CAPUT III.
CÆTERUM Brittaniam qui mortales initio coluerint, indigenæ an advecti, ut inter nationes cæteras, parum compertum. Solis quippe Judæis, & per ipsos finitimis quibusdam gentibus, hoc contigit felicitatis, ut à primo inde mundi exordio gentis suæ originem continua serie ex infallibilibus deducere possint monumentis.
II. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta. namque rutulæ Caledoniam habitantium comæ, magni artus, Germanicam originem asseverant; Silurum colorati vultus, & torti plerumque crines, & positu contra Hispaniam, ut author est Tacitus, Iberos veteres trajecisse, easque & in Hybernia sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis & similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris, positio cœlo corporibus habitum dedit.
III. Heic, si luberet indulgere fabulis, notare possem Venetos ope commercii navalis incolas religionesque his terris primùm intulisse, imò non desunt scriptores qui Herculem huc quoque pervenisse, regnumque constituisse, referunt; his verò tam altè reconditis antiquitatibus, fabulis hinc inde refertis, immorari vix operæ pretium videtur.
IV. In universum tamen estimanti, Gallos vicinum solum occupasse credibile est. eorum sacra deprehendas, superstitionum, ait Tacitus, persuasionem. sermo haud multum diversus. pro ulteriori signo inservit Druidum traditio, unà cum nominibus civitatum, quæ verò omnes iis nominibus appellabantur, quibus gentes, ortæ ex Galliæ civitatibus, quæ eò pervenerunt, atque agros colere ceperunt.
V. Hominum est, inquit Cæsar, infinita multitudo, creberrimàque ædificia, ferè Gallicis consimilia, pecora sine numero.
VI. Omnium tamen humanissimi, qui Brittaniam austrinam incolebant, neque multum à Gallis differebant consuetudine; ulteriores plerique frumenta non serebant, sed lacte, fructu & carne vivebant, lanæ iis usus ac vestium ignotus erat, & quanquam continuis frigoribus utebantur pellibus, tamen cervinis aut ovinis vestiti erant, & lavabantur in fluminibus.
VII. Omnes verò se Brittones olim vitro infecerunt, quod cœruleum efficit colorem, atque, refert Cæsar, hoc horribiliore sunt in pugna adspectu. capilloque sunt, ut ait Romanorum Dux, promisso, atque omni parte corporis rasa præter caput & labrum superius.
VIII. Uxores habebant Brittones deni duodenique inter se communes, & maxume fratres cum fratribus, parentes cum liberis; sed, si qui erant ex his nati, eorum habebantur liberi, à quibus primùm virgines quæque ductæ erant. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis, nec nutricibus delectantur.
IX. Utebantur aut nummo æreo, aut annulis ferreis, ad certum pondus examinatis, pro nummis, ut author est Cæsar Dictator.
X. Leporem & gallinam & anserem gustare Brittones fas non putabant, hæc tamen alebant animi voluptatisque causa.
XI. Erant autem margaritæ, frena heburnea, & armillæ, & electrina atque vitrea vasa, & gagates lapides, &, quod cæteris excellit, stannum, magna copia merces.
XII. Utebantur & navibus, quarum carinæ primùm ac statumina ex levi materia fiebant, reliquum corpus navium ambitus viminibus contextus coriis bubulorum integebatur. quantocunque tempore cursus tenebant, ut author est Solinus, navigantes, escis abstinent.
De Re Militari Brittonum.
XIII. Fert ipsa Brittania populos Regesque populorum, ut Mela lib. III. scripsit, sed sunt inculti omnes, atque ut longiùs à continenti absunt, ita aliarum opum ignari, magis tantum pecore ac finibus dites; causas autem & bella contrahunt, ac se frequenter invicem infestant. maxume imperitandi cupidine studioque ea prolatandi, quæ possident. solitum quidem, Brittones fœminarum ductu bellasse, neque sexum in imperiis discrevisse.
XIV. Dimicabant Brittones non solum equitatus peditatusque modo, sed etiam bigis et curribus, Gallicè armati, covinos, essedas verò more vulgari, vocabant, quorum falcatis axibus utebantur.
