LIV.
Sacro ac Ills.mo Priuato Consilio.
Ant. Perez.
Cum ex infirmitate jaceam in lecto, nec possim hac de caussa personaliter comparere ante vos Ills.mi viri ausus sum hæc verba ad vos mittere, preter sententiam vnius ex grauioribus causidicis totius curiæ Parisiensis ne mutus Judicer. Scilicet debere ante poni sacro isti priuato consilio in reuocatione legum Galliæ quam continent litteræ Regis in fauorem de Piraneau, reuocari etiam gratiam factam peregrino viuenti sub custodia, & protectione christianiss. Mag.tes Sciente tota Europa. Semper que fuisse habitam in summo pretio dignitatem regiam in promissis prestandis, saltem satisfaciendis quando aliquid forte contra leges promisserunt.
Quanto magis in gratia contra leges reuocanda? Illud etiam me nolle litigare, consulto tamen prius rege a sacro suo consilio, si adhuc intercedat vltima & absoluta illius voluntas, sed ei cedere & que liberaliter mihi concessit liberaliter illi redere. Sed humiliter peto, vt hec mea berba referantur regi, sicut ille alter, qui prouocauit a Cesare dormiente ad Cesarem non dormientem: a Rege non bene informato ad Regem bene informatum. Credibile est enim tantum Regem rationem, Justitiam, suamque authoritatem antepositurum voluntati propie, nedum a liene.
Ant. Perez.
(En la cubierta.) Sacro ac Ills.mo Consilio.
Ant. Perez.
Bibl. Nac. de París, Fr., 3.652, fol. 18. Colección Morel Fatio, núm. XLV.