FOOTNOTES:

[a] It was a pious, as well as just Conclusion, the ingenious Laurence Bellini makes of his Opusculum de Motu Cordis, in these Words: De Motu Cordis isthæc. Quæ equidem omnia, si à rudi intelligentiâ Hominis tantum consilii, tantum ratiocinii, tantum peritiæ mille rerum, tantum scientiarum exigunt, ad hoc, ut inveniantur, seu ad hoc, ut percipiantur postquam facta sunt; illum, cujus operâ, fabrefacta sunt hæc singula, tam vani erimus atque inanes, ut existimemus esse consilii impotem, rationis expertem, imperitum, aut ignarum omnium rerum? Quantum ad me attinet, nolim esse Rationis compos, si tantum insudandum mihi esset ad consequendam intelligentiam earum rerum, quas fabrefaceret nescio quæ Vis, quæ nihil intelligeret eorum quæ fabrefaceret; mihi etenim viderer esse vile quiddam, atque ridiculum, qui vellem totam ætatem meam, sanitatem, & quicquid humanum est deterere, nihil curare quicquid est jucunditatum, quicquid latitiarum, quicquid commodorum; non divitias, non dignitates; non pœnas etiam, & vitam, ipsam, ut gloriari possem postremo invenisse unum, aut alterum, & fortasse me invenisse quidem ex iis innumeris, quæ produxisset, nescio quis ille, qui sine labore, sine curâ, nihil cogitans, nihil cognoscens, non unam aut alteram rem, neque dubiè, sed certò produxisset innumeras innumerabilitates rerum in hoc tam immenso spatio corporum, ex quibus totus Mundus compingitur. Ab Deum immortalem! Video præsens numen tuum in hisce tam prodigiosis Generationis initiis, & in altissimâ eorum contemplatione defixus, nescio quo œstro admirationis conciter, & quasi divinè furens cohiberi me minimè possum quin exclamem.

Magnus Dominus! Magnus Fabricator Hominum Deus! Magnus atque Admirabilis! Conditor rerum Deus quàm Magnus es! Bellin. de Mot. Cord. fin.

[] Hoc [i.e. mundum effici ornatissimum, & pulcherrimum ex concursione fortuita] qui existimat fieri potuisse, non intelligo cur non idem putet, si innumerabiles unius, & viginti formæ literarum, vel aureæ, vel qualeslibet, aliquo conficiantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii ut deinceps legi possint, effici, &c.——Quod si Mundum efficere potest concursus Atomorum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem non potest? Quæ sunt minus operosa, & multo quidem faciliora. Cicero de Nat. Deor. L. 2. c. 37.