XV. Equitum genus est, iis, quum est usus, atque aliquod bellum incidit, ut Cæsar est author, quod antè Romanorum adventum ferè quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent, aut illatas propulsarent. omnes in bello versantur, atqui eorum, ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
XVI. In pedite erat Brittonum robur, prœliantur autem telis & ingentibus gladiis & brevibus cetris. erant Brittonum gladii, ut ait Tacitus, sine mucrone.
XVII. Genus hoc erat ex essedis pugnæ, ut Cæsar in IV. narrat. primo per omnes partes perequitant. & tela conjiciunt, ac ipso terrore equorum, & strepitu rotarum, ordines plerumque perturbant: & quum se inter equitum turmas insinuavere, ex essedis desiliunt & pedibus dispari prœlio contendunt. Aurigæ interim paululum è prœlio excedunt, atque ita se collocant, ut, si illi à multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in prœliis præstant; ac tantum uso quotidiano, & excercitatione efficiunt, ut in declivi, ac præcipiti loco incitatos equos sustinere, & brevi moderari, ac flectere, et per temonem percurrere, & in jugo insistere, & inde se in currus citissimè recipere consueverint.
XVIII. Equestris autem prœlii ratio, & cedentibus & insequentibus par atque idem periculum inferebat. accedebat huc, ut nunquam conferti, sed rari, magnisque intervallis prœliarentur, stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique & recentes defatigatis succederent. utebantur & telis.
XIX. Formam regiminis Brittanici, antè advectos in hanc insulam Romanos, determinare haud facile: hoc certum, quod nullum ibi antè hæc tempora Monarchici imperii vestigium, sed Democraticum fuisse, potiùs videtur, nisi fortè Aristocratiam æmulari videtur. Druidem in rebus maxumi momenti authoritas non exigua. commemorantur quidem in antiquissimis eorum monumentis Principes nonnulli, hi verò brevioris plerumque imperii, nec, nisi ingruente eximio quodam periculo, & more Dictatorum Romanorum ex tempore creati videntur. nec desunt inter ipsos, apud alias fortes gentes, rarissima exempla, electi ab illis in futurum antisignanum ipsius hostium Duces, ut pro illis in posterum militaret, quem nuper hostem habuerant.
XX. Proceritate corporis Gallos æque ac Romanos vincunt Brittones, ita ut visos sibi Romæ juvenes nondumque adultos Brittones Strabo Philosophus, orbis terræ descriptor antiquissimus, affirmet, qui solitam Gallorum Romanorumque staturam non levi momento excedebant.
XXI. Ditiores australis Brittaniæ incolæ aureo digitorum sinistræ medium annulo ornare in more habuerunt, aurea verò è collo suspensa torques à vilioris conditionis hominibus discernebat optimatum eminentiores. Septentrionales verò (hi veteres erant regni indigenæ) vestium usus sicuti ac à longo inde tempore avi abavique, tantum non ignari, ventrem & cervicem ferreo cingunt, ut fert Herodianus, nobilis Græcorum scriptor, annulo. ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimantes, accedente in usum potiùs quam ornatum scuto angusto, & lancea, gladioque è nudis & pictis corporibus dependente. loricam interim galeamque, futura nempe paludes transeuntibus impedimento, rejiciunt atque contemnunt.
XXII. Inter cætera autem fuit & hoc Brittanicæ consuetudinis, ut viatores & mercatores etiam invitos consistere cogerent, & quod quisque eorum de una alterave re apud exteros memorabile audierit, aut cognoverit, quærerent, & mercatores peregre advenientes in oppidis vulgus circumsisteret; quibus ex regionibus veniant; quasque ibi res cognoverint, pronunciare cogentes, his rumoribus atque auditionibus permoti, de summis sæpe rebus consilia ineunt, quorum eos è vestigio pœnitere necesse est, quum incertis rumoribus serviant, & plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.
XXIII. Funera eorum sunt magnifica & sumptuosa, omniaque, quæ vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam arma & animalia. sepulchrum tumulus ex cespitibus erigit.