectueuse et entière soumission aux ordres, aux conseils et aux désirs du Saint-Siége, soumission que je considére comme le premier devoir de tout catholique.
Pour qu’on puisse juger de ma bonne foi, Votre Eminence me permettra de rappeler quelques faits et de citer quelques documents.
Au mois de Septembre 1843, mon ami, M. le comte Van der Vrecken, qui pendant l’été avait fait un voyage à Rome, m’apprit, dans une conversation particulière, que mes ouvrages étaient déférés à la S. Congrégation de l’Index. Craignant que mes principes n’eussent été mal exposés, je fis des démarches pour obtenir que les chefs
d’accusation me fussent communiqués et qu’ainsi je pusse fournir des explications. Deux mois plus tard, je reçus de la part du secrétaire d’Etat, S. Em. le cardinal Lambruschini, par l’intermédiaire de Son Excellence le Nonce apostolique et Votre Eminence Révérendissime, les cinq propositions contenues dans le décret du 23 juin 1843.
La pièce qui me fut communiquée ne renfermait point les mots: “Observationes S. Indicis Congregationis diei 23 junii 1843. Rev. D. Ubaghs in sua Theodicea, et interdum etiam in Logica, subsequentes propositiones docet, quas S. Congregatio Indici praeposita emendandas esse judicat”. Elle ne contenait pas non plus les mots suivants: “Hae sunt praecipuae sententiae quae in praedicto libro corrigendae videntur. Monet igitur S. Congregatio Rev. Auctorem, ut nova aliqua editione librum suum emendandum curet, atque interim in scholasticis suis lectionibus ab iis sententiis dicendis abstinere velit”. La pièce qui me fut remise porte simplement: “Docet auctor in Theodicea et interdum etiam in Logica seqq. propositiones”, avec les cinq propositions.
En recevant cette communication, j’ai compris que je devais fournir des explications et des éclaircissements au sujet de ces cinq propositions. Je croyais que la S. Congrégation de l’Index, ayant égard à ma position de professeur à l’Université catholique de Louvain, avait daigné m’appliquer le § 10 de la constitution de Benoit XIV, Sollicita ac provida, et n’avait pas voulu porter de jugement définitif avant de m’avoir entendu. C’est dans cette persuasion que je m’empressai de rédiger un Mémoire explicatif et justificatif, que votre Eminence a bien voulu transmettre à Rome. Un tel mémoire, en présence d’un jugement que j’aurais considéré comme définitif, aurait été de ma part un manque de respect. Ce n’est pas ainsi que la S. Congrégation l’a apprécié. Elle a daigné accueillir mes explications avec bienveillance comme en témoigne une lettre de Monseigneur Pecci, Nonce apostolique à Bruxelles: cette lettre accompagnait la communication du décret de 1844, et celle me fut transmise par Votre Eminence. En voici la teneur:
“Bruxelles, Nonciature Apostolique, Nᵒ 227.
“Eminence Révérendissime,
“J’ai reçu de Rome la réponse qu’on attendait avec impatience en égard de l’ouvrage du professeur Ubaghs.—Quoique les explications que celui-ci avait remises aient été hautement appréciées, on a cru néanmoins qu’il serait prudent et nécessaire d’introduire dans la nouvelle réimpression les corrections qui sont marquées dans la feuille qui m’a été envoyée par le Secrétaire d’Etat, et que j’ai l’honneur de remettre ci-jointe à Son Eminence Votre Révérendissime, afin qu’elle daigne de la faire parvenir au susdit Professeur avec injonction de vouloir bien dans sa nouvelle publication se conformer aux désirs qui par la S. Congrégation ont été manifestés, de manière qu’elle soit réglée par les principes de sa religion et de sa probité, surtout quand il doit parler de ce qui est trés-essentiel, c’est-à-dire de l’existence de Dieu.
“En portant à la connaissance de S. E. Votre Rᵐᵉ le résultat de cette affaire, je suis chargé de la part de S. Eminence le Secrétaire
d’Etat de déclarer que ç’a été précisément en egard de l’empressement et des recommandations trés-respectables de V. Eminence qu’on a tâché que le jugement attendu fut au plutôt prononcé pour en donner ensuite sans retardement la communication nécessaire.
“En m’acquittant ainsi des ordres qui m’ont été donnes, j’ai l’honneur, etc., etc.
“Bruxelles, 23 septembre 1844.
“(Signe) ✠ J. Archevêque de Damiette, Nonce Apostolique.
