RICHARDUS. I.

Episcopi & Clerus reliquus Regem solenni processione a thalamo ducunt in Ecclesiam ad altare; positisque illic sacrosanctis Evangeliis cum plurimorum sanctorum reliquiis: Rex jurat.Rex coram Clero & populo juravit.

Quod pacem, honorem, & reverentiam, omnibus diebus vitæ suæ portabit Deo & sanctæ Ecclesiæ & ejus ordinatis. Juravit etiam; quod populo sibi commisso rectam justitiam exercebit, & quod malas Leges & iniquas consuetudines, si aliquæ fuerint in regno suo, delebit, et bonas observabit.

Præstito hoc sacramento inungitur, regalibusque deinceps indutus vestimentis ab Archiepiscopo coronam accepturus, conjuratus est ex parte Dei, & prohibitus.

Coronatur.Ne hunc honorem accipere præsumat, nisi mente habeat sacramenta tenere, quæ fecit: Respondens vero se per auxilium Dei, bona fide observaturum omnia supradicta; coronatus est.

Concilium apud Pipewel, An. Dn. 1189. Reg. 1. [392]

[Note 392: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 658.

Post coronationem suam (viz. in Crastino exaltationis S. Crucis) venit Rex ad Abbatiam de Pipewel, & congregatis ibi Baldwino Cant. Archiep. & Waltero Rothomagensi Archiepiscopo; & Johanne Dublinensi Archiepiscopo, & Formale Trevirensi Archiepiscopo--cæterisque Angliæ Episcopis, & Albino Fernensi Episcopo, & Concerde Hegibonensi Episcopo, & Abbatibus & Prioribus fere totius Angliæ; plurimas contulit Episcopales & Ecclesiasticas dignitates.

Ran. de Glanvilla deponitur.
Omnia vendit.Deposuit [393] a Ballivis (id est officiis) suis, Ranulphum de Glanvilla Justitiarium Angliæ, & omnes fere Vice-comites Angliæ, & ministros eorum, gravesque eis redemptiones imposuit. Exposuit autem omnia venditioni (ut Hierosolymitano se itineri affluentius expediret) Comitatus, Vicecomitatus, Castella, Villas, prædia, immunitates privilegia; perceptisque ab Hugone Dunelmensi Episcopo 1000 Marcis argenti [394], eum & Guilielmum Comitem Albemarliæ constituit summos Angliæ Justitiarios, & associavit eis in regimine regni, Willielmum Marescallum, & Gaufridum filium Petri, & Willielmum Bruera & Robertum de Wihtefeld, & Rogerum filium Remfredi.

Generale Concilium Londoniis [395] sub Novembri in auxilium Terræ sanctæ. An. Dom. 1189.

[Note 393: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 148.

[Note 394: ] [ (retour) ] Hoved. pag 658.

[Note 395: ] [ (retour) ] Al. Westm.

Rex & Proceres nunciant se diem & locum convenitus jurasse.Mense Octobris [396] Rothrodus Comes de Pertico & alii Nuntii Philippi Regis Franciæ, venerunt in Angliam ad Richardum Regem Angliæ dicentes, quod Rex Franciæ in generali Concilio Parisiis juraverat, tactis sacrosanctis Evangeliis, & omnes Principes regni sui qui Crucem Domini susceperant, quod Deo volente immutabiliter erunt apud Vizeliacum [397] ad Clausum Paschæ; inde Jerosolymam ituri; & in testimonium illius sacramenti Rex Franciæ misit Regi Angliæ chartam suam petens ab eo ut ipse & Comites, & Barones sui facerent illi simili modo securum, quod ad eundem terminum essent apud Vizeliacum [398].

[Note 396: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 660. Mat. Par. pag. 149.

[Note 397: ] [ (retour) ] Al. Nize.

[Note 398: ] [ (retour) ] Al. Nize.

Rex & Proceres Angliæ obvios se daturos jurant.Hinc factum est quod Richardus Rex Angliæ, & Comites, & Barones sui qui crucem susceperant in generali Concilio constituti apud Londonias [399] juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod per auxilium Dei immutabiliter venirent Vizeliacum in Clausum Paschæ, parati inde iter Jerosolymitanum arripere; & prædictus Comes de Pertico & cæteri Nuncii Regis Franciæ hoc idem juraverunt in animam Regis Franciæ coram Rege Angliæ in Concilio illo, & Willielmus Marescallus, & quidam alii hoc idem juraverunt in animam Regis Angliæ, coram Nunciis Regis Franciæ in eodem Concilio, & misit inde Chartam suam Regi Franciæ.

[Note 399: ] [ (retour) ] Al. Westm.

Legatus siscitur & illusus remittitur.Hoc Anno mense Nov. [400] Johannes Anagninus Cardinalis Legatus a latere Clementis Papæ III. ad litem componendam inter Baldewinum Cantuar. Archiepisc. & Monachos S. Trinitatis Cantuariæ: Doveriam applicans, a Rege prohibetur injussus progredi. Rex interea Cantuariam proficiscitur, & re composita, accersitus illuc Cardinalem fastu regio excepit. Sed illusum atque ægre hæc ferentem relegavit.

[Note 400: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 661.

Ligantia pro regno Scotiæ relaxatur. An. Dom. 1189.

Rex Scotiæ excipitur.
Homagium facit pro dignitatibus in Anglia.Eodem anno Mense Novemb. [401] Gaufridus Eboracensis electus una cum Baronibus Eboracensis Scyræ, & Vicecomite Eboraci, per mandatum Domini Regis perrexit usque ad aquam de Twede, & ibi recepit Willielmum Regem Scottorum, & exhibuit ei honorem debitum, & securum conductum usque ad Regem Angliæ. Venit igitur Cantuariam Rex Scottorum, Mense Decembris ad Regem Angliæ, & fecit ei Homagium pro dignitatibus suis habendis ia Anglia, sicut Malcolmus frater suus habuit. Et Richardus Rex [402] Angliæ reddidit ei Castellum de Rokesburgh & Castellum de Berwic libera, & quieta; & eum, & omnes hæredes suos, clamavit liberos, & quietos ab ipso, & Regibus Angliæ in perpetuum, de omni ligantia, & subjectione de regno Scotiæ; & pro hac redditione Castellorum suorum, & pro quieta clamantia fidelitatis, & ligantia de regno Scotiæ, & pro Charta Richardi Regis Angliæ inde habenda, Willielmus Rex Scottorum dedit Richardo Regi Angliæ decem millia marcarum Esterlingorum. Unde Richardus Rex Angliæ fecit Chartam suam hac forma.

[Note 401: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 662.

[Note 402: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 149.

Charta Richardi Regis Angliæ de libertatibus Willielmo Scottorum Regi concessis.

Castella ei redduntur.Richardus Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ & Aquitaniæ Comes Andegaviæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, & Baronibus; Justitiariis, & Vicecomitibus, & omnibus ministris suis totius Angliæ; ballivis & fidelibus suis salutem. Sciatis Nos charissimo consanguineo nostro Willielmo, eadem gratia Regi Scottorum reddidisse Castella sua Rokesburk & Berwic tanquam ejus propria, jure hæreditario ab eo & hæredibus suis in perpetuum possidenda.

Pacta fratris relaxantur.Præterea quietavimus ei omnes Conventiones & pactiones quas bonæ memoriæ bonus pater noster Henricus Rex Angliæ per novas Chartas, & per captionem suam extorsit; ita videlicet ut nobis faciet integre & plenarie quicquid Rex Scottorum Malcolmus frater ejus antecessoribus nostris de jure fecit, & de jure facere debuit.

Jus hospitalitatis confirmatur.Et nos ei faciamus quicquid antecessores nostri, prædicto Malcolmo de jure fecerunt, & de jure facere debuerunt; scilicet in conductu & de veniendo in Curiam, & in morando in Curia, & redeundo a Curia, & in procurationibus & in omnibus libertatibus & in dignitatibus & honoribus eidem jure debitis, secundum quod recognoscetur a quatuor Proceribus nostris ab ipso Willielmo Rege electis; & a quatuor proceribus aliis a nobis electis.

Marciæ usurpatæ restituuntur.Si autem fines sive Marcias regni Scotiæ aliquis nostrorum hominum postquam prædictus Rex Willielmus a patre nostro captus fuerit, usurpaverat injuste; volumus ut integre restituantur, & ad eum statum reducantur quo erant ante ejus captionem.

Sua omniain Anglia ex conceduntur.Præterea de terris suis quas haberet in Anglia, seu Dominicis, seu feodis, scil. in Comitatu Huntondoniæ, & in omnibus aliis in ea libertate & plenitudine possideat, & hæredes ejus in perpetuum, qua præfatus Rex Malcolmus possedit, vel possidere debuit, nisi jam prædictus Rex Malcolmus, vel hæredes sui aliquid postea infeodaverint: Ita tamen quod si aliqua postea infeodata sunt, ipsorum infeodorum servitia, ad eum vel ejus hæredes pertineant.

Et si quid pater noster prædicto Willielmo Regi Scottorum donaverit, ratum, & firmum habere volumus.

Et terram quam Pater noster præscripto Regi Willielmo donavit in eadem libertate qua ipsam ei dedit, ipsum & hæredes suos perpetuo jure possidere volumus.

Reddidimus etiam ei ligantias hominum suorum quas Pater noster receperat & omnes Chartas quas Pater noster de illo habuit per captionem suam.

Reddidimus etiam ei ligantias hominum suorum, & omnes Chartas quas Dom. Pater noster de eo habuit per captionem suam. Et si aliquæ aliæ forte per oblivionem retentæ, aut inventæ fuerint, eas penitus carere viribus præcipimus. Cum ligantiis hominum suorum & Chartis.

