CAP. III. QUOMODO CORPORA COERCENTIA ELECTRICITATEM INDUANT.
LXXXIV. Plurima congessimus, quae vim vere repulsivam erga ignem electricum in corporibus coercentibus praedicant. At quomodo vis haec patitur, ut haec eadem corpora et uberi ignis nativi copia donentur, et adhuc ingenti portione ignis adventitii onerari possint? Siquidem vel ope communicationis super facie laminae vitreae, piceae, ligneae etc. ignem tum congerere possumus, tum ex iisdem haurire, prout nempe respiciunt corpus excessu electricum, vel electricum defectu adeo ut quam validam explosionem edere pares sint; vel ope affrictus alieno igne vitreum tubulum induimus; resinas vero, ligna, serica nunc similiter alieno induimus, nunc nativo spoliamus. Ex quo nescio an quis nimium properanter concludat vim hanc repulsivam, quam toto cap. 11 adstruere conabar, esse prorsus commentitiam.
LXXXV. Quasi vero cum vim repulsivam in medium afferebam, vim quamlibet attractivam excluderem; aut sit aliquis in his rebus ita extraneus, qui ignoret indolem virium mutuarum in eo praecipue sitam, quod ita e minimis pendent distantiis, ut saepe ex attractivis in repulsivas e repulsivis in attractivas transeant. Hujusmodi exempla pene infinita cum ex notissimis naturalibus phaenomenis, tum praecipue ex Chemia deprompta, insuper gravissimorum hominum testimonia recensere possem; at nec vacat, nec est necesse.
LXXXVI. Hoc si ita est, quidni dicere possim particulas corporum coercentium, puta vitri, aeris, oleosae substantiae, quas vim repellentem exerere erga ignem electricum tot experimenta evincunt, in distantiis minoribus nullatenus repellere; imo contraria vi esse praeditas, qua copiam ignis satis magnam arcte complectuntur?
LXXXVII. Porro nativum hunc ignem, quem veluti in sinu suo haec corpora condunt, haurire poterit sive affrictus, seu corpus quodlibet applicitum defectu electricum: hoc viribus suis alliciendo, extorquendoque ignem e complexu particularum corporis coercentis; ille mutata partium positione efficiendo, ut vis attractiva particularum ejusdem corporis coercentis remissior evadat[26].
LXXXVIII. Quod autem haec corpora coercentia et ignem alienum induant tum ope communicationis, tum ope affrictus, minus negotii facessere debet. Quid enim mirum, si corpus electricum excessu superata vi repellente corporis coercentis, super hujus facie copiam ignis redundantis congerat? Quid absonum, si affrictus eam aliquando inducat partium positionem, quae vi attractivae particularum corporis coercentis magis faveat, unde hoc ipsum alieno igne ex affrictu onustum se prodat[27]?
LXXXIX. Quod attinet ad affectionem corporum coercentium, qua fit, ut quantum alieni ignis in una facie congeritur, tantundem nativi ex opposita facie discedere nitatur; et vice versa quantum ex una nativi hauritur tantundem alieni ad se alliciat altera: id ex sola vi attractiva particularum corporis coercentis repetebam in saepius memorata Dissertatione De vi attractiva ignis electrici[28]: uti etiam phaenomena omnia athmosphaerae electricae, atque electricitatis vindicis ex eodem principio mihi prospere fluebant, scilicet: quo ignis redundans corpori cuilibet applicatur, licet in hoc vere non ineat, eo vim attractivam particularum ejusdem corporis remissiorem evadere igni nativo retinendo; et vice versa: quo defectus eidem corpori applicatur, eo vim attractivam ejusdem intendi[29]. Haec, inquam, tunc temporis explicabam nulla habita ratione vis repulsivae corporum coercentium, cujus argumenta prae manibus non erant; nunc vero cum horum et plurima, et eloquentissima in promptu sint, possem mutata partium vice vim hanc repulsivam in locum attractivae sufficere: atque omnia hujus generis phaenomena aeque feliciter mihi novam hanc viam ineunti cederent. Porro illud semper constaret, cui maxime insistebam: vires mutuas hanc in phaenomenis electricis sibi partem vindicare.
