APPENDIX.

DE GENITALIBUS ET GENERATIONE INSECTORUM.

Inter tot et tanta Optimi Creatoris miracula, quæ Regnum Animale tantopere illustrant, vix ulla sunt majori admiratione digna, et Physiologi eruditi introspectione, quam quæ ad generationem insectorum spectant. Quamvis enim inter sexûs organa vertebratorum animalium et insectorum analogia haud parva locum habet; numero tamen, figura et proportione partium, miro modo sæpius differunt; et organa insuper plura in insectis reperiuntur quorum in vertebratis exempla frustra quæsiveris.

Hoc argumentum tractando duo sunt imprimis consideranda, genitalia nempe ipsa utriusque sexûs, et coitus.

I. De genitalibus in genere prima observatio erit, "quo minor horum, habita corporis ratione, moles, eo magis nervorum systema, et cephalicum imprimis ganglium, predominans fit; eo major igitur intellectûs facultas (instincto naturali consociata) reperitur," ut in principibus, Apibus nempe, Formica, &c.[1599] In Hymenopteris, iterum, Dipteris, et Neuropteris, hæc organa maxime retracta sunt; dum in Lepidopteris, Coleopteris, et Orthopteris (quorum insuper mascula et feminea insigniter inter se congruunt[1600]), magis exserta jacent[1601]. Genitalia plerumque in extremitate postica abdominis sub ano sita sunt[1602], sed in Arachnidis et Libellulinis masculis in basi ventris, in Phalangio sub ore, et in Chilognathis in anteriore corporis parte subtus latitant[1603]. Ubi organa duplicantur, ut testes, semper symmetrica sunt. Non obliviscendum est quòd in diversis generibus habitu externo persimili consociatis, imò in diversis unius generis speciebus genitalia diversa interdum reperiuntur[1604]: sic in Lamellicornibus stercorariis (Scarabæus, Copris, &c.), testes tantummodo sunt duo; in arboreis (Melolontha, &c.) duodecim, et in floralibus (Cetonia, &c.) viginti-quatuor.

Genitalia sunt vel mascula vel feminea.

i. Genitalia mascula, sunt penis; canalis excretorius; vesiculæ seminales; vasa deferentia; testes; prehensores; et semen.

1. Penis[1605] quoad substantiam plerumque membranaceus, at interdum corneus est, et intus cavernosus[1606]; in Coleopteris apice vagina bivalvi vulvam aperiente instructus est[1607]: figura variat admodum, sæpius tamen cylindricus vel subcylindricus est; in Blattis apicem versus sensim attenuatus[1608]; in Cherme Pyri capitatus[1609]; in Vespa vulgari cochleariformis[1610]; in Crabrone bilobus[1611]; in Poliste gallica? incurvus et apice bicornis[1612]; in Sarcophaga carnaria apice spinosus[1613]; in Megachile muraria difformis[1614]; in Tyrophaga Casei et quibusdam aliis Muscidis, spiralis[1615]; in Cordulia ænea et Phalangio biarticulatus[1616]. Utplurimum nudus est, sed in Tephrite fimbriatus. In insectis proprie dictis simplex est hoc organon, in Scorpionibus autem duplex evadit; quod fit etiam in quibusdam reptilibus, Serpentibus nempe et Lacertis[1617].

2. Canalis excretorius e concursu vesicularum seminalium formatur, et a pene excipitur in quo terminat et cui semen reddit; interdum brevissimus est, ut in Blatta[1618], et interdum iterum prælongus, ut in Blapte Mortisaga, Tyrophaga Casei, et aliis[1619]. Plerumque cylindricus est, musculosus, compactus, et externe tracheis pertextus[1620].

3. Vesiculæ seminales conniventes formant, ut jam dictum est, canalem excretorium communem cujus prolongatio bifida esse videntur; vasa deferentia hinc excipiunt. Interdum vasa hæc ac vesiculæ seminales eodem loco in canali excretorio communi terminant, unde canalis hic tumidior fit[1621]. Vesiculæ supradictæ maxime variant: modo canalem exhibent ventricosum, tortum, implexum, longissimum; modo rectum, breviorem. In plerisque duæ sunt vesiculæ seminales, etiam in Lepidopteris monorchidis; in quibusdam (Tenebrione Molitore, Hydrophilo piceo) quatuor[1622]; in aliis (Dytisco marginali) sex[1623]; et, in Locustis et Blatta, plurimæ[1624]. Breves admodum sunt in Orthopteris et quibusdam Coleopteris[1625]; sed in aliis longissimæ; in Orycte nasicorni vicies, et in Cetonia aurata ter decies corpus longitudine superant[1626]. In hisce organis semen e testibus per vasa deferentia acceptum ante emissionem elaboratur.

