CAPUT VIII.

LUSTRAVIMUS jam Albionem, disitæ non procul inde Hyberniæ, eadem, quâ hactenus usi fuimus brevitate, descriptionem daturi.

II. Hybernia omnium, post Albionem dictam nuper, maxumè est ad occidentem quidem sita, sed, sicut contra Septemtriones ea brevior, ita in meridiem sese trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ Tarraconensis septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit.

III. Mare, quod Brittaniam & Hyberniam interfluit, undosum & inquietum est, toto, ut author est Solinus, anno, non nisi æstivis pauculis diebus, navigabile. in medio inter ambas insula est, quæ olim appellabatur Monœda, nunc autem Manavia.

IV. Hybernia autem, & sui status conditione, & salubritate ac serenitate aëris, multum Brittaniæ præstat, ut opinatur Beda, ita, ut rarò ibi nix plus quam triduaria remaneat, nemo propter hiemem aut fœna secet aut stabula fabricet jumentis.

V. Nullum ibi reptile videri solet, nullæ viperæ aut serpentes valent. nam sæpe illò de Brittania allati serpentes mox, ut proximante terris navigio odore aëris illius adtacti fuerint, intereunt. quin potiùs omnia penè, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. denique vidimus, quibusdam à serpente percussis rasa folia codicum, qui de Hybernia fuerunt, & ipsam rasuram aquæ imissam ac potui datam talibus protinus totam vim veneni grassantis totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.

VI. Dives lactis & mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed & cervorum caprearumque venatu insignis, ut author est venerabilis Beda.

VII. Cultores ejus, inquit Mela, inconditi sunt & omnium virtutum ignari, magis quam aliæ gentes, aliquatenus tamen gnari pietatis ad modum expertes. gens inhospita & bellicosa à Solino Polyhistore dicti sunt. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. fas ac nefas eodem animo ducunt. puerpera, si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo mucrone, auspicium alimentorum leviter insert, & gentilibus votis optat, non aliter quam in bello & inter arma mortem oppetat. qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium capulos, candicant enim ob heburneam claritatem. nam præcipua viris gloria est in armorum splendore.

VIII. Agrippa, geographus Romanus, longitudinem Hyberniæ DC. millia passuum esse, latitudinem verò CCC. statuit XX. olim gentibus habitata, quarum XIIX. littus tenebant.

IX. Hæc autem propria Scottorum patria erat, ab hac egressi, tertiam in Albione Brittonibus & Pictis gentem addiderunt. sed non idem cum magno authore Beda sentio, qui Scottos peregrinos esse affirmat. nam, ut existimo, suam ex Brittania non procul sita originem duxerunt, inde trajecisse, atque in hac insula sedes occupasse, fidem faciunt authores. certissimum verò est Damnios, Voluntios, Brigantes, Cangos aliàsque nationes origine fuisse Brittanicâ, quæ eò postea trajecerunt, postquam, vel Divitiacus, vel Claudius, vel Ostorius, vel Duces alii victores illis domi tumultum fecerant. pro ulteriori argumento inservit lingua antiqua, quæ cum antiqua illa Brittanica & Gallica non parum consonat, id quod omnibus, utriusque linguæ gnaris satis planum videtur.

X. Septentrionali Hyberniæ lateri obtenditur Oceanus Deucaledonicus. orientale tegunt Vergivus & Internus. Cantabricus verò australe, uti occidentale magnus ille Brittanicus, qui & Athlanticus Oceanus, quem nos quoque ordinem secuti dabimus insulæ & præcipuorum in illa locorum descriptionem.

XI. Illud, quod ab Oceano Deucaledonico alluitur, hujus insulæ latus habitabant Rhodogdii, cujus metropolis Rhobogdium erat, in quorum orientali regione situm erat ejusdem nominis promuntorium, in occidentali, Boreum promuntorium. fluvii verò Banna, Darabouna, Argitta & Vidua, austrum versus à Scottis ipsos separabant montes.