XC. Verum, ut quod sentio ingenue fatear, huic explicationi, quae peti posset e vi repulsiva, nonnulla alia phaenomena reclamant. Si enim ponamus ex. gr. laminam vitream, cujus uni faciei excessus applicatur idcirco nativum ignem ex opposita facie dimittere, quod ille ignis redundans vim repulsivam particularum vitri vere intendat; consectarium est vim hanc repulsivam vitri erga ignem electricum ad sensibilem distantiam extendi; siquidem etsi in aliqua distantia applicetur hic excessus, adhuc ignem nativum vitri cogit abire. Atqui et vitrum, et quodlibet corpus coercens neutiquam fugit corpus electricum excessu, quod proxime respicit; sed illud petit, ac mutuo adhaerent.
XCI. Quod si haec faciunt ut minus probem explicationem petitam e vi repulsiva; non desunt quae et illam e vi attractiva desumptam adversari videantur. Quomodo enim vis haec attractiva ad sensibilem distantiam pertinget, si in distantia adhuc ultra captum exigua jam in repulsivam abiit (Cap. II), ut ex vi coercendi colligimus?
XCII. Ex his autem facile me expedio, omnibusque satisfacio considerando particulas corporum coercentium in minimissima distantia vi attractrice praeditas, quae porro in aliquanto majori distantia, adhuc tamen exilissima, in repellentem abit, mox vero iterum in attractivam desinit, quae ad sensibilem distantiam pertingit. Primus hujus vis modus (non enim vires diversae mihi habentur, sed diversi ejusdem vis modi, seu status) rationem prodit cur ea corpora copia ignis nativi satis magna donentur, ut innuimus (LXXXVI). Secundus cur eadem coerceant, quod toto Cap. 11 ostendi. Tertius cur accessus, atque adhaesiones obtineant inter haec corpora coercentia ac corpus quodvis electricum (XC). Quibus positis omnia jam firmo stant fundamento, quae de laminis coercentibus ac de electricitate vindice olim disserebam.
XCIII. Jam quid intersit inter particulas corporum vere coercentium, et particulas deferentium liquido eruitur. Hae enim aeque ac illae vim attractivam praeseferunt; sed in illis spatium datur certis limitibus conscriptum, quo vis haec in repulsivam degenerat; in his eadem vis attractiva nullo in contrariam transitu perseverat.
XCIV. Hucusque consideravi corpora coercentia omogenea, sive substantias vere ac per se coercentes, ut sunt aer, vitrum atque oleosa substantia: quod si de corporibus coercentibus eterogeneis agatur, ut sunt ligna, ossa, charta, quae partim ex substantia vere coercenti, partim ex deferenti constant, facile intelligitur eadem plus fundi, ut ita dicam, habere quo ignem et in sinu suo excipiant, et foras effundant. Hinc ratio mihi desumitur cur corpora eterogenea vividiorem electricitatem ex affrictu ferme contrahant quam resinae, aut vitra (IV); licet haec vi coercendi praestent (XVI, XVII, XVIII).
XCV. Sed redeamus ad electricitatem, quae oritur ex affrictu. Illud enim mihi in hoc capite maxime propositum, ut inquiram quid affrictus pariat in lignis, aliisque corporibus a me paratis. Observavimus affrictum naturalem partium positionem turbare, novamque inducere, quae vel vim attractivam earundem particularum corporis coercentis remissiorem reddit, unde ignem nativum dimittunt; vel contra intendit, unde alienum ad se alliciunt (LXXXVII, LXXXVIII).
XCVI. Equidem quaenam partium positio viribus attractivis adjumento sit, quaenam, detrimentum afferat, introspicere negatum: facile tamen intelligitur pro diversa corporum superficie, quibus idem corpus coercens fricatur, diverse affici debere, ita ut nunc intendantur vires, nunc remittantur[30]. Hinc porro tot, tamque variae vicissitudines, quas passim occurrere in lignis, aliisque corporibus, super quae tentamina instituebam, (XI) innui. Has profecto singulas vicissitudines definite notare operae pretium foret; verum e tam minimis persaepe adjunctis pendent, ut aliquid stati determinare non semper praesto sit. Quare generaliora quaedam, quae meis experimentis fere unice circa ligna et chartam mage comperta habeo, proferre, satis in praesenti duxero.