4. Vasa deferentia ita appellantur quia semen e testibus acceptum ad vesiculas seminales deferunt. Ex utroque teste unum vas deferens exit, et si utrinque plures sint testes, ut in Melolontha[1627], Cetonia, &c., omnia ad unicum utrinque canalem formandum confluunt, qui vesiculis supradictis semen reddit: interdum, ut in Lepidopteris[1628], ab his nullo modo separantur, unum canalem aut tubum formantia; sed in aliis penitus sunt distincta[1629]. Ex eodem filo quo contexuntur testes vasa deferentia sæpius deducuntur.

5. Testes organa sunt semen primum secernentia: variant compositione, numero, et figura. In quibusdam (Lepidopteris et Hymenopteris) sunt compacti vasculis visui se subducentibus; in aliis (Orthopteris, Neuropteris, Dipteris, et quibusdam Coleopteris) e vasculis brevibus cæcis variique voluminis conformati sunt, atque tunica densa tenaci vel rete tantum mucoso obducti[1630]; vel iterum ex unico variisque modis tecto canali varie contorto et implexo, qui deduci potest et haud raro massam ovalem trachearum ope contextam refert, conflantur, ut in Coleopteris Prædaceis tam aquaticis quam terrestribus[1631].

Numero etiam variant testes. Quædam Lepidoptera, ut Pontia Brassicæ, item Iulidæ[1632], unico gaudent; pleraque tamen insecta animalia vertebrata hic æmulantur, et testibus instruuntur duobus; in Nepa cinerea et reliquis Hemipteris quatuor vel quinque[1633], in Melolontha vulgari sex[1634], et in Cetonia aurata duodecim[1635], utrinque deteguntur. Interdum ex acinis pluribus compacti videntur, et bacciformes appellari possunt. In Lamia duodecim glandulæ in utroque teste coalitæ inveniuntur[1636], et in Tenebrione Molitore plurimæ[1637].

Quoad figuram, interdum, ut in Pontia Papilionum genere, spherici evadunt[1638]; in Gryllo pyriformes[1639]; in Ape mellifica oblongi[1640]; lineares et longissimi in Procruste coriaceo, in quo decies longitudine corpus superant[1641]; in Nepa cinerea sub-ovati, et singuli filamento longo varie convoluto et contorto terminati[1642].

In larvis etiam hæc organa detegere est. Sic in eruca Pontiæ quatuor testes sunt utrinque, vel potius unicus ex quatuor serie ordinatis, conflatus[1643]. Hi sensim coacervantur donec in sphæricum testem antea descriptum coalescant.

6. Prehensores[1644] sunt organa figura varia quibuscum mas in coitu feminæ anum corripit et comprimit. Quoddam analogum in quibusdam Mammaliis, Avibus, Piscibus, et Reptilibus[1645] invenitur, sed in insectis maxime conspicui. Eorum situs, numerus; et forma, sunt notandi.