XII. Infra promuntorium Boreum littus Brittanici maris ad Venicnium usque caput incolebant gentes Venicniæ, quibus nomen debent ab illis dictæ vicinæ insulæ Venicniæ, inferius ad ostium usque Rhebii fluminis, quarum metropolis Rheba. infra Rhebeum Nagnatæ habitabant ad Libnium usque, quorum celebris erat ejusdem nominis metropolis. Austrum versus in recessu sinus Ausobæ siti erant Auterii quibus urbium caput erat ejusdem nominis. Inferiorem ejusdem regionis partem occupabant Concangii, ad quorum fines austrum versus manabat Senus, amplus omnino fluvius, cui adjacebat urbium primaria Macobicum. in angustum heic apicem coarctata desinit Hybernia. prope Austrinum promuntorium, ad flumen Senum, sedes habebant Velatorii quorum metropolis Regia, fluviusque Durius. Lucani verò habitabant, ubi Oceano miscetur fluvius Ibernus.

XIII. Ultra Austrinum meridionale insulæ latus ab eodem promuntorio ad Sacrum usque extremum tendebat. Ibernii ad illud habitabant, quibus metropolis Rhufina. hinc fluvius Dobona, ac deinde Vodiæ cum promuntorio ejusdem nominis, quod promuntorio Albionis Antivestæo obvertitur, distans inde milliaribus CXXXXV. non procul inde Dabrona fluvius Brigantum regionis terminus, qui fines regionis fluvium Brigas & urbem habebant Brigantiam.

XIV. Pars hujus insulæ, à Sacro promuntorio ad Rhobogdium usque extensa, Orientalis censetur. habitantes supra promuntorium Sacrum Menapii, primariam habebant ejusdem nominis urbem ad fluvium Modonam. hinc ad Menapiam, in Dimetia sitam, XXX. milliaria numerantur, ut Plinius refert. harum unam, quam nam verò incertum, patriam habebat Carausius. ultra harum terminos metropolin Dunum habebant Cauci, quorum fines alluebat fluvius Oboca. Teutonicæ binas has nationes originis esse extra dubium est. incertum verò quo tempore primùm in has terras eorum majores trajecerint. brevi ante Cæsaris in Brittaniam transitum id contigisse maxumè videtur probabile.

XV. Eblanæ ulterius habitabant, primariam verò ad Lœbium flumen habentes Mediolanum. Septentrionali viciniores Voluntii civitatem habebant Lebarum, fluvios autem Vinderum & Buvindam. superiorem his insulæ partem, Rhobogdiis affinem, tenebant Damnii, his urbium caput Dunum, ubi sepulti creduntur D. Patricius, D. Columba & D. Brigitta, eodem tumulo reconditi.

XVI. Restat jam, ut eorum, qui interiorem hujus insulæ partem habitabant, populorum mentio injiciatur. contermini Caucis & Menapiis, supra Brigantes autem, incolebant Coriondii, reliquam insulæ partem Scotti habebant, quibus Scotiæ nomen tota exinde debet. plures inter, quas illi habebant. civitates præ cæteris innotuerunt tantum duæ, quarum ad nos pervenit memoria. altera Rheba ad flumen & lacum Rhebium, Ibernia altera, sita ad orientale Seni fluminis latus.

XVII. Non possum non hoc loco monere Damnios, Voluntios, Brigantes, & Cangianos omnes fuisse Brittanicæ originis nationes, quæ, cum vel ab hoste finitimo non daretur quies, vel tot tantaque exigerentur tributa, quibus solvendis se impares intelligerent, sensim, novas quæsituræ sedes, in hanc terram trajecerant. dictum jam antea de Menapiis, Chaucis, nec de iis, quæ offeruntur ulterius, plura occurrunt, quibus tutò fides potest haberi. refert quidem, Augustæ historiæ scriptor, Tacitus, quod pluribus, quam Albion, peregrinis Hybernia fuerit frequentata. at, si res ita revera se habuisset, vix dubitandum videtur, plura nobis de statu Hyberniæ & fide digniora Veteres fuisse relicturos. relicturoque jam michi descriptionem Hyberniæ non abs re fore videtur docere, hanc, non armis, sed metu tantum sub Romanorum redactam fuisse imperium. quin potius Regem Ptolemæum in secunda Europæ tabula, aliosque veterum inclutissimorum geographorum in situ illius delineando errasse, utpote qui hanc non solum justo longius à Brittania, sed etiam prorsus à parte boreali provinciæ Secundæ, statuerunt; id quorum ex ipsorum libris & Tabulis huc spectantibus patet abunde.