Homagium fecit & fidelitatem.Ipse autem ligius homo noster devenit de omnibus terris, de quibus, antecessores sui antecessorum nostrorum ligii homines fuerunt, & nobis & hæredibus nostris fidelitatem juravit, testibus his Baldewino Cantuar. Archiepiscopo, & Waltero Rothomagensi T. Dublin. Archiepisc. Hugone Dunelmensi, & Johanne Northwicensi, & Henrico Saresbiriensi, & Hugone Lincolniensi, & Godefrido Wintoniensi, & Gileberto Roffensi, & Reginaldo Bathoniensi, & Hugone Coventrensi, & Willielmo Wigorniensi Episcopis; & Alienor. matre Regis, & Johanne Comite Moretonis fratre Regis & multis aliis.

Ut autem ratum & firmum sit istud & perpetuum præsenti Charta & sigillo nostro id roboravimus: Testibus B. Cantuar. W. Rothomag. T. Dublin. Archiepis. H. Dunelm. H. Linc. C. Winton. H. Sar. Reg. Bathon. Episc. Domino J. fratre nostro. R. Com. Leicestr. H. Com. Warenn. H. Bard. Steph. de longo campo dapifero nostro & aliis multis v. die Decembris. Datum per manum Willelmi Eliensis Clerici Cancellarii nostri apud Cantuar. regni nostri anno primo.

Rex [403] plurimos Comitatus, terras, libertates, & privilegia concedit, magnam inde cogens vim pecuniae; tradiditque Willielmo Eliensi Episcopo Cancellario suo & uni Justitiariorum Angliæ, unum de sigillis suis per quod fieri præcepit mandata sua in regno.

[Note 403: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 663.

Compositis domi negotiis XI die Decemb. feria secunda, transfretavit a Dorobernia usque ad Caleis in Flandria, Hierosolymam profecturus; magnum suum sigillum, quod Malo Catulo Vicecancellario suo credidit secum deferens.

Forma Pacis inter Reges Franciæ & Angliæ Hierosolymas profecturos. An. Dom. 1190. Reg. 1.

Reges paciscuntur.Philippus [404] Rex Franciæ & Richardus Angliæ Hierosolymas una profecturi, Die S. Hilarii ad vadum S. Remigii colloquium ineuntes, pacem inter se & regna sua, scriptis, sigillis, & sacramentis suis confirmant; jurant pariter regni utriusque Proceres; sed Archiepiscopi, & Episcopi in verbo solummodo veritatis, ejusdem pollicentur observationem.

[Note 404: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 664.

Fidem jurant & mutuum auxilium.Quod uterque illorum (Regum) honorem alterius servabit, & fidem ei portabit de vita, & membris & terreno honore suo, & quod neuter eorum alteri deficiet in negotiis suis; sed Rex Franciæ juvabit Regem Angliæ, ad terram suam defendendam, ac si ipse vellet civitatem suam Parisiis defendere, & si esset obsessa; & Richardus Rex Angliæ juvabit Regem Franciæ ad terram suam defendendam, ac si ipse vellet Civitatem suam Rothomagi defendere, si obsessa esset.

Comites autem & Barones utriusque regni juraverunt:

Proceres fidem & pacem.Quod a fidelitate Regum non discedent, nec guerram movebunt ullam in terris illorum, quamdiu ipsi fuerint in peregrinatione sua.

Et Archiepiscopi, & Episcopi firmiter promiserunt in verbo veritatis; juraverunt, inquit Parisius.

Episcopi excommunicabunt transgressores.Quod in transgressores hujus Pacis & Conventionis, sententiam anathematis dabunt.

Præterea prædicti Reges statuerunt:

Reges invicem succedent.Quod si alter illorum decessisset in peregrinatione Jerosolymitana, alter qui vixerit, pecunias defuncti, & gentes habebit, ad servitium Dei faciendum.

Alia forma sacramenti eorum.Mat. Paris Regum sacramenta separatim sic refert.

Ego Philippus Rex Francorum, Richardo Regi Anglorum bonam fidem servabo, ut fideli meo & amico, de vita, & membris, & honore terreno [405].

[Note 405: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 150.

Ut ego Rex Anglorum Richardus, idipsum Regi Francorum facere promitto de vita & membris, ut Domino meo & amico.

Equi capti ad auxilium Regis.Willielmus [406] Episcopus Eliensis Justitiarius Angliæ, & Cancellarius cepit ad opus Dom. Regis de unaquaque Civitate Angliæ, duos Palefridos, & duos summarios (i. equos clitellarios) de auxilio; & de unaquaque Abbatia Angliæ, unum palefridum & unum summarium; & de unoquoque manerio Regis, unum Palefridum, & unum summarium.

[Note 406: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 665. Mat. Par. pag. 151.

Justitiaria Angliæ dividitur in 2.Post Purificationem [407] accersitis plurimis Episcopis & Johanne Comite Moretonii fratre suo de Anglia in Normanniam, Rex consilio eorum divisit Justitiariam Angliæ in duo Officia. Constituit nempe Will. Episcopum Eliensem Cancellarium suum summum Justitiarium Angliæ; & concessit Hugoni Dunelmensi Episcopo Justitiariam a fluvio Humbri usque ad terram Regis Scotiæ.

[Note 407: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 664.

Fratres Regis abjurant Angliam.Et fecit Gaufridum Eboracensem electum & Johannem Comitem Moretonii fratres suos, jurare quod Angliam non intrarent infra tres annos proximo sequentes, nisi per licentiam illius. Sed relaxavit Johanni hoc sacramentum, novo præstito: Quod fideliter ei serviret.

Breve Regis de obediendo Guilielmo Episcopo Eliensi Justitiario, Cancellario, &c.

Richardus Dei gratia, &c. Omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis salutem [408].

[Note 408: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 152.

Mandamus vobis & præcipimus quod sicut Nos & regnum nostrum diligitis, & vos ipsos, & omnia quæ possidetis, sitis omnino intendentes dilecto & fideli Cancellario nostro Eliensi Episcopo, super omnibus quæ ad nos spectant, & pro ipso faciatis, sicut pro nobis faceretis, si essemus in regno, de omnibus quæ vobis ex parte nostra direxerit. Teste meipso apud Baionam.

Adjungam si placeat Bullam Clementis Papæ, qua Legationis donatus est Potestate [409].

[Note 409: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 151.

Clemens Episcopus servus servorum Dei, salutem & Apostolicam Benedictionem. Juxta commendabile desiderium charissimi in Domino filii nostri Richardi illustris Anglorum Regis fraternitati tuæ legationis officium in tota Anglia & Wallia tam per Cantuariensem quam per Eboracensem Archiepiscopatum, & in illis Hiberniæ partibus in quibus nobilis Vir Johannes Comes Moretonii, frater ipsius Regis potestatem habet & dominium authoritate Apostolica duximus comittendum. Datum Nonis Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

Vide formam aliam apud Mat. Par. Anno 1195. pag. 172. ubi Hubertus Cantuar. Archiepiscopus Legatus constituitur.

Justitiarii & ductores navigii Regis. [410]Rex ad Chinonem in Andegavia constituit Girardum Anxienensem Episcopum, & Bernardum Episcopum Baioniæ [411], & Robertum de Sabul [412] & Richardum de Canvil, & Will. de Forz. [413] de Ulerum, ductores & constabularios (Justitiarios inquit Parisius) totius navigii sui, quod in terram navigii Suliæ iturus erat; & tradidit eis Chartam suam in hac forma.

[Note 410: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 666.

[Note 411: ] [ (retour) ] Al. de. Baruia.

[Note 412: ] [ (retour) ] Al. Sabulis.

[Note 413: ] [ (retour) ] Al. Foret.

Charta Richardi Regis Angliæ de statutis illorum, qui per mare itinerant [414].

[Note 414: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 666, Mat. Par. pag. 151.

Richardus Dei gratia Rex Angliæ & Dux Normanniæ & Aquitaniæ & Comes Andegaviæ, omnibus hominibus suis Jerosolymam per mare ituris, salutem. Sciatis nos, de communi proborum virorum consilio, fecisse has justitias subscriptas.

Qui hominem in navi interfecerit, cum mortuo ligatus projiciatur in mare.

Si autem eum ad terram interfecerit, cum mortuo ligatus in terra infodiatur.

Si quis autem per legitimos testes convictus fuerit, quod cultellum ad alium percutiendum extraxerit; aut quod alium ad sanguinem percusserit, pugnum perdat. Ferrum stringens vel sanguinem.

Palma feriens.Si autem de palma percusserit, sine effusione sanguinis; tribus vicibus mergatur in mari.

Convitiator.Si quis autem socio opprobrium, aut convitia, aut odium Dei injecerit; quot vicibus convitiatus fuerit, tot uncias argenti ei det.

Latro.Latro autem de furto convictus, tondeatur ad modum campionis, & pix bulliens super caput ejus effundatur, & pluma pulvinaris super caput ejus excutiatur ad cognoscendum eum, & in prima terra qua naves applicuerint, projiciatur. Teste me ipso apud Chinonem.

Obedientia.Præterea idem Rex præcepit in alio brevi suo; ut omnes homines sui, qui per mare essent ituri, obedirent dictis & præceptis prædictorum Justitiariorum navigii sui.

Sacramentum.Et refert Parisius ipsum fecisse constitutiones istas sacramento confirmari.

Concordia & Statuta Philippi Franciæ, & Richardi Angliæ Regum apud Messinam in Sicilia facta [415] .

[Note 415: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 675.

Reges jurant mutuam tutelam.Octava die Octobris Rex Franciæ & Rex Angliæ, coram Comitibus & Baronibus suis & Clero, & populo juraverunt super reliquias Sanctorum.

Quod alter alterum & exercitum ejus in peregrinatione illa, in eundo, & redeundo, bona fide custodiret.

Idem Proceres.Et Comites & Barones hoc idem juraverunt se firmiter & inconcusse servaturos.