XCVII. Igitur ligna nudo igne assata electricitatem resinosam praeseferunt, aeque ac ligna, quae in oleo excocta fuerunt (X); et quidem, non secus ac illa (XI), electricitatem hanc magis affectare videntur, quam quaedam resinae.
XCVIII. Nam cum ceram signatoriam a quavis bractea metallica constanter accipere observaverim; at mea ligna nonnunquam dare omnibus omnino bracteis metallicis; saepe pluribus dare, nec nisi a certis quibusdam accipere, compertum habeo.
XCIX. Veruntamen inter haec ligna non raro inveniuntur quae ab omnibus omnino bracteis metallicis accipiunt: quin et quandoque a serico, aut panno nigro, rubeo, viridi, a charta nigra etc.
C. Quod autem admirationem maximam facit: non solum hae differentiae in diversis lignis obtinent, sed in eodem persaepe ligno; adeo ut ille idem bacillus, qui hodie dat bracteae stamneae, chartae inauratae, orichalco, cras accipiet ab eadem charta, bractea, orichalco, iterum daturus tertia die etc.
CI. Dixi ceram signatoriam a quacumque lamella metallica accipere: quod de omnibus resinis minime intelligendum volo. Sulphur enim, et colophoniam certis quibusdam bracteis, ut stamneis, aut plumbeis dare, contra ac generaliter nimis sancitum fuerat, indubiis experimentis mihi constat.
CII. Ex his tria constituo. 1. Non omnia corpora, quae electricitatem defectivam affectant, compelli posse ope affrictus laminarum metallicarum, ut electricitatem excessivam induant. Extant enim ligna, quae constanter nativo igne orbantur, nec nisi defectu electrica se produnt (XCVIII).
CIII. 2. Et inter corpora resinosa, quae aliquando vim patiuntur, atque excessum induere non renuunt, multum intercedere differentiae: quippe alia ab omnibus metallis coguntur ignem accipere, ut cera signatoria (XCVIII); alia ab aliquibus tantum accipiunt, aliquibus dant; ut sulphur, et colophonia (CI).
CIV. 3. Quod consequens est, in metallis diversam aptitudinem inveniri ignem suum impertiendi corporibus resinosis; majorem ex. gr. inesse orichalco, quam plumbo, aut stamno (XCVIII, CI).
CV. Quod ad 1. Spectat: quaenam ligna inquiro, ac quibus in casibus cuilibet metallo dent: invenioque hoc praestare lignum probius subustum, nuper e furno eductum, quod adhuc modice calet.
CVI. At hoc calore sensim evanescente incipit jam idem lignum accipere a bractea stamnea viscoso quodam tegumento (nobis vernice) obducta, ut aurum colore mentiatur; eidem vero bracteae in facie nuda, aliisque bracteis metallicis nudis pergit dare.
CVII. Mox a laminis elasticis ex metallo flavo, aut rufo ut aurum, aes, orichalcum, tum a charta inaurata accipit: dat laminis elasticis sed albis; chartae argenteae; bracteis stamneis, aut plumbeis.
CVIII. Inde accipit a laminis quoque albis, dummodo elasticis, a charta argentea, a tela item argentea: bracteis vero plumbeis, stamneis adhuc dat.
CIX. Tandem et ab his accipit.
CX. Ex quo 2., et 3. pariter illustrantur. 2. eo quod jam differentiae inter corpora resinosa minus obscure emergant. 3. quod quaedam series corporum metallicorum, seu partitio per gradus (scalam vocabo) se prodat, qua quaeque aptiora se praebent igni in resinis ope affrictus congerendo.
CXI. Verum quidem est ligna tali pacto successive tentata in eo aliquid discriminis ostendere, quod alia post multas etiam horas, quin et post plures dies nonnisi ad aliquot gradus descendant, videlicet non accipiant nisi a bractea aqua gummata[31] obducta, aut etiam ab aurichalco, et charta inaurata; pergant vero dare bracteis plumbeis, stamneis: dum contra alia vix calorem amiserunt, cum jam ab omnibus bracteis metallicis accipiunt, imo nonnulla et a serico nigro, panno etc. At quid inde conficitur? Scilicet non omnia ligna omnes scalae metallorum gradus descendendo percurrere; non vero ullatenus invertere.
