[5] Missio Canadensis.
Reverende in Christo Pater,
Pax Christi.
Vocat Nos huius anni CIↃ.IↃC.XI. instans iam atqʒ vrgens exitus ad recognoscendum coram Paternitate vestra principium, quo primùm Societas in has nouæ Franciæ regiones delata est: multorum quoque beneficiorum cumulus, quo nos diuina largitas in his & auspicādis, & sospitādis initijs prosecuta est, hoc exigit, vt in hoc tanquam temporum anníque portu actionum nostrarū, & tanquam velificationis seriem relegētes, Chariss: Patres Fratrésqʒ nostros inuitemus, & ad gaudium pro ijs, quæ feliciter [6] in nobis diuina manus operata est, & scilicet ad gemitum pariter & orationem pro ijs, quæ in animorum salute procuranda, segniter ipsi nequitérque multa deliquimus. Quod enim diutius antè Societas multísqʒ conatibus intenderat, vt aliquam suis laboribus posset huic quoq; siluaticæ genti opem & lucem Euangelio inferendo affere, id hoc ipsa demum anno videtur, vt in tenui exiguóque principio satis feliciter, próque desiderio esse assecuta.