Deinde prædicti Reges per voluntatem & consilium totius exercitus peregrinorum statuerunt:

Quod omnes peregrini, qui in via hujus peregrinationis moterentur; de omnibus armaturis & equitaturis suis, & de vestibus quibus usuri erant, pro voluntate sua disponant, & de medietate possessionum suarum, quas secum habent in via, similiter pro arbitrio suo faciant, dummodo nihil in patriam suam remittant.

Relaxatio Wrecci Maris [416].

[Note 416: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 678.

Richardus Rex jam expertus calamitates naufragorum; pro amore Dei, & salute animæ suæ & parentum suorum, quietum clamavit in perpetuum Wrec per totam terram suam citra mare & ultra, statuens:

Quod omnis naufragus qui ad terram vivus pervenerit, omnes res suas liberas & quietas habeat.

Si autem in navi mortuus fuerit, filii vel filiæ, fratres vel sorores ejus habeant res suas, secundum quod ostendere poterunt se esse propinquiores illius hæredes.

Hanc autem quietam clamantiam de Wrec fecit Richardus Rex Angliæ; & Charta sua confirmavit anno 2. regni sui, mense Octobris, apud Messinam, coram Waltero Rothomagensi, & Gerardo Anxiensi Archiepiscopis, & Johanne Ebroicense, & Bernardo Baoniensi Episcopis, & multis aliis tam Clericis quam Laicis de familia Regis Angliæ; & Charta illa tradita fuit per manum Rogeri Mali Catuli Vicecancellarii Regis.

Graves exactiones.Will. Eliensis Episcopus Apostolicæ sedis Legatus, Dom. Regis Cancellarius, & totius Angliæ Justitiarius; plebem Angliæ sibi commissam, gravibus exactionibus premebat [417].

[Note 417: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 680.

Concilium habitum Londoniis contra Eliensem Episcopum Cancellarium & Justitiarium Angliæ. An. Dn. 1191.

Conventus Procerum.Tertia die [418] proxime post Octavas S. Michaelis, Johannes Comes Moretonii frater Regis, & Walterus Archiepiscopus Rothomagensis, & omnes Episcopi, & Comites & Barones, & Cives Londonienses cum illis, convenerunt in atrio Ecclesiæ S. Pauli.

[Note 418: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 701. V. Epist. Hug. Coventrens. Episc. pag. 703.

Querela de injuriis.Gravissime hic queritur de Guilielmo Eliensi Episcopo, Justitiario Angliæ, Cancellario Regis, & Legato Romano. Inter alia,

De injuriis quibus affecisset Gaufridum Archiepiscopum Eboracensem fratrem Regis, & Hugonem Episcopum Dunelmensem.

Et quod spretis consiliis illorum quos Rex ei associaverat in regimine regni, omnia regni negotia cum impetu & voluntaria dispositione solus fecisset. De administrando regno sine aliorum consilio.
Proferuntur jam primum ab Archiepiscopo Rothomagensi & Guilielmo Marescallo Comite Strogoil, literæ Regis [419] Messinæ datæ, quibus præcepit, ut iidem Archiepiscopus & Marescallus in regimine regni Cancellario associarentur, & quod Cancellarius sine illorum consilio, & aliorum pariter assignatorum, nihil de negotio Regis vel regni tractaret: Aliter si in detrimentum regni quicquam faceret, deponeretur, & loco ejus Rothomagensis Archiepiscopus institueretur. Totius igitur Concilii judicio Cancellarius deponitur, & Rothomagensis instituitur. Literæ Regis de cura regni.
Eliens. Episc. ab administr. regni deponitur.

[Note 419: ] [ (retour) ] Vid. literas Regis in Mat. Par. pag. 359 & seq.

Eodem die Comes Moretonii & Archiepiscopus Rothomagensis, & alii Regis Justitiarii, concesserunt civibus Londoniarum habere communam suam [420] . Et eodem anno Comes Moretonii & Archiepiscopus Rothomagensis, & fere omnes Episcopi & Comites, & Barones regni juraverunt communam illam firmiter, & inconcusse se servaturos, quamdiu Dom. Regi placuerit. Communa Londonarium concessa. Et juramento firmata.

[Note 420: ] [ (retour) ] Hoved pag. 702.

Cives fidelitatem Regi jurant, & Joh. recepturos successorem.Et Cives Londoniæ juraverunt fidele servitium Dom. Regi Richardo, & hæredi suo; & si ipse sine prole decessisset, reciperent Comitem Johannem, fratrem Richardi Regis, in Regem & Dominum. Et juraverunt ei fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate Regis Richardi fratris sui. Cancellarius depositus juravit reddere Castella Angliæ.

Vide Epistolam Hugonis Coventrensis Episcopi, de dejectione Willielmi Eliensis Episcopi Regis Cancellarii. Hoved. p. 702. ubi causæ aliquot magis specialiter referuntur.

Et vide ibidem Epistolam Petri Blesensis pro Willielmo, & Epistolam Celestini Papæ, istius Concilii principes excommunicat. p. 706. & vide nomina eorum in Epistola ipsius Willielmi ad Lincolniens. Episcop. p. 707.

Fidelitas juratur.In tempore Quadragesimæ Regina Alienora, mater Regis, & omnes Magnates Angliæ in unum convenientes, juraverunt fidelitatem & fidele servitium Richardo Regi Angliæ, & hæredi suo, contra omnes homines [421].

[Note 421: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 718.

Rex perfide capitur.In mense Novemb. Reg. an. 4. vel circa eum, Rex Richardus clam per Austriam rediens ab Hierosolymis, juxta Viennam perfide captus est a Leopoldo Duce, & Imperatori postea venundatus [422].

[Note 422: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 717 & 720.

Legatus prohibetur ingredi.Legati Pontificis Romani, ad componendas lites inter Cancellarium ejectum de Justitiaria potestate, & Rothomagensem Archiepiscopum ejus obeuntem munus, in Normannia progredi inhibentur [423].

[Note 423: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 720.

Rex Angliam subjugat Imperatori, recipitque; tenend. sub tributo 5000 libr.
Rex relaxatur.Richardus Rex Angliæ, A. D. 1192. in captione Henrici Romanorum Imperatoris detentus, ut captionem illam evaderet, consilio Alienoræ matris suæ, deposuit se de regno Angliæ, & tradidit illud Imperatori, sicut universorum Domino; & investivit eum inde per pileum suum [424]. Sed Imperator, sicut prolocutum fuit, statim reddidit ei in conspectu Magnatum Alemanniæ & Angliæ, regnum Angliæ, prædictum, tenendum de ipso pro quinque millibus librarum Sterlingorum, singulis annis de tributo solvendis; & investivit eum inde Imperator per duplicem crucem de auro. Sed idem Imperator in morte sua de omnibus his, & aliis conventionibus, quietum clamavit ipsum Richardum Regem Angliæ & hæredes suos.

[Note 424: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 724.

Modus conciliandi pecuniam ad redemptionem Regis. A. D. 1193. Reg. 4. & 5.

Literæ Regis pro colligenda pecunia redemptionis.Rex per literas ad Justitiarios & fideles suos totius Angliæ, datas apud Hagenou in Germania 3. Cal. Maii [425], petit colligi in redemptionis suæ solutionem 70,000 marcas argenti, transmittique ad eum omni expeditione. A Justitiariis petit ut honorifice & magnifice ei subveniant, cum de proprio, tum ex mutuo alacre aliis exemplum præbentes. Universum autem (inquit) aurum & argentum Ecclesiarum diligenti observatione & scripti testimonio, ab ipsarum Ecclesiarum Prælatis accipiatis: eisque per sacramentum vestrum, & aliorum Baronum nostrorum, quos volueritis, affirmetis, quod eis plenarie restituetur.

[Note 425: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 726.

Mandat item, ut singulorum Magnatum nomina, & subventiones quæ fiunt per sigillum matris suæ, ei significentur. Extant literæ integræ in Hovedeno, cum bulla aurea Imperatoris, &c.

Authoritate igitur literarum istarum, Mater Regis, & Justitiarii Angliæ statuerunt:

Quod universi, tam Clerici quam Laici, quartam partem redditus sui de hoc anno darent ad redemptionem Dom. Regis: & tantum superadderent de mobilibus suis, unde Rex deberet eis gratias scire. Et de unoquoque Feodo Militis 20 s. Et de Abbatiis ordinis Cistrensis, & de domibus ordinis de Semplingham, totam lanam suam de hoc anno. Et universum aurum & argentum Ecclesiarum, sicut Rex mandato suo præceperat. Sed adegit Imperator Regem ad solutionem 10,000 Marcarum argenti ad pondus Coloniæ: & ad 50,000 Marcarum præterea, inter Imperatorem & Ducem Austriæ dividendas, viz. 30,000 Imperatori, & 20,000 Duci Austriæ, &c. Vide formam Conventionis in Hovedeno, p. 728. 4 Pars reddituum.
Pars mobilium.
20. s. de Feod. M. l.
Tota lana Cistrensium, &c.
Totus thesaurus Ecclesiarum.
Subventio prædicta ipso hoc anno exhibetur: sed Episcopi quidam ceperunt a Clericis suis quartam partem reddituum suorum, quidam vero nisi decimam. In omnibus terris Regis transmarinis similis est nummorum coacervatio [426]. Colligitur taxatio, sed non ubique; integre.

[Note 426: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 732.

Rex liberatur.A. D. 1194. Regis 5. Pridie Nonas Februarii, feria sexta, die Ægyptiaca, Rex e captione sua Moguntii liberatur [427].

[Note 427: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 734.

Summonet Coventrensem Episcopum.Eodem die Rex summonuit per literas suas Hugonem Coventrensem Episcopum, quod ipse veniret in Curia sua, & staret judicio Episcoporum, in eo quod ipse Episcopum erat: & judicio Laicorum, in eo quod ipse de eo tenuerat laicalem ballivam super his, quæ adversus eum loqueretur [428].