CXII. Non dissimulabo tamen postquam in sua quaque sede assignando corporibus metallicis processeram, certam quamdam aberrationem deprehendisse: quam priusquam aperio, non inutile erit diligentius perscrutari cur aliqua metalla aptiora sint igni suo suppeditando.
CXIII. Porro plura ad id conferre allatis experimentis docemur. Sunt nempe: aqua gummata; color ipse metalli; elasticitas.
Aqua gummata: etenim a bractea stamnea hac linita accipit lignum, quod cuivis bracteae nudae dat (CVI).
Color: namque sunt ligna, quae accipiunt a lamina aurea, aenea, ex orichalco, dant vero argenteae, aut cuivis albae laminae; similiter accipiunt a charta inaurata, quae dant chartae argenteae (CVII).
Elasticitas: constat enim ligna, quae a laminis elasticis albis accipiunt, adhuc dare laminis plumbeis, aut stamneis (CVIII): item sulphur et colophonia accipiunt ab elasticis, dant non elasticis (CI) etc.
CXIV. Quod ad elasticitatem spectat mirum non videbitur affectionem hanc plurimum conferre ut metalla ignem suum resinis impertiantur. Concipi enim potest partium elasticarum motum plane diversum motu partium non elasticarum efficacius agere, ut ignis e corpore extrudatur. Alioqui jam compertum habemus calorem, qui elasticitati est maxime affinis, corpora disponere igni suo ope affrictus dimittendo.
CXV. Illud vero non intelligitur, quomodo color metalli conferat. Porro diversitatem non repetemus a diversa luminis reflexione; namque in tenebris omnia similiter eveniunt.
Equidem hoc ipsum in tibialibus sericis albis et nigris animadversum fuerat: nimirum colorem, pro ut est in luce, nihil conferre. Statim vero et illud compertum: neque pendere contrarietatem electricitatum e colore prout est in corpore; sed unice e certa quadam mixtura, qua tibialia imbuuntur, ac fucantur: quae mixtura alba ne sit, an nigra, perinde est.
CXVI. At in metallis nil tale usuvenit. Quare dispositio in corpore ipso est invenienda, in ipso colore, non, inquam, prout est in luce (CXV); sed prout est in metallo: videlicet in superficie hujus his vel illis radiis reflectendis accommodata.
CXVII. Jam de aqua illa gummata quid adnotandum? Observavimus bracteas metallicas illa linitas, omnium primas ignem suum impertiisse ligno quod fricabant (CVI). Hic ulterius observabo hanc aquam gummatam non solum metalla, sed alia quoque corpora aptiora reddere igni impertiendo. Compertum enim habui a ligno, aut alio corpore ita linito accipere sericum nigrum, quod ligno nudo (non ustulato), corporibusque fere omnibus dat: similiter ab hoc ligno linito accipere aliud lignum ustulatum, quod nedum ligno nudo, sed quibusdam metallis adhuc dat.
CXVIII. Hinc facile concipitur cur charta inaurata igni impertiendo paratior sit, quam aliae lamellae metallicae similes, ejusdemque coloris; item charta argentea (CVII, CVIII). Siquidem bracteolas, quibus charta induitur, non omnino nudas, sed aliqua gummata aqua, licet levissime, linitas extare credibile est. Etsi enim bracteolis jam chartae applicatis nihil artifices consulto superducant; ea tamen ipsa aqua gummata, qua folia primum nuda perfunduntur, ut bracteolae adglutinentur, quidni has bracteolas, dum apprimuntur, supergressa exteriorem quamdam tunicam compingat?
CXIX. Hoc vel ex eo suadetur, quod charta aurea, sive argentea usu frequenti attrita, non amplius aptitudine ignis impertiendi prestat aliis laminis metallicis nudis, ut antea praestabat. Imo non raro vix aliquid nitoris amisit, cum jam praestantia concidit. Porro quid hic detrimenti passa est charta, siquidem hanc bracteola metallica nullatenus denudatam cernimus? Scilicet illi tunica gummosa abrasa, ita ut bracteola jam nuda appareat.