Dès que j’eus reçu le décret de 1844, que cette lettre accompagnait, je me hâtai de préparer une nouvelle édition de la Logique et de la Théodicée, en y introduisant les corrections que j’estimais nécessaires pour répondere aux désirs de la S. Congrégation de l’Index.
Ces corrections n’ont pas été suffisantes. C’est un point qui est aujourd’hui définitivement jugé. Mais jusqu’au moment où j’ai eu connaissance du decret du 21 septembre 1864, j’ai cru tres-sincérement qu’elles l’étaient. Je prie Votre Eminence de me permettre d’entrer ici dans quelques details.
Les faits que j’ai rappelés établissent comment j’ai été amenè à considerér le décret de 1844 commé étant le seul décret définitif rendu à mon égard. Quant à ce decret, il renferme, entre autres, les expressions suivantes: “Pauca quaedam loca in opere quod a cl. viro G. C. Ubaghs anno 1844 Lovanii editum est et inscribitur Theodiceae seu Theologiae naturalis elementa adnotanda esse videntur, ut doctissimus auctor, additis quibusdam illustrationibus, obortas circa eiusdem operis intelligentiam difficultates e medio tollere possit……—“In his omnibus mens doctissimi auctoris paulo clarius explicanda videtur, ne quis inde occasionem sumat vim elevandi argumentorum quae Dei existentiam demonstrant……—Plura alia eiusdem generis ibi obvia sunt quae contra mentem auctoris forte in alienos sensus torqueri possent”.—Ces termes me firent supposer que la S. Congrégation n’avait pas voulu me signaler des erreurs de doctrine à corriger, ni des principes faux à abandonner, mais qu’elle me demandait seulement des éclaircissements et des explications propres à faire mieux comprendre ma pensée. C’est là ce qui explique le langage que j’ai tenu dans la préface de ma Logique en 1844 et dans une lettre récente à Son Eminence le Cardinal Altieri, Préf. de la S. Congrégation de l’Index.
En 1845 je remis à Monseigneur Pecci, Nonce Apostolique, deux exemplaires de la nouvelle édition de la Logique et de la Théodicée, en priant Son Excellence de vouloir bien les faire parvenir à Rome, afin que la S. Congrégation pût juger si les additions et les changements introduits répondaient entièrement aux voeux exprimés par elle. A plusieurs reprises je reçus des assurances qui me persuadérent que j’avais fait ce qui m’était demandé. Les documents dont je veux parler n’ayant pas été approuvés par la S. Congrégation ni surtout par le Souverain-Pontife, ils n’ont de valeur que pour justifier ma bonne foi; aussi c’est à ce titre seul que je les invoque. Parmi ces documents qu’il me soit permis de transcrire ici la lettre que m’addressa, en 1846, le T. R. P. Degola, secrétaire de la Congrégation de l’Index. La voici:
Reverende Domine,
Quamquam scio id Tibi ab aliis iam nuntiatum, quod ego his
litteris dicturus sum, attamen ut postulationi tuae, nec non Em. Card. praefecti mandato morem geram, libenter significo, declarationes illas atque varietates, quas monente S. Congregatione in novissima tuorum operum Logicae ac Theodiceae editione fideliter abundanterque effecisti, voto ac sententiae eiusdem S. Congregationis prorsus respondisse. Quam ob rem docilitati tuae, prout par est, gratulor, et ut de sacris humanisque doctrinis, pro tuo excellenti ingenio et religioni, bene mereri pergas, plurimum opto. Vale.
Romae kal. Septembris 1846.
Humill. devotis. servus
Fr. Th. Antoninus Degola, O. P.
S. C. I. Secret.
Finalement, je le déclare de nouveau, j’aurai le plus grand soin de me conformer scrupuleusement aux décrets émanes du Saint-Siége, et je m’empresserai de corriger, le plus tôt possible, mes ouvrages selon les prescriptions de ces décrets.
J’ai la confiance, Eminence Révérendissime, que les explications dans les quelles je viens d’entrer suffiront pour montrer que je n’ai jamais varié dans mes sentiments de soumission absolue aux décrets du Siége apostolique, l’oracle de la vérité.
Comme Votre Eminence a été chargée de me communiquer les susdits décrets, je serais heureux qu’Elle daignât aussi me servir d’intermédiaire pour faire parvenir aux pieds du Vicaire de Jésus-Christ l’expression de ma soumission la plus respectueuse et la plus complète.
Véuillez agréer, Monseigneur, l’hommage des sentiments de profond respect avec lesquels j’ai l’honneur d’être.
Louvain, le 14 November, 1864.
De Votre Eminence
le très-humble et très-obéissant serviteur,
(Signé) G. C. Ubaghs.