Quoad situm—circa foramen per quem prodit penis sub ano plerumque sunt inserti, sed in Conope cornu prehensorium in segmento ventrali antepenultimo deprehenditur[1646]; et in Libellulinis, præter prehensores anales, par est aliud anum spectans, in secundo ventris segmento pone penis ipsius situm[1647]. Prehensorum numerus minime constans: plerumque duo sunt, sed in Cicada, unicus furcatus tantummodo videre est[1648]; in Lepidopteris variis, Conope, Libellulidis, tres anum armant, difformes tamen[1649]; duo paria Culicem signant[1650], Megachilem murariam[1651], et Agrionidas[1652]; in Locustis veris intra abdomen retracta sunt hæc organa; in pupa tamen L. morbillosæ, in nostro musæo asservata, quinque apparent; sex in Formicis De Geerius detexit, sed in cognato genere Myrmica, duo tantum[1653]; quatuor paribus postremo Tipula oleracea instructa est. Prehensorum forma multifarie variat, imò haud raro in specie eadem: interdum enim prehensioni soli hujusmodi instrumenta sunt adaptata, aliis diversæ figuræ compressionem efficientibus; interdum et utroque munere funguntur. In Pontia Brassicæ, in qua par unicum, concavo-convexi sunt, deltoidei, intus setis rigidis fimbriati, et apice dente incurvo armati[1654]; in Acrida varia tenues, simplices, recurvi; in Spilosomate lubricipeda, quæ tribus gaudet, laterales sunt concavo-convexi, ovati, dum intermedius brevior est, triangularis et unguiculo armatus[1655]; in Cordulia ænea, et affinibus, duo superiores sunt lineares et undulati, et inferior unicus profunde bifidus[1656]; in Vanessa Urticæ exteriores duo sunt conchiformes, par autem interius unguiforme[1657]; in Culice superiores longiores conici hirsuti, inferiores breviores et ut in præcedente unguem referunt[1658]; in Tipula oleracea, in qua octuplici prehensore anus armatus, valvulæ omnes figura diversæ—par exterius nempe concavum membranaceum reliquos includens, secundum unguiculatum, tertium subclavatum, et ultimum fere lunatum[1659]; in Megachile muraria, inter alios diversos, unum par literæ T formam habet[1660]; in Bombo forceps analis bivalvis est intus ramosus[1661]; et in Panorpa cheliformis[1662].

7. De semine ipso insectorum paucula sunt notanda. Fluidum est spissum, lacteum, granulis repletum; sub lente punctula numerosa, nigra, oblonga, incurva, in illo deteguntur. Quoad analysin ejus, neque alkalinum neque acidum est, sed quoddam neutrum inter hos intermedium. Ex sanie vel sanguine deoxydato, et durante coitu copiosissime secernitur: in aqua tepida solvitur, et conquassatum fundum petit: spiritu vini rectificato superfuso flocculi quidam formantur[1663].

ii. Genitalia feminea vulva excepta antea tractavi[1664], hæc est tubus subcylindricus, foramine ovali vel lunato ab ano distincto, cum matrice connexus, et per quem semen in coitu transmittitur. In Scorpionibus duplicem esse vulvam affirmatur duobus ovariis connexum[1665].

II. Coitus.—Coitum insectorum tractaturo paucula de lenociniis amatoriis, et aliis ejusmodi, quæ antecedunt, sunt prædicenda. Olfactu mares Phalænarum interdum feminam latentem, uti canis leporem, odorantur[1666]; splendore phosphorico Lampyrides et quorundam aliorum insectorum feminæ maritum ad lectum gramineum prælucent; et huc referri forsan debet plurium cæcus ardor lumina circumvolandi, vel etiam in lumen irruendi; sonus excitat feminas Cicadarum et Gryllinarum[1667], &c. ad amores, et cantu stridulo querelisque amatoriis diem ducit mas cupidus, donec sponsa advolat, et tori foliosi fit haud invita particeps. Sonitu etiam uterque sexus formidati Anobii mutuo sese provocant ad venerem[1668].

In plurimis tamen insectis femina fit modestiæ et pudicitiæ exemplar, et non nisi difficillime et capite averso maris ardori se tradit. In insectorum moribus et œconomia virtutum plurimarum typum quendam et delineationem nobis proposuit Deus O. M., quem imitari nos voluit, interdum jussit[1669]. Sic excitare nos ad laborem indefessum, ad prudentiam item et amorem erga prolem Formicæ dedit[1670]: Api ad devotam sui consecrationem, et omnium facultatum et virium ad reipublicæ emolumentum, ad obsequium quoque verum erga parentes et regem[1671]; atque ita, ut jam dictum est, in re amatoria insectorum feminæ sæpe speciem præ se ferunt pudoris et castitatis, et virginibus verecundiam, virtutum omnium custodem, et sexûs sui ornamentum maxime proprium, moribus suis prædicant. Hujus modestiæ exemplar insigne præbent Libellulinæ. Œstro amoris concitus, mas feminæ collum prehensore anali triphyllo arripit et avolat, illam quasi prædam secum gerens; sponsæ sic electæ, persuadere in animo est ut caudam suam inflecteret, et ad coitum se daret, quod, illa invita, fieri nequit; maris enim genitalia, ut antea dictum est, in basi ventris sita, feminæ vero in extremo ano; hinc, nolente illa, vix fit coitus, et sæpissime longo et vano labore, huc illuc volando virginem protervam frustra solicitat; sed tandem lacessitus aquas petit, quas sponsæ cauda longa, me teste, sæpius flagellat, donec defatigata, et quasi ex frigido calorem concipiens, demum et sensim caudam inflectit, et se reddit amori[1672]. Araneam ferocem, sævam etiam in amoribus, mas caute appropinquat, et, si blanditiis ejus minus propitiam sese ostendat, cito resilit, ne osculorum loco morte donetur: coitu etiam peracto, pede veloci ab uxore se subducit, quæ illum, imo post Veneres, aliàs forsan voraret[1673]. In genere mares feminas antennarum et abdominis motibus et frictione lenocinantur et ad coitum provocant.