[Note 428: ] [ (retour) ]Ibid.

Concedit redditus pro homagiis.Deinde Rex [429] concessit quibusdam Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Comitibus, & Baronibus multis de Imperio, redditus annuos pro homagiis & fidelitatibus, & auxiliis eorum contra Regem Franciæ. Recepit itaque homagium de Archiepiscopis Moguntino & Coloniensi, Episcopo Legis, multisque Ducibus & Magnatibus, salva fide Imperatoris. Vide aliquot eorum nomina apud Hoveden. Ibid.

[Note 429: ] [ (retour) ] Ibid.

Concilium Regni adversus Comitem Johannem Fratrem Regis [430].

[Note 430: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 735.

Nuntius ejus capitur.Paulo ante adventum Regis, Adam de S. Edmundo Clericus, a Johanne Comite Moretonii fratre Regis in Angliam mittitur cum literis ad castella ipsius Johannis contra Regem munienda. Jactans autem Johannis Domini sui potentiam, & familiaritatem cum Rege Franciæ inimico Regis Angliæ; a Majori Londoniensi captus est cum omnibus Brevibus in quibus mandata. Comitis continebantur, & Archiepiscopo Cantuariæ una cum eisdem traditus.

Proceres convocantur.Archiepiscopus, convocatis in crastino Episcopis, Comitibus & Baronibus regni, ostendit literas Comitis Johannis, intellectoque earundem tenore, per commune Consilium regni definitum est [431]:

[Note 431: ] [ (retour) ] Hoved. ibid.

Terræ ejus saisantur.Quod Comes Johannes dissaisiretur de omnibus tenementis suis in Anglia; & ut castella sua obsiderentur: & factum est ita.

Nota hic qui dicuntur Commune Consilium Regni, & quam subito olim summonerentur.

Excommunicatur, & fautores ejus.Item Archiepiscopus & Episcopi excommunicaverunt Comitem Johannem & omnes fautores ejus & consiliarios, qui pacem & regnum Regis Angliæ turbaverunt vel turbarent.

Rex rediti.Rex die Dominico, tertio Idus Martii, e captione, apud Sandwicum applicuit [432].

[Note 432: ] [ (retour) ] Hoved. ibid.

Concilium apud Nottingham, post Regis e captione reditum A. D. 1194. Reg. 5.

Tricesima die mensis Martii, feria 4. Richardus Rex Angliæ celebravit primum Concilii sui diem apud Nottingham [433], cui interfuerunt Alienora Regina, mater ejus, & Hubertus Cantuariensis Archiepiscopus, qui in dextris Regis sedebat in Concilio illo: & Gaufridus Eboracensis Archiepiscopus, qui a sinistris ejus sedebat: & Hugo Dunelmensis, & Hugo Lincolniensis, & Willielmus Eliensis Regis Cancellarius, & Willielmus Herefordensis, & Henricus Wigorniensis, & Henricus Exoniensis, & Johannes Candidæ Casæ, Episcopi: & Comes David frater Regis Scotiæ, & Hamelinus Comes de Warenna, & Ranulphus Comes Cestriæ, & Willielmus Comes de Ferreres, & Willielmus Comes de Salisberia, & Rogerus Bigot.

[Note 433: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 736.

Fautores Comitis Joh. dissaisantur.1. Eodem die Rex dissaisivit Gyrardum de Canvilla de Castelo & Vicecomitatu Lincolniensi, & Hugonem Bardolf de Vicecomitatu Eboracensis sciræ, & de Castello Eboraci, & de Scardeburc, & de custodia de Westmerland, quod ipsi Comiti Johanni adhæserant contra Regem; & omnia supradicta exposuit venditioni, &c.

Accusationes in eum & Episcopum Cov.
Judicium.2. Tricesima prima die mensis Martii, sc. pridie Calendarum Aprilis, Rex Angliæ celebravit secundum diem Concilii sui; in quo ipse petit sibi fieri judicium de Comite Johanne fratre suo, qui contra fidelitatem quam ei juraverat, castella sua occupaverat, & terras suas transmarinas & cismarinas destruxerat, & foedus cum inimico suo Rege Franciæ contra eum inierat. Similiter de Hugone Nunant, Coventrensi Episcopo, sibi fieri judicium postulavit, qui secreti sui consilium eum reliquerat, & Regi Franciæ & Comiti Johanni inimicis suis adhæserat, omne malum in perniciem regni sui machinans. Et judicatum est, quod Comes Johannes, & Episcopus Coventrensis peremptorie citarentur; & si infra 40 dies non venerint, nec juri steterint, judicaverunt Comitem Johannem demeruisse regnum, & Episcopum Coventrensem subjacere judicio Episcoporum in eo quod ipse Episcopus erat; & judicio Laicorum in eo quod ipse Vicecomes Regis extiterit.

Tallagium 2. solidorum.3. Calendis Aprilis prima die ejusdem mensis, prædictus Rex Angliæ celebravit tertium colloquium suum, in quo constituit sibi dari de unaquaque carucata terræ totius Angliæ duos solidos, quod ab antiquis nominatur, Te Mantale.

Deinde præcepit, quod unusquisque faceret sibi tertiam partem servitii militaris, sicut singulus feodus apportat, ad transfretandum cum illo in Normanniam.

Deinde exigebat a Monachis Ordinis Cistrensis totam lanam suam de hoc anno: sed quia hoc facere erat eis grave & importabile, fecerunt cum eo finem pecuniarum.

Queritur de Archiep. Ebor. qui non respondet.4. Secunda die mensis Aprilis Sabbato, celebravit diem quartum & ultimum Concilii sui [434], in quo omnes tam Clerici quam Laici, qui volebant sibi conqueri de Archiepiscopo Eboracensi, fecerunt querimonias multas de rapinis & injustis exactionibus: sed Archiepiscopus Eboracensis nullum dedit eis responsum.

[Note 434: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 737.

Deinde per consilium & machinationem Cancellarii (ut dicitur) Gerardus de Canvilla fuit retatus de receptione prædonum, qui rapuerunt bona mercatorum euntium ad nundinas de Stanford; & ab eo recesserunt ad rapinam illam faciendam. Ger. de Canvilla accusatur de receptione prædonum.
Præterea appellaverunt eum de læsione Regiæ Majestatis, in eo quod ipse ad vocationem Justitiarum Regis venire noluit, nec juri stare de prædicta receptatione raptorum, neque eos ad justitiam Regis producere, sed respondit se esse Hominem Comitis Johannis, & velle in curia sua juri stare. De læsa majestate, in non stando juri Regis.
Præterea appellaverunt eum, quod ipse fuit in vi & adjutorio cum Comite Johanne, & aliis inimicis Regis, ad castella Regis de Nottingham & de Tikehil capienda. Gerardus vero de Canvilla negavit omnia quæ objiciebantur ab illis, & illi dederunt vadium de prosequendo, & Gerardus dedit vadium de defendendo se per unum de liberis hominibus suis. De adjuvando inimicum Regis. Negat omnia, & duellum vadiat.

Concessiones Willel. Regi Scotiæ.Rex Angliæ [435], in præsentia Alienoræ matris suæ, & Huberti Cantuariensis Archiepiscopi, & Hugonis Dunelmensis Episcopi, & Gocelini Glascovensis Episcopi, & aliorum multorum tam Clericorum quam Laicorum utriusque regni:

[Note 435: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 737 & 738.

Concessit & charta sua confirmavit Willielmo Regi Scottorum & hæredibus suis in perpetuum; quod quandocunque ipsi per summonitionem Regis Angliæ ad curiam suam venient, Episcopus Dunelmensis & Vicecomes Northumbriæ recipient eum ad aquam de Twede, & in salvo conductu ducent eos usque ad aquam de Taise, & ibi recipient eos Archiepiscopus Eboracensis & Vicecomes Eboraci, & in salvo conductu ducent eos usque ad fines Comitatus Eboracensis, & sic per Episcop. & Vice-comites ducentur de comitatu ad comitatum, donec perveniant ad curiam Regis Angliæ: Et ex quo Rex Scottorum intraverit terram Regis Angliæ, habebit quotidie de bursa Regis Angliæ 100 solidos de liberatione.

Cum autem Rex Scotiæ ad curiam Regis Angliæ venerit, quamdiu ipse in curia Regis Angliæ moram fecerit, habebit quotidie de liberatione triginta solidos & duodecim Wastellos Dominicos, & duodecim Simenellos Dominicos, & quatuor sextertia de Dominico vino Regis, & octo sextertia de vino expensabili, & 2 libras de pipere, & 4 libras de cymino, & 2 petras de cera, vel 4 cereos, & 40 grossos longos colpones de Dominica candela Regis, & 24 colpones de alia candela expensabili: Et cum ipse in patriam suam redire voluerit, conducetur per Episcopos & Vice-comites de comitatu in comitatum, donec pervenerit ad aquam de Twede: & habebit similiter quotidie 100 solidos de bursa Regis Angliæ in liberationem.

Charta autem hujus Concessionis & Confirmationis Regis Angliæ tradita fuit Willielmo Regi Scotiæ in villa de Northamptun, feria secunda in hebdomada Paschæ, per manum Willielmi Eliensis Episcopi, Regis Cancellarii, Anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi 1194. anno etiam regni Regis Richardi V. 12. die mensis Aprilis, feria tertia in hebdomada Paschæ.

15. die mensis Aprilis venit Rex Angliæ ad Wintoniam [436], & eodem die dissaisivit Godefridum Wintoniensem Episcopum de Castello & Comitatu Wintoniæ, & de illis duobus Maneriis quæ Episcopus Wintoniensis ab illo emerat ante iter suum Jerosolymitanum, & de magna parte patrimonii sui. Winton. Episc. de Castell. & Comit. Winton. dissaisatur.