CXX. Haec optime deducerentur ex maxima aquae gummatae aptitudine ignis impertiendi, si haec et ubique, et semper constaret; verum exceptio magni nimis momenti moram facit, ne rem tuto definire liceat. Etenim compertum habui bracteam stamneam aqua gummata fucatam aliquando deteriorem se prodere aliis bracteis metallicis nudis, albis quoque, nec elasticis. Hoc in sulphure primum, et colophonia fere semper obvenit: nempe haec renuunt accipere ab hac bractea fucata, quae non renuunt accipere ab aliis laminis nudis.
CXXI. Quin, inter ipsa ligna non pauca inveni, quae ad infimum scalae gradum devenerant, nec tamen accipiebant a bractea stamnea gummata.
CXXII. Veruntamen et hanc ipsam exceptionem aliquid constantis prodere visum est mihi: nimirum bracteas aqua gummata fucatas praestare bracteis metallicis nudis, tunc cum corpus resinosum quod fricatur valde pollens est, sive cum a nullis, aut ferme nullis laminis metallicis accipit (CVI); has vero bracteas gummatas omnium deteriores esse, cum corpus resinosum ad inferiores scalae gradus descendit, sive accipit ab omnibus, aut fere omnibus laminis nudis.
CXXIII. Atque haec est illa aberratio quam (CXII) prospiciebam, quaeque scalam metallorum a me descriptam invertit: siquidem bracteas aqua gummata linitas primum obtinere locum statuebam (CVI); hic vero ad ultimum detrusas cernimus. Quod spectat ad colorem, atque elasticitatem bractearum, inversio nulla mihi adhuc usque se obtulit: semper enim corpus resinosum prius a laminis ex metallo flavo, rufo etc. accipere, quam a laminis metallicis albis; itemque prius ab elasticis, quam a non elasticis deprehendi, ut statutum est (CVII, CVIII).
CXXIV. Investigata aptitudine laminarum metallicarum ignis sui impertiendi, restat ut accuratius investigemus repugnantiam in ipsis corporibus resinosis, praecipue lignis (de quibus agere propositum mihi est) accipiendi a metallis; et quomodo ab hac repugnantia gradatim recedant. Repugnantiam autem dico vim illam, qua perstant in electricitate defectiva sibi comparanda, licet laminis metallicis perfricentur.
CXXV. Vidimus lignum nuper e fumo eductum, adhuc modice calens omnino repugnare (CV); tractu vero temporis ab hac repugnantia sensim remittere, eoque deduci, ut jam ab omnibus laminis metallicis accipiat (CVI, CVII, CVIII, CIX).
CXXVI. Porro in ligno nuper e furno educto tria mihi veniunt consideranda: maxima virtus electricitatis originariae; siccitas maxima; calor. Quaero igitur num omnia conferant; num unum, aut alterum per se: et si primum; quanta quodlibet parte.
CXXVII. Calor certe conferre debet ut lignum subustum renuat accipere. Calorem enim igni potius effundendo corpora disponere novimus. At nec soli calori omnis repugnantia, nec vero multum ex hac illi tribuendum. Etenim lignum probe subustum, cujus tamen vis aliquanto concidit, hanc non integre recuperat, etsi illud soli expositum incalescere curemus: quippe non renuit accipere a pluribus bracteis metallicis, quibus porro pergit dare lignum e furno eductum, quod ferme refrixerit.
CXXVIII. Maxima virtus magis conferre videtur. Reapse ligna, quae validiores effectus edunt, ea ut plurimum sunt, quae magis renuunt accipere a laminis metallicis. Quod et facile concipitur, si illud solum attendatur, haec ligna affectare electricitatem defectivam (X, XI): quid enim magis consentaneum, quam eo expressius affectare, quo major inest vis?
CXXIX. Dixi ut plurimum ligna insigniori virtute pollentia magis repugnare, non semper: quandoquidem et debiliora inveniuntur, quae magis repugnant, quam praestantiora. Quod satis evincit hanc repugnantiam et ab aliis pendere adjunctis.
CXXX. Siccitas igitur maxime est attendenda: quod sequentibus experimentis didici. Ligneum bacillum probe in furno subustum, adhuc modice calens, virtute praestantissimum, quod propterea a qualibet bractea metallica renuit accipere, halitu oris, vel manuum levissime humecto: illico accipit ab aliquibus metallis, licet et adhuc praestans virtute sit, et adhuc modice caleat. Pergo sensibilius humectare; et ad inferiores scalae gradus quam citissime descendit, ita ut ab omnibus, aut fere omnibus bracteis metallicis accipere non renuat.
