Epistola LVI.

Ad quemdam amicum[132]

Hortatur ut Johannis de Magduno librum, quem quam
plures damnabant doctores, defendat.

Scis me, consideratissime magister atque frater, jugi

hortatu tuo et impulsu nobile illud opus magistri Johannis de

Magduno, Romantium de Rosa vulgo dictum vidisse: qui

quia de admirabili artificio, ingenio ac doctrina rerum sisto,

5et irrevocabiliter me fateor permansurum, a plurimis scholasticis

non parvae auctoritatis viris supra quam credibile tibi

foret, male tractor et arguor amarissime, ut si ulterius defendere

coner, plane me probare velint, ut dicunt, haereticum.

Nec praetendere prodest te totque viros alios valentes scientificos

10et perdoctos illum tanti fecisse pene et colerent, utque,

quam eo, carere mallent camisia, et nihilominus nostris correctoribus

anteponere suos aemulos, qui, si quid reprehensionis

inesset, adeo magni erant, ut librum suum vivere nequaquam

permisissent una hora. Nec eos juvat insuper obsecrare, quod

15jus omne poscit, ut prius videant notentque quamobrem, qua

dependentia et occasione dicat res, quas vel personas introducat,

quam damnetur tantus auctor. Sed confestim verba

intercipiunt mea, interrumpuntque, ut labra movere vix

audeam, quin mihi anathematis opprobrium comminentur,

20ac ferme judicent reum mortis. Quid vis dicam? tantis

quod me magis urit, magistrum nostrum prosequuntur maledictis,

ut ignem potius quam lecturam meruisse attestentur,

seque inexpiabili scelere contaminari existimant, si quidquam

audierint. Cumque rursus jure humanitatis submissius expostulo,

25ut non prius damnent, quam universa cognoverint,

ostendendo quod etiam sacrilegis, et proditoribus, veneficisque

potestas defendendi sui datur, quodque nec praedamnari

quemquam, incognita causa, licet; nihil agimus tamen, frater

honoratissime, sed tempus terendo incassum aera verberamus,

30nec est quod speremus posse aliquid impetrare, tanta est

hominum pertinacia. Hi sunt mores, ea dementia; timent

enim ne a nobis revicti manus dare aliquando clamante ipsa

veritate cogantur. Obstrepunt igitur, ut ait Lactantius, et

intercidunt ne audiant, oculos suos opprimunt, ne lumen

35videant quod offerimus, morem Judaeorum adversus Salvatorem

nostrum observantes, penes quem inimici facti sunt

judices. Sic doctor noster emeritissimus condemnatur,

quod vetant leges omnes, innocentissimus non auditus, ab

his qui perfecto coram vivente mutire non tentassent,

40eumdem tamen, et quod molestius ferendum est, male

visum perscrutatumque et notatum ignominiose despiciunt

nostri correctores, execrantur et impugnant. O arrogantiam,

temeritatem, audaciam, opus tantum, tot diebus

ac noctibus, tanto cum sudore et attentione digesta

45elaboratum et editum, hi qui superficie tenus nec eodem contextu,

aut ex integro se legisse profitentur, subito instar eorum

qui mensae inter crapulas omnia ut libet et fert impetus accusant,

reprehendunt atque damnant. Paulo magis ponderis in

stateram ponentes tantum opus, quam lucis unius Cantilenam

50histrionis. Quorum praetextu in alterum istorum patronorum

scripto tenus invexi, sicut videbis per eam quam tibi fert epistolam

is bajulus. Tuum ergo erit, dux, princeps, rectorque

hujus præcepti laudatissimum et amantissimum imitatorem

tuum defensare et hos malesanos et deliros conculcare, ac

55ratiunculas meas indigestas disertiae tuæ acumine validare,

comere et linire, quatenus ego qui auxilii tui confidentia et

ingenii ope fretus campum hunc duelli introii, alias non facturus.

Scio enim quod ubi obdormientes sui sensus expergiscentur,

et calamus jacens exeret se, non praevalebunt adversus

60nos isti veritatis inimici; sed eos cum voles non dubito

efficies oves mites et mutos, reddes per omnia tamquam truncos.

Vale, nec amicos sinas, quoad potes, sic injuste, vafre,

pernitiose et inique pessum dari.

..............................................................................................

NOTE

[132] Gontier Col probably.