[Note 436: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 738.

24. die mensis Aprilis [437] Dominus Rex fecit pacem & finalem concordiam inter Gaufridum Eboracens. Archiepiscopum & Willielmum Eliensem Episcopum, quod prædictus Eliensis Episcopus ad summonitionem Eboracensis Archiepiscopi jurabit cum centesima manu Sacerdotum, quod ipse nec præcepit, nec voluit, ut idem Eboracensis Archiepiscopus caperetur.

[Note 437: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 739.

Charta Regis Richardi primi de Libertatibus London. A. D. 1194. Reg. 5.

Richardus Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ, Aquitaniæ, & Comes Andegaviæ, Archiepiscopis, Episcopis Abbatibus, Comitibus, Justic. Vicecomitibus, Ministris, & omnibus fidelibus Francis & Angl. totius Angliæ, salutem.

Sciatis, nos concessisse civibus nostris London, quod nullus eorum placitetur extra muros civitatis, &c. Ut in charta quam Henricus Rex Pater ejus fecit eisdem civibus [438]. T. Huberto Cantuariæ Archiepiscopo, Richardo London, Hugone de Dunelmo, Gilberto Roffen, Hugone Lincolniensi, Episcopis; Radulpho Comite Cestriæ, Richardo Comite de Clare, Willielmo Marescallo, Rogero Bigot, Galfrido filio Petri, Hugone Bardolfe, Willielmo Brewere, Willielmo de Warenne. Dat. per manum Willielmi Eliensis Episcopi, Cancellarii nostri apud Winton. 23. die Aprilis, anno regni nostri quinto [439].

[Note 438: ] [ (retour) ] In alio MS. &c. sicut in charta quam Henricus Rex II. & pater ipsius eisdem civibus fecit, continetur.

[Note 439: ] [ (retour) ] In alio MS. hic sequitur. Concessit & confirmavit Chartam Civitatis London, vid. de Middlesex de Ridellis amovendis per Thamisiam & Medeweyam. Notandum etiam est, quod in eodem hoc MS. codice, qui ante 300 annos exactas videtur, nulla fit mentio alicujus chartæ libertatum Communitati Angliæ per hunc Regem factæ: sed post fusiorem personæ & virtutum ejus descriptionem immediate transit ad Chartam hanc de libertatibus London. Deinde vero ad Assisas, ut vocat; hoc est, Constitutiones quasuam regnum integrum tangentes. Vid. Hoved. 678, 152.

In mense Septembris missi sunt [440] ex parte Regis per singulos comitatus Angliæ Justitiarii errantes, & secundum subscriptorum formam capitulorum processerunt in justitiis exequendis.

[Note 440: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 743.

Forma procedendi in Placitis Coronæ Regis [441].

[Note 441: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 744..

In primis eligendi sunt 4 Milites de toto comitatu, qui per sacramentum suum eligant duos legales Milites de quolibet hundredo & wapentaccio, [442] & illi duo eligant super sacramentum suum 10 Milites de singulis Hundredis vel wapentaccis, vel, si Milites defuerint, legales & liberos homines: ita quod illi duodecim in singulis respondeant de omnibus capitulis de toto hundredo & wapentaccio.

[Note 442: ] [ (retour) ] C'est un canton composé d'un certain nombre de villages.

Capitula Placitorum Coronæ Regis.

De Placitis Coronæ novis & veteribus, & omnibus quæ nondum sunt finita coram Justitiariis Dom. Regis.

Item de omnibus Recognitionibus, & omnibus placitis quæ summonita sunt coram Justitiariis per Breve Regis, vel capitalis Justitiæ, vel a capitali curia Regis coram eis missa.

Item de Eschaetis quæ sunt & quæ fuerunt postquam Rex arripuit iter versus terram Jerusalem, & quæ fuerunt tunc in manu Regis, & iterum sunt modo in manu ejus vel non, & de omnibus Eschaetis Domini Regis; si a manu sua sunt remotæ, quomodo, & per quem, & in cujus manus devenerunt, & qualiter, & quis exitus inde habuerit, & quos, & quid valuerint, & quid modo valeant: & si aliqua Eschaeta sit, quæ ad Dominum Regem pertineat, quæ in manu ejus non sit.

Item de Ecclesiis quæ sunt de donatione Domini Regis.

Item de Custodiis puerorum, quæ ad Dominum Regem pertinent.

Item de Maritagiis puellarum vel viduarum, quæ ad Dominum Regem pertinent.

Item de Malefactoribus & eorum receptoribus, & eis consentientibus.

Item de Falsonariis.

Item de Interfectoribus Judæorum, qui sunt: & de vadiis Judæorum interfectorum, & catallis, & terris, & debitis, & chartis, & quis ea habuerit, & quis quantum eis debuerit, & quæ vadia habuerint, & quis ea teneat, & quantum valeant, & quis exitus inde habuerit, & quos, & omnia vadia, & debita Judæorum interfectorum, capiantur in manu Regis, & qui ad occisionem Judæorum fuerunt, & non fecerunt finem cum Domino Rege, vel Justitiariis suis, capiantur, & non deliberentur, nisi per Dom. Regem vel Justitiarios suos.

Item de omnibus auxiliis datis ad redemptionem Domini Regis, quis quantum promiserit, & quantum reddiderit, & quantum a retro sit [443].

[Note 443: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 744.

Item de Fautoribus Comitis Johannis, qui finem cum Dom. Rege fecerunt, & qui non.

Item de Catallis Comitis Johannis vel fautorum ejus, quæ ad usum Domini Regis non sunt conversa, & quantum Vice-comites receperunt, & Ballivi sui, & quis aliquid contra antiquas consuetudines regni dederit.

Item de omnibus terris Comitis Johannis, de Dominicis, & Wardis, & Eschaetis, & de donis suis, & qua de causa data sunt ei illa dona, & omnia dona Comitis Johannis capiantur in manu Dom. Regis, præterquam illa quæ per Regem confirmata sunt.

Item de debitis & finibus quæ debentur Comiti Johanni, & qua de causa; & omnia exigantur ad opus Dom. Regis.

Item de foeneratoribus, & eorum Catallis, qui mortui sunt.

Item de vinis venditis contra Assisam, & de falsis mensuris tam vini quam aliarum rerum.

Item de cruciatis mortuis ante iter suum arreptum versus Jerusalem, & quis eorum catalla habuerit, & quæ, & quanta.

Item de magnis Assisis, quæ sunt de centum solidatis terræ, & infra.

Præterea in quolibet Comitatu eligantur tres Milites & unus Clericus, custodes Placitorum coronæ. Et nullus Vicecomes sit Justitiarius in Vicecomitatu suo, nec in Comitatu quem tenuerit post primam coronationem Dom. Regis.

Præterea tailleantur omnes Civitates & Burgi, & dominica Dom. Regis.

Justitiarii vero nominati una cum Baillivis Willielmi de S. Mariæ Ecclesia, & Gaufridi filii Petri, & Willielmi de Chimelli, & Willielmi Bruere, & Hugonis Bardulfi & Vicecomitis locorum, summoniri faciant milites in Comitatu in rotulo nominatos; & ad diem & locum quem eis scire facient, veniant, & coram eis jurare faciant illos, quod legale posse suum ponent ad Wardas, & Eschaetas Dom. Regis instaurandas, & ad appretiandas ad commodum Dom. Regis, nec alicujus odio, favore vel gratia illud omittent; & quod prædicti milites nominati super sacramentum suum eligent 12 legales milites, vel liberos, & legales homines, si milites ad hoc inventi non fuerint, per diversas partes singulorum Comitatuum in itinere prædictorum Justitiariorum, sicut expedire viderint; qui similiter jurent, quod ad Wardas & Eschaetas de partibus illis instaurandas, & appretiandas, & affirmandas, suum legale posse & consilium & auxilium apponent ad commodum Regis ut prædictum est; & prædicti jurati super sacramentum suum eligent de liberioribus hominibus Eschaetarum & Wardarum, quot & quales noverint esse sibi necessarios, ad prædicta Dom. Regis negotia, sicut melius fieri potest, ad commodum Domini Regis exequenda.

Et secundum est quod prædictæ Wardæ & Eschaetæ instaurabantur de exitibus ex eis provenientibus usque ad festum Michaelis. Item de exitibus ejusdem termini, & si non sufficiunt, supplebitur deficiens de Telonio Dom. Regis ita quod illi qui tenebunt Wardas, & Eschaetas illas ad firmam respondebunt inde a festo S. Michaelis & deinceps tanquam de stauratis.

Dominus autem Rex illis qui Wardas illas & Eschaetas ad firmam tenebunt, eas usque ad terminum suum de anno in annum warrantizabit; ita quod licet Dominus Rex aliquam illarum alicui dedisset, firmarius firmam suam tenebit, usque ad finem anni, per firmam ei reddendam, cui Rex eam dederit, quam Dominus Rex inde perceperit.

Justitia vero Eschaetæ, quam dederit, remaneat Dom. Regi, nisi Dominus Rex illud nominatim dederit.

Firmarius vero cum firmam suam dimiserit, instauramentum suum, & omnia sua quæ in firmis posuerit ultra instauramentum Regis, libere & sine diminutione habebit, & inde habebunt literas Dom. Archiepiscopi patentes, continentes tenorem Chartæ Dom. Regis super hoc factæ.

Inquiratur item diligentissime quantus sit assisii redditus per singula manerii in demenio, & quantum valeant omnia alia in prædictis maneriis assisa; & quot sunt carucæ, & quantum singulæ valeant, non æstimantes eas ad pretium XX solidorum tantum; sed secundum quod terra fuerit vel bona vel mala, crescat vel decrescat pretium.