Insecta sunt alia, ut Phalænæ, Muscidæ quædam, et Apis mellifica, in quibus inversa est hæc naturæ lex casta; harum enim feminæ marem petunt, vel blanditiis alliciunt ad amores.

Nunc de coitu ipso tractabimus, in quo hæc sunt præcipue notanda—modus, statio relativa, locus, et duratio.

i. Plerisque insectis penis intrans est, sed in Muscidis quibusdam inversa est lex, et feminæ tubus retractilis analis, foramen sub ano maris penetrat et ita coëunt[1674]. Araneidis singulari et mirabili prorsus modo fit coitus; organi enim masculi functio partim palpis et partim membro ventrali delegatur: prioribus includitur glans quæ pudendum femineum penetrat, et sic in utroque sexu, palpis ambobus alternis vicibus huic officio inservientibus, orgasmus venereus producitur, cui insequitur fœcundatio, ab organo ventrali masculo; femina tubercula duo supra genitalia sita in rimas totidem inter branchias maris immittente, et in temporis momento omnia peracta sunt[1675]. Listerus, De Geerius, et alii in zootomia periti, in palpis latere organum masculum crediderunt, sed ex observationibus et dissectionibus Trevirani patet, testes et vesiculas seminales in abdomine locum habere[1676]; sed exitus horum solummodo in orificio[1677]; in palpis e contra est organum exsertile penem referens, quod in coitu erigitur et fere glandiforme est: hinc deduci potest, ut videtur, quod utrumque organum pro genitale habendum, et fœcundationem feminæ ab utroque pendere.

ii. Statio relativa. In plerisque insectis, durante coitu, maris statio superior est, et feminæ inferior, in hujus dorsum conscendente illo; interdum tamen hæc lex inversa est, et marem femina ascendit, quod ipse vidi in Vespa vulgari, et Scatophaga; in Pulice etiam femina superior, sed more humano os ori[1678]; quod fit etiam in aliis quibusdam masculo prædominanti, nempe in Cryptophago quodam minuto, nostris sub oculis, in Zygæna, Culice, et Phalangio[1679]. In insectis Orthopteris et pluribus Hemipteris sexus in coitu sibi invicem a latere paralleli stant[1680]; sed in aliis Hemipteris, saltem in Pentatomate, more canum capitibus aversis, quod fit etiam in quibusdam Tipulidis, res venereas peragunt[1681].

iii. Locus. Interdum in terram et inter gramina; interdum inter arborum et fruticum ramos, et sub foliis; interdum iterum super aquas; et in ipso aëre demum haud raro amoris gaudiis ultimis fruuntur; hîc Ephemeræ caducæ in ipso venere choreas ducunt; sursum et deorsum, memetipso teste, alternatim volitantes[1682]: hîc etiam Apum regina et mater in sublime fertur maritum infelicem petens, qui voluptatem brevem vita emat[1683]: Phalænarum feminæ apteræ hue illuc per aërem inter arbores trahuntur a mare alato[1684]; et quarundam Tipularum mares a feminis tracti, per aërem item durante coitu rapiuntur. Modeste satis coëunt insecta, utplurimum plantarum sub umbra latitantes; et plura insuper, ut quædam Tipulæ, Tineidæ, et Bombycidæ, sub cortina alarum abdomen omnino tegente, veneri se tradunt[1685].

iv. Duratio. Coitus horum animalium duratio varia, interdum, ut in Araneidis, spatio perbrevi conficitur, in quibusdam tamen plus uno die opus est. Plures feminas interdum aggreditur idem mas, hoc in Bombyce, Chrysomela Polygoni, et Musca domestica obtinet. Aphidem masculum cum quinque feminis successive copulantem De Geerius videbat[1686].

N.B. Inter pupas Orthopterorum et Hemipterorum coitus interdum locum habet, quod maturiorem organizationem in his analogis, quam in aliis insectis probat.