XVIII. Super Hyberniam sitæ erant Hebudes, V. numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantum & lacte viventes. Rex unus est, ut scribit Solinus, universis. nam quotquot sunt, omnes angusto interluvio dividuntur. ille Rex nichil suum habebat, omnia universorum. ad æquitatem certis legibus adstringitur, ac, ne avaritia à vero rectoque eum seduceret, discebat ex paupertate justitiam, utpote cui nichil esset rei familiaris, verum alitur è publico. nulla illi dabatur fœmina propria, sed per vicissitudines, in quamcunque commotus fuisset, sibi vendicat usurariam, unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. de Hebudibus hisce nonnulli scripserunt. dies continuos XXX. sub bruma esse noctem, sed Dictator Cæsar nichil de eo, studiose licet inquirens, reperiebat, nisi, quod certis ex aqua mensuris breviores fuisse noctes quam in Gallia intellexerit.

XIX. Secundam à continenti stationem Orcades præbent, quæ ab Hebudibus porrò, sed erroneè, sunt VII. dierum totidemque noctium cursu, ut scripserunt nonnulli, numero XXX, angustis inter sese deductæ spatiis, vacabant homine, non habebant sylvas, tantum junceis herbis horrescentes. cætera earum nil nisi arenæ & rupes tenent, ut ego, ex Solino cum aliis colligi posse, habeo persuasum.

XX. Thule ultima omnium, quæ Brittanicæ vocantur, Belgarum littori apposita statuitur à Mela. Græcis Romanisque celebrata carminibus, de quo Homerus Mantuanus:

————& tibi serviat ultima Thule.

in ea solstitiô nullas esse noctes indicavimus, cancri signum Sole transeunte, ut author est Plinius, nullosque contra per brumam dies, hæc quidem senis mensibus continuis fieri arbitrantur, qui hic habitant, ut refert Solinus, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, deinde lacte, in hyemem conferunt arborum fructus. utuntur fœminis vulgo, certum matrimonium nullis. Thule autem larga & diutinâ pomonâ copiosa est, ut tradit idem author. ultra Thulen unius diei navigatione accepimus pigrum esse & concretum mare, à nonnullis Cronium appellatur. à Thule in Caledoniam bidui navigatio est.

XXI. Thanatos insula alluitur freto Oceani, à Brittaniæ continente æstuario tenui, Wantsuam dicto, separata, frumentariis campis felix, & gleba uberi, nec tantum sibi soli, verum & aliis salubribus locis, ut author est Isidorus, cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra, quoquò gentium invecta sit, angues necat. hæc non longe abest à Rhutupi sita.

XXII. Vecta, à Vespasiano devicta olim, insula est, proximum Belgis habet ab oriente in occasum XXX. circitur millia passuum, ab austro in boream XII. in orientalibus suis partibus mari VI. millium, in occidentalibus III. à meridionali supra scripto littore distans.

XXIII. Præter supradictas insulas fuerunt etiam VII. Acmodæ, Ricnea, Silimnus, Andros, Sigdiles XL. Vindilios, Sarna, Cæsarea & Cassiterides.

XXIV. Sena, Ossismicis adversa littoribus, Gallici Numinis oraculo insignis est, ut author est Mela. cujus antistites, perpetua virginitate sanctæ, numero IX. esse traduntur, Senas Galli vocant, putantque ingeniis singularibus præditas, maria ac ventos concitare carminibus, seque in quæ velint animalia vertere, sanare quæ apud alios insanabilia sunt. scire ventura & prædicere. sed non nisi deditæ navigantibus, & ob id tantum ut se consulerent eò profectis.

XXV. Reliquæ Albioni circumfusæ minoris peripheriæ & momenti insulæ ex depictæ adjectæque mappæ inspectione melius, quam ex nudo quodam recensu, censeri ac dignosci possunt. heic itaque subsisto meumque his rebus locatum studium Benevolo Lectori ejusque favori & judicio studiose commendo.

EXPLICIT FELICITER ,

Deo juvante, Liber primus Commentarioli geographici de situ Brittaniæ, & stationum quas Romani ipsi in ea insula ædificaverunt, per manum meam Ricardi famuli Christi & monachi Westmonasteriensis.
Deo gratias.



RICARDI MONACHI
WESTMONASTERIENSIS
COMMENTARIOLI GEOGRAPHICI
Descriptionis BRITTANIÆ sub ditione ROMANI IMPERII
LIBER SECUNDUS.