Illi vero qui firmas suscipient, firmas suas instaurabunt ut prædictum est, secundum pretium supradictum, de exitibus Eschaetarum & Wardarum.

Inquiratur item de quot bobus, & averiis singulæ carucæ valeant instaurari; & quot & quantum instauramentum singula maneria possint sustinere, & tunc aperte & distincte in scriptum redigantur.

Pretium animalium.Erit autem pretium bovis IV solidi, & vaccæ similiter, & averi similiter; & ovis crispæ X denarii & ovis lanæ grossioris VI denarii, & suis XII denarii, & verris XII denarii. Et cum firmarii firmas suas dimiserint, de prædicto pretio respondebunt, vel de animalibus pacabilibus in optione firmariorum; & cum omnia prædicta instaurata fuerint, & appretiata, omnia imbrevientur aperte & distincte & deferantur ad Scaccarium. Excipiuntur autem de hac assisa Episcopatus & Abbatiæ, & terræ Baronum qui proximi sunt ætati.

Inquiratur etiam per sacramentum prædictorum de omnibus Wardis & Eschaetis, quæ non sunt in manu Domini Regis; & capiantur in manu Dom. Regis, & de illis fiat sicut de aliis Eschaetis & Wardis.

Capitula de Judæis [444].

[Note 444: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 745.

Omnia debita & vadia Judæorum imbrevientur, terræ, domus, redditus, & possessiones.

Judæus vero qui aliquid horum celaverit, sit in forisfactura Domini Regis de corpore suo, & de concelamento, & de omnibus possessionibus suis, & omnibus Catallis suis; nec unquam concelamentum Judæo recuperare licebit.

Item provideantur 6 vel 7 loca, in quibus facient præstita sua; & provideantur 2 legales Christiani, & 2 legales Judæi, & 2 legales scriptores; & coram illis & Clericis Willielmi de S. Mariæ Ecclesia, & Willielmi de Chimilli fiant præstita, & Chartæ præstitorum fiant in modum Chirographi, & altera pars remaneat Judæo, sigillato sigillo illius cui pecunia traditur; & altera pars remaneat in arca communi, in qua sunt 3 ferruræ; unde duo Christiani habeant unam clavem, & 2 Judæi unam, & Clerici Willielmi de S. Mariæ Ecclesia, & magistri Willielmi de Chimilli habeant tertiam; & præterea tria sigilla, & qui claves habuerint sigilla apponent.

Clericus autem prædictorum Willielmi & Willielmi habeant rotulum de transcriptis omnium chartarum, & sicut chartæ mutabuntur, mutetur & rotulus.

De singulis Chartis dentur 3 denarii, medietas a Judæo, & medietas ab eo cui pecunia creditur; unde 2 scriptores habeant 2 denarios, & custos rotuli tertiam; & de cætero nullum fiet præstitum, nulla Judæis fiet solutio, nulla fiet chartarum mutatio, nisi coram predictis vel majori parte, si omnes interesse nequiverint.

Et praedicti duo Christiani habeant unum rotulum de recepta Judæorum solutionis eis de cætero faciendæ; & 2 Judæi unum, & Custos rotuli unum.

Item quilibet Judæus jurabit super rotulum suum quod omnia debita sua, & vadia & redditus, & omnes res, & possessiones suas imbreviari faciet, & quod nihil celabit ut prædictum est; & si scire poterit quod aliquis aliquid celaverit, istud justitiis ad eos missis secreto revelabit; & quod falsarios Chartarum, & retonsores denariorum, ubi eos scient, detegent, & monstrabunt, & de falsis Chartis similiter.

Præterea Inquisitio quæ quærenda erat de prisis & censeriis omnium Baillivorum Domini Regis, tam Justitiarum quam Vicecomitum & Constabulariorum, & Forestariorum & eorum servientium, post coronationem Domini Regis Richardi primum, & quare prisæ illæ captæ fuerunt, & per quem, & de omnibus Catallis, donis & promissis factis occasione saisinæ factæ de terris Comitis Johannis, & fautorum suorum; & quis ea receperit, & quæ, & quantam dilationem ceperit per mandatum Huberti Cantuariensis Archiepiscopi tunc temporis Capitalis Justitiarii Regis.

Rex aliud sigillum regni fieri jubet.Sub hoc tempore [445] Rex ex Andegavia & Cenomannia veniens in Normanniam, moleste tulit quicquid factum fuerit de treugis factis inter ipsum & Regem Franciæ; & imputans Cancellario suo hoc per eum fuisse factum, abstulit ab eo sigillum suum, & fecit sibi novum sigillum fieri; & mandavit per singulas terras suas, quod nihil ratum foret quod fuerat per vetus sigillum suum; tum quia Cancellarius ille operatus fuerat inde minus discrete, quam esset necesse; tum quia sigillum illud perditum erat quando Rogerus Malus-Catulus Vicecancellarius suus submersus erat in mari ante insulam de Cypro.

[Note 445: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 746.

Et præcepit Rex quod omnes qui Chartas habebant, venirent ad novum sigillum suum, ad Chartas suas renovandas.

Praeterea statuit Rex [446] Torniamenta[A]A: Tournois. fieri in Anglia, & Charta sua confirmavit, ita quod quicunque torniare vellet, daret ei pecuniam secundum formam subscriptam.

[Note 446: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 746.

Videlicet, Comes daret pro licentia torniandi XX marcas argenti; & Barones X marcas argenti; & miles terram habens, IV marcas argenti; & miles non habens terram, II marcas argenti. Et præcepit Rex ne aliquis accederet ad loca torniamentorum, nisi prius tradidisset ei memoratam pecuniam. Chartam autem hujus Concessionis, tradidit Rex Willielmo Comiti Salesburiensi custodiendam. Vide Mat. Par. pag. 170. V. Hoved. pag. 755. lin. 11.

Eodem anno 1195. Hubertus Cantuar. Archiepiscopus Apostolicæ Sedis Legatus, & totius Angliæ Justitiarius, misit per totam Angliam hujusmodi formam Juramenti, viz [447].

[Note 447: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 757.

Quod omnes homines regni Angliæ, pacem Dom. Regis pro posse suo servabunt.

Et quod nec latrones nec robatores, nec eorum receptatores erunt, nec in aliquo eis consentient. Et quod cum hujusmodi malefactores scirent, illos pro toto posse suo capient & Vicecomitibus liberabunt, qui nullo modo deliberentur nisi per Dom. Regem, vel capitalem justitiam suam: Et si illos capere non poterunt, eos Baillivis Domini Regis cuicunque fuerint, scire facient.

Levato autem clamore insequendi Utlagatos, Robatores, Latrones, aut eorum Receptatores, omnes sectam illam plene facient pro toto posse suo; & si quem viderint, vel manifestum fuerit, sectam illam non fecisse, vel sine licentia se ab ea retraxisse, eos tanquam malefactores ipsos capient, & Vicecomiti liberabunt, non liberandos nisi per Regem, aut ejus capitalem justitiam.

Milites [448] vero ad hoc assignati faciet venire omnes de balliva sua coram se a quindecim annis, & ultra; & jurare facient quod pacem Domini Regis, ut supradictum est, servabunt; & quod nec utlagati, nec robatores, nec latrones, nec eorum receptatores erunt, nec in aliquo eis consentient, & quod sectam, ut prædictum est, plenam facient; & quod si cum malefactione aliquem ceperint, militibus in balliva super se positis, & ad hoc assignatis, eum liberabunt, qui eum liberabunt Vicecomiti custodiendum, ut ipsum malefactorem, nec liberandum nisi per præceptum Dom. Regis, vel ejus capitalis justitiæ.

[Note 448: ] [ (retour) ] V. Bract. Lib. 3. Tract. 2. cap. 1. num. 1.

Ad hæc igitur exequenda missi sunt per singulos Comitatus Angliæ, viri electi & fideles, qui per sacramentum fidelium hominum de visnetis, multos ceperunt, & carceribus Regis incluserunt. At multi inde præmuniti, & sibi male conscii fugerunt, relictis domibus & possessionibus suis [449].

[Note 449: ] [ (retour) ] W. cum Barba Leges peritas suspensas & tractas ad caudam equi. Hoved. pag. 765. Mat. Par. 186.

Assisa de mensuris facta per Richardum Regem Angliæ ad Instantiam Huberti Cant. Archiep. Angliæ Justitiarii in die S. Edmundi Regis & Martyris apud Westm. A. D. 1197. Reg. 8.

Hæc est Assisa [450] facta per Regem Richardum per petitionem Consilii Episcoporum & cæterorum Baronum suorum de mensuris per totum regnum Angliæ in festo S. Edmundi apud Westm. Anno regni sui 8.

[Note 450: ] [ (retour) ] E vet. MS.

Constitutum est quod omnes Mensuræ totius Angliæ tam in bladis quam in leguminibus, & de rebus consimilibus, sint ejusdem quantitatis, sc. una bona summa, &c.

Assisa de mensuris facta per Richardum Regem Angliæ, ad Instantiam Huberti Cantuariensis Archiepiscopi & Angliæ Justitiarii in die S. Edmundi Regis & Martyris apud Westm. [451].

[Note 451: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 774. Mat. Par. an 1197. pag. 184.

Constitutum est quod omnes mensuræ totius Angliæ tam de bladis, quam de leguminibus, & de rebus consimilibus, sint ejusdem quantitatis, scilicet una bona summa æqui, & hæc mensura sit rasa tam in Civitatibus & Burgis quam extra.

Mensura etiam vini & Cervisiæ, & cæterorum liquorum sit ejusdem quantitatis secundum diversitates liquorum.

Pondera etiam libræ, & cæteræ peisæ sint ejusdem quantitatis in toto regno secundum diversitates mercaturarum.

Mensuræ etiam bladorum & liquorum vini & cervisiæ, inclaventur ferreis clavis, ne per dolum possint falsari.

