FOOTNOTES:

[25] Hæc ei generatim videbantur, ex igne omnia constare eodemque interire. Diogenes Laertius.

[26] Quatuor æternus genitalia corpora mundus
Continet; ex illis duo sunt onerosa, suoque
Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
Et totidem gravitate carent, nulloque premente
Alta petunt, aer atque aere purior ignis.—Ovid—Metamorph.

[27] Lib. de Carnibus, Hippocrates says: Quod Calidum vocamus, id mihi immortale esse videtur, cunctaque intelligere, videre et audire, sentireque omnia, tum præsentia tum futura: cujus pars maxima cum omnia perturbata essent in supremum ambitum secessit; quod, mihi veteres æthera appellasse videntur. Altera pars locum infimum sortita, terra quidem appellatur, frigida et sicca multas que motiones habens, et in qua multum sane calidi inest. Tertia vero pars medium aeris locum nacta est, calidum quid existens. Quarta pars terræ proximum locum obtinens humidissima et crassissima. His igitur in orbem agitatis cum turbata essent, calidi magna pars alias in terra relicta est, partim quidem magna, partim vero minor, alias etiam valde parva, sed in multas partes divisa. Et temporis successu a calido resiccata est terra, ista in ea tanquam in membranis contenta circumse putredines excitant, ac longo tempore incalescens quod quidem ea terræ putredine pinguedinem sortitum est et minimum humidi habet, id citissime exustum ossa produxit. Quæ vero naturam glutinosiorem sortita sunt et frigidi communionem habent, ea neque calefacta exuri potuerunt, neque etiam humida fieri ideo formam longe ab aliis diversam nacta sunt et nervi solidi exciterint, cum non multum in iis frigidi inesset. At venæ frigidi multum habebant cajus pars circumcirca ambiens et quod erat glutinosissimum, a calido exassatum membrana extitit. Quod vero erat frigidum, a calido superatum, dissolutum est ideoque humidum evasit.

[28] K. Sprengel, Hist. de la Medicine.