Constitutum est ut lanei panni ubicunque fuerint in regno, fiant de eadem latitudine, sc. de duabus ulnis inter listas; & ejusdem bonitatis in medio & in lateribus. Eademque sit mensura de ulnis in toto regno, & ulna sit ferrea.

Prohibitum est mercatoribus omnibus per totum regnum, ne quis prætendat seldæ suæ rubros pannos, vel nigros, vel scuta, vel aliqua alia per quæ visus emptorum sæpe decipiuntur ad bonum pannum eligendum.

Prohibitum est etiam quod nulla tinctura vendenda, nisi solummodo nigra fiat alicubi in regno, nisi in Civitatibus aut capitalibus Burgis.

Constitutum est etiam ut in singulis Civitatibus aut Burgis, 4 & 6 legales homines de eadem villa, secundum quantitatem villæ, simul cum Vicecomite vel cum Præposito Civitatis aut Burgi, si in manu Vicecomitis non fuerint, assignentur ad hanc assisam custodiendam sub hac forma; ut ipsi videant & certi sint quod omnia vendantur & emantur per eandem mensuram, & omnes mensuræ sint ejusdem quantitatis secundum diversitatem mercium. Et si aliquem invenerint qui confessus vel convictus fuerit, quod per aliam quam per statutam vendiderit mensuram, corpus ipsius capiatur, & in prisona teneatur, & omnia Catalla sua in manu Domini Regis saisiantur, nec deliberentur nisi per Regem aut capitales ejus justitias.

De ipsis custodibus statutum est, quod si ipsi hanc custodiam ita negligenter fecerint, quod per alios quam per eos Custodes coram justitiis Domini Regis, aliquem assisam præscriptam transiisse, vel de mensuris victualium, vel aliarum mercium, vel latitudine pannorum, ipsi Custodes de Catallis suis in misericordia Dom. Regis remaneant.

Præceptum est etiam ut post festum Purificationis beatæ Mariæ, nullus in aliquo Comitatu vendat aliquid nisi per præscriptam mensuram, quæ ejusdem sit quantitatis, nec post feriam mediæ quadragesimæ, quæ erit apud Stanford, vendat aliquem pannum minoris latitudinis quam duarum ulnarum inter listas.

Tallagium 5 solidorum de singulis carucatis, & modusimponendi & colligendi ejusdem. An. Dom. 1198 [452].

[Note 452: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 778. Mat. Par. pag. 188.

Eodem anno Richardus Rex Angliæ accepit de unaquaque carucata terræ, sive hyda totius Angliæ quinque solidos de auxilio: Commissionarii jurati. Ad quos colligendos misit idem Rex per singulos Comitatus Angliæ unum Clericum & etiam militem; qui cum Vicecomite Comitatus ad quem mittebantur, & legalibus militibus ad hoc electis, præstito juramento quod fideliter exequerentur Inquisitores. negotium Regis, fecerunt venire coram se, Senescallos Baronum illius Comitatus, & de qualibet villa Dominum, vel Baillivum villæ & Præpositum, cum 4 legalibus hominibus villæ, sive liberis, sive rusticis; & 2 milites legaliores de Hundredo qui juraverunt.

Inquisitorum Sacramentum.Quod fideliter & sine fraude dicerent, quot carucarum Wannagia fuerint in singulis villis; quot scilicet in dominico, quot in vilenagia, quot in eleemosynis viris religiosis collatis; quas ipsi donatores, vel eorum hæredes tenentur warrantizare, vel adquietare, vel unde viri religiosi debent servitium facere.

Taxatio.Et super singula carucarum Wannagia ponebant ex præcepto Regis primo II solidos, postea III solidos, & hæc omnia in scriptum redigebantur, & habebat inde Clericus rotulum unum, & miles rotulum alterum, Vicecomes rotulum tertium; Senescallus Collectores. Baronum rotulum quartum de terra Domini sui. Hæc pecunia recipiebatur per manus duorum legalium militum de singulis Hundredis, & per manum Ballivi de Hundredo; & ipsi inde respondebant Vicecomiti, & per prædictos rotulos respondebat Vicecomes inde ad scaccarium coram Episcopis, Abbatibus & Baronibus ad hoc assignatis.

Poena celantium.Ad poenam vero juratorum, qui aliquid contra juramentum suum celaverint in hoc negotio, statutum erat.

Quod quicunque rusticus convictus fuisset de perjurio, daret Domino meliorem bovem de Caruca sua, & insuper responderet de pretio ad opus Dom. Regis, tantum pecuniæ quantum fuisset declaratum per suum perjurium fuisse celatum: Si vero liber homo convictus fuisset, esset in misericordia Regis, & insuper refunderet de proprio ad opus Domini Regis, quantum fuerit per eum celatum, sicut & rusticus.

Statutum etiam fuit; quod quilibet Baro cum Vicecomite, faceret districtiones super homines suos, & si per defectum Baronum districtiones factæ non fuissent, caperetur de dominico Baronum, quod super homines suos restaret reddendum, & ipsi Barones ad homines suos inde caperent; & libera feoda Ecclesiarum parochialium de hoc tallagio excipiebantur, & omnes Eschaetæ Baronum quæ fuerunt in manu Dom. Regis, communicaverunt. Gravis distringendi modus.
Excipiuntur feoda Eccles. Eschaetæ.

Serganteriæ.Serganteriæ vero Dom. Regis, quæ non erant de feodis militum, excipiebantur; sed tamen imbreviebantur, & numerus carucatarum terræ, & valentiæ terrarum, & nomina servientium; & servientes illi summonebantur esse apud Londonias in Octavis clausi Pentecostes, audituri & facturi præceptum Dom. Regis.

Ipsi vero qui electi fuerant, & constituti ad hoc negotium Regis faciendum, statuerunt per æstimationem legalium hominum, ad uniuscujusque carucæ Wannagium centum acras terræ.

Extensio terræ Richardi I. Regis Angliæ secus mare, ex Hovedeno in Ric. I. p. 672. ubi agit de divisione Regnorum secus mare.

Sciendum est quod tota terra, quæ est ab Anglia usque in Hispaniam secus mare, videlicet Normannia, Britannia, Pictavia, est Domini Regis Angliæ; & protenditur usque ad portum qui dicitur Huarz [453], qui dividit terram Comitis de Baonia a terra Regis Navarræ. Et terra Regis Navarræ incipit a portu de Huviarz, & protenditur usque ad aquam quæ dicitur Castre, &c.

[Note 453: ] [ (retour) ] Al. Huviarz.

Eodem Anno (viz. 1198. Reg. 9. & 10.) Hugo Bardulfi, & magister Rogerus Arundel & Gaufridus Hachet, quibus commissæ fuerant Lincolnsire, Notinghamsire, Derebisire, Euerwicsire, Northumberland, Westmerland, Cumberland, Lancaster, itinerantes placitaverunt placita coronæ Regis [454].

[Note 454: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 783.

Capitula Placitorum Coronæ Regis.

De Placitis Coronæ novis & veteribus quæ non sunt finita coram justitiis Domini Regis. De morte antecessorum. De nova dissaisiva. De magnis Assisis usque ad 10 libratas terræ, & infra. Et de advocationibus Ecclesiarum. Et capientur coram eis electiones magnæ Assisæ per mandatum Domini Regis, vel ejus capitalis justitiæ.

De Ecclesiis vacantibus vel non vacantibus quæ fuerunt de donatione Domini Regis; quis eas donavit, vel quis eas habeat & per quem, & quantum valent.

De Eschaetis Domini Regis & eorum valentiis, & quis eas habeat, & per quem.

De Dominabus & de valectis, & puellis quæ sunt vel esse debent in donatione Domini Regis, & de valentiis terrarum suarum & si quis eorum vel earum sit maritatus, & inquiratur cui, per quem, & a quo tempore.

Inquirendum est etiam quæ viduæ non finierunt pro se maritandis, & finis capiatur ad opus Dom. Regis.

De sergentariis Domini Regis, quis eas habet, & per quem, & quantum valent, & qui finem non fecerunt ad auxilium Domini Regis, & qui fecerunt, & finis capiatur.

De usuris Christianorum, & eorum Catallis qui sunt mortui.

De illis qui sunt in misericordia Regis & non amerciati.

De præpresturis Domini Regis.

De viis Dom. Regis Estreciatis.

De Thesauris inventis.

De malefactoribus & eorum receptoribus.

De fugitivis retatis reversis post ultimam Assisam.

De omnibus ponderibus & mensuris, & ulnis renovatis; & si 4 homines qui sunt attornati ad hæc custodienda, in unaquaque villa fecerint quod inde statutum est; & si attachiaverunt transgressores illius Assisæ, & si non attachiaverunt prout debent, puniantur sicut ipsi transgressores.

Totum vinum illius qui vendidit contra Assisam, capietur ad opus Domini Regis, & præterea Dominus vini & venditores sint in misericordia Regis.

Inquirendum est per omnes Comitatus de hidis & carucatis; & si Justitiarii qui ad hæc attornati fuerunt se bene habuerint; & si de omnibus receperunt; & si aliqua concelaverunt.

De custodiis Portuum maris; si quid receperunt quod non reddiderunt; & si mercedem aliquam pro jure Regis retinendo; & si quis aliquid ceperit qui non fuit ad hoc attornatus.

Inquirendum est si omnes venerint & quis ille fuerit & qualiter nominatus fuerit.

His igitur & aliis vexationibus, sive juste sive injuste tota Anglia a mari usque ad mare redacta est ad inopiam. Sed nondum finitis supervenit aliud genus tormenti ad confusionem hominum regni per Justitiarios forestarum, viz. per Hugonem de Nevilla summum Justitiarium omnium forestarum Regis in Anglia, qui cognominatus est Enuellu; & per Hugonem War, & per Ernistum de Neville.

Prædictis igitur Justitiariis forestarum itinerantibus, præceptum est ex parte Regis, ut per singulos comitatus, per quos ipsi ituri essent, convenirent coram iis ad placita forestæ, Archiepisc. Episc. Comites & Barones, & omnes libere tenentes, & de unaquaque villa Præpositus, & 4 homines ad audienda præcepta Regis.

Hæc est Assisa Dom. Regis, & hæc sunt præcepta de Forestis suis in Anglia, facta per assensum & consilium Archiepisc. & Episc. Abbatum, Comitum, & Baronum & Militum totius regni sui [455]. Assisa Regis Rich. I. de Forestis.

[Note 455: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 784.

Dominus Rex primum defendit, quod si aliquis ei forisfaciat de venatione sua, vel de Forestis suis, in aliqua re, non vult quod confidant in hoc, quod habuit misericordiam de illis per eorum catalla hucusque qui ei forisfecerint de venatione sua, & de Forestis suis. Nam si qui amodo ei forisfecerint inde, & inde convicti fuerint, plenariam vult de illis Justitiam fieri, qualis facta fuit tempore Henrici avi patris Domini Regis, viz. ut amittant oculos & testiculos.

Item, Dominus Rex defendit, quod nullus habeat arcus vel sagittas, neque canes, neque leporarios in Forestis suis, nisi habeat ipsum Regem ad warrantum suum, vel aliquem alium qui eum possit inde warantizare.

Item Rex defendit, quod nullus donet vel vendat aliquid ad destructionem bosci sui, vel wastam, quæ sit infra Forestam Regis; sed concedit bene quod capiant de boscis suis, quod necesse iis fuerit sine wasta, & hoc per visum Forestarii sui, & Viridariorum suorum.

Item præcipit, quod omnes illi qui habent boscos infra metas Forestæ Domini Regis, quod ponant idoneos Forestarios in boscis suis: de quibus Forestariis ipsi quorum bosci fuerint sint plegii: vel tales inveniant plegios idoneos, qui possunt emendare, si Forestarii in aliquo forisfecerint quod Dom. Regi pertineat.

Item præcipit, quod sui Forestarii curam super Forestarios Militum & aliorum qui boscos habent infra metas Forestæ Domini Regis, quod bosci non destruantur. Nam si super hoc bosci eorum destructi fuerint, sciant bene illi quorum bosci fuerint, quod de ipsismet vel eorum terris capietur emendatio, & non de alio.

Item præcipit Rex, quod sui Forestarii jurent, quod secundum omne posse suum tenebunt ejus Assisam, qualem eam fecit de Forestis suis, & quod non vexabunt milites neque probos homines de hoc, quod Dominus Rex iis concessit de boscis eorum.

Item præcipit, quod in quolibet Comitatu in quo venationem habet, ponantur 12 Milites ad custodiendum venationem suam, & viride in Forestis suis, & quod 4 Milites ponantur ad adgistandos boscos suos, & ad recipiendum panagium suum, & custodiendum & defendendum.

Item præcipit, quod nullus adgistet boscos suos infra metas Forestæ suæ, antequam bosci eorum adgistentur: & est sciendum quod incipit adgistamentum Dom. Regis 15 die ante festum S. Michaelis, & durat 15 diebus post festum S. Michaelis.

Item præcipit Rex, quod si Forestarius ejus habet in custodia sua Dominicos boscos Regis, & bosci illi destructi fuerint, & non possit, nec sciat justam causam monstrare quare bosci destruantur, nihil aliud capiatur de Forestario illo, nisi proprium corpus suum.

Item præcipit, quod nullus Clericus ei forisfaciat de venatione sua, neque de Forestis suis: & præcipit bene Forestariis suis, quod si invenerint eos forisfacientes, non dubitent in eos manus imponere, ad eos resistendos & capiendos: ipse enim eos inde warantizabit.

Item Rex præcipit, quod omnia essarta videantur in quolibet tertio anno, tam nova quam vetera, intra regardum, & omnes perpræsturæ similiter, & omnia wasta boscorum, & quod quodlibet illorum per se imbrevietur.

Item Rex præcipit, quod Archiepisc. Episcop. Comites, Barones, & Milites, & libere tenentes, & omnes homines de terra sua, veniant ad summonitionem Magistri Forestarii sui, & ad placitanda placita de Forestis suis.

Prohibendum est etiam ad Placita Forestæ, ne aliqua caretta exeat Chiminum in Foresta Regis, neque porci sint in Foresta Regis tempore de Foinesun, sc. 15 diebus ante nativitatem S. Johannis Baptistæ, & 15 diebus post idem festum.

Est autem sciendum, quod qui forisfecerit in Foresta Regis de venatione sua, & inde attaintus fuerit, erit in misericordia Regis ad oculos & testiculos perdendos.

Qui autem forisfecerit in Foresta Regis de viridi, sive per culpaturam, sive per esbrancaturam, sive per foditionem turvarum, sive per escoriationem moræ, sive per culpationem de subnemore, sive per essartum, sive per novam prepræsturam, per sepem vel fossatum, vel per remotionem molendini, vel cursus aquæ, vel beccariæ, vel aliarum domorum, vel per foenum & falcandum extra sepes, vel extra fossata, erit in misericordia Regis de pecunia sua, nisi habet Viridarios vel Forestarios Regis ad warrantum.

Similiter qui arcus vel sagittas portaverit, vel canes duxerit sine copula per Forestam Regis, & inde attaintus fuerit, erit in misericordia Regis.

Statutum etiam est, quod semper in tertio anno fiat visus Forestæ; in reguardo autem Forestæ hæc supradicta videnda sunt. Et videnda sunt in reguardo nova essarta & vetera imbladata post ultimum reguardum, & quo blado vel legumine imbladata sint. Nova autem sarta erunt in manu Regis: si vetera sarta imbladata sunt de frumento, vel siligine, unaquæque acra dabit Regi 13 denarios de illa vestitura: & si imbladata fuerint de avena, vel hordeo, vel fabis, vel pisis, vel alio legumine, unaquæque acra dabit Regi 6 denarios de illa vestitura.

Et sciendum est, quod tempore Henrici Regis filii Matildis Imperatricis, permissum erat intra metas Forestæ fossata fieri loco sepium. Et idem Rex Henricus statuit apud Woodstock, quod quicunque forisfecerit ei de Foresta sua semel de venatione sua, de se ipso salvi plegii capiantur; & si iterum forisfecerit, similiter capiantur de ipso salvi plegii; si autem tertio idem forisfecerit, pro tertio forisfacto nulli plegii capiantur, sed proprium corpus forisfactoris.

Eodem anno viri religiosi voluerunt dare Regis 5 solidos de wannagio carucæ, sicut cæteri homines regni faciebant.

Exiit edictum à Rege, ut quicunque in regno suo forisfecisset Clerico, aut alii viro religioso, non cogeretur satisfacere illi: sed si Clericus aut alius vir religiosus forisfecisset alicui Laico, statim compelleretur ad satisfaciendum illi: unde factum est, quod viri religiosi ad redemptionem coacti sunt.

Præterea præcipit idem Rex, ut omnes, tam Clerici quam Laici, qui chartas sive confirmationes habebant de sigillo suo veteri, deferrent eas ad sigillum suum novum renovandas: & nisi fecerint, nihil quod actum fuit per sigillum suum vetus, ratum haberetur. Hov. p. 785 [456].

[Note 456: ] [ (retour) ] Casus Rob. de Turnham Hov. pag. 786.

Truncatio membrorum provenatione adimitur.Legem furtivæ venationis, qua delinquentibus eruebantur oculi, abscindebantur virilia, manus vel pedes truncabantur, pius Rex & miscericors sustulit [457] Richardus I inhumanum ducens, ut homines ad imaginem Dei creati, pro feris, quæ juxta legem naturalem generaliter omnibus sunt concessæ, de vita vel membris periclitarentur, & id faciendo feris & bestiis deterior videretur. Hoc enim solummodo sufficiebat ei, ut quilibet in tali culpa deprehensi, vel Angliam abjurarent, vel poenam carceralem subirent, vel poena punirentur pecuniali, salvis omnibus vita & membris. Hæc Parisius, qui casum refert nova hac lege judicatum.

[Note 457: ] [ (retour) ] Mat. Par. in an. 1232. pag. 360.

Vicesimæ ad terræ sanctæ subventionem datur.Cum ad mandatum Dom. Papæ omnes Prælati totius regni coram Rege congregati fuissent [458], ut partem vicesimam mobilium suorum ad subventionem Terræ Sanctæ concederent, & seorsum sederent super præfato negotio colloquentes; Rex ait Galfrido fil. Petri, & Willielmo Priwerre, qui apud pedes ejus sedebant, voce demissa, Videtis Prælatos illos qui ibi sedent. Videmus, Domine (inquiunt.) Et Rex ad eos, Si scirent quomodo eos ob reverentiam Dei timeo, & quam invite offenderem illos, ipsi me conculcarent, quemadmodum conculcatur calceamentum vetus.

[Note 458: ] [ (retour) ] Mat. Par. in an. 1232. pag. 361.

Moribundus Joh. ratri regnum dividit.A. D. 1199. Reg. 11. Cum de vita desperaret Rex Richardus [459], divisit Johanni fratri suo regnum Angliæ, & omnes alias terras suas, & fecit fieri prædicto Johanni fidelitates ab illis qui aderant, & præcepit, ut traderentur ei castella sua, & tres partes thesauri sui: & omnia baubella sua divisit Othoni nepoti suo Regi Alemannorum, & quartam partem thesauri sui præcepit servientibus suis & pauperibus distribui.

[Note 459: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 791.

Moritur.Decessit 8. Idus Aprilis feria 3. ante Dominicam Palmarum, 12. [460] die postquam percussus fuerat.

[Note 460: ] [ (retour) ] Al. 9.