CXXXI. Scio equidem censeri posse ligna quae paullatim humescunt ideo minus repugnare, quod in ipsis virtus electricitatis originariae pari passu infirmetur; unde hinc potius ratio discriminis sit petenda, quam a madore, prout est mador. Qua de re etsi certo certius nihil pronuntiare possim, hoc tamen asserere non vereor, aliter mihi visum esse: nimirum et ipsum madorem, praeter virium electricarum infirmitatem, minuere repugnantiam in ligno accipiendi a metallis.
CXXXII. Post haec nemo sane mirabitur, si illi ostendam eundem ligneum bacillum eadem bractea metallica fricatum, altera sui parte seu extremo electricitatem excessivam induere, altera defectivam: illic taeniam nigram attrahere, quam hic respuit, fugere albam quam hic attrahit etc. Sufficit enim ut alterum bacilli extremum vel sit minus probe subustum, vel halitu oris aut manuum aliquanto madeat, ad hoc ut non renuat accipere a bracteis metallicis inferioris ordinis, quibus pergit dare alterum bacilli extremum plane siccum, aut probius subustum.
CXXXIII. Porro et mirari desinemus eundem bacillum ligneum diversam indolem diversis temporibus praeseferre, ita ut det hodie bracteis, a quibus heri accepit etc. (C). Quid enim mirum si certis diebus virtus in ligno potissimum infirmetur, aut, quod est maxime attendendum, plus humoris contrahat?
CXXXIV. Haec sunt quae ligna lamellis metallicis perfricata mihi obtulerunt. Varietates, in quas incidi, non tacui. Iisdem experimentis super charta institutis eadem ferme obtinuerunt: hoc unum inest discriminis, quod charta minorem prodit repugnantiam accipiendi a metallis. Equidem non audeam omnia rata constitutaque habere, quae meis experimentis deducebam; nam et tot adjunctorum varietas, et aliorum in hac re errata cautiorem me faciunt. Experimenta vero quae inii, licet plura, si ea per se spectentur, dici possint, pauca admodum sunt, si quantum in hac re expostulatur attendamus. Ossa, corium, caeteraque corpora ustulata essent eidem examini, imo diligentiori subjicienda. Accedit quod nonnisi colorem, elasticitatem, tum quoddam aquae gummatae tegumentum paucis meis experimentis ductus consideravi in metallis; in lignis vero virtutis praestantiam, calorem, siccitatem. Quid si autem et diversa superficierum asperitas in illis, densitas diversa; in his vero asperitas, densitas, elasticitas, aliaeque, quae nec animum subeunt, affectiones non parum in hoc sibi vindicent?
CXXXV. Atque hic lucubratiunculae huic meae finem facienti liceat appendicis loco animadversionem subnectere, quae ad res cum altioris, tum foecundioris indaginis iter parat. Si novis hisce experimentis Electricitas Artificialis plurimum debet, et quod historia corporum idioelectricorum insigniter aucta est, et quod ratio hujus in corporibus affectionis propius investigata, ac pene educta; num ex iisdem nihil prorsus Electricitatis Naturalis seu athmosphaericae bono profluere posse censebimus? Mihi certe lucem quamdam affulgere videtur, ut quod in abscondito positum erat, jam se prodat apertum. Quaerebatur unde nubibus electricitas manaret: e tellure inquiebant: recte; at si praeter vitra, resinas, serica, quae ope affrictus electricitatem satis validam originarie movere possunt, reliqua corpora vix aut ne vix quidem hac virtute donari vestra hucusque experimenta praedicant, unde, instabo, tam immanis in athmosphaera electricitas? Num haec vitra, serica, resinae passim et ubique telluris praesto sunt, ac fricantur? At huic quaestioni satisfacere in promptu est, postquam compertum omnia omnino corpora, metallis tantum ac lapidibus exceptis, probe assata, maxima electricitatis originariae virtute pollere. Sane non desunt ligna, aliaque corpora, quae quotidie, et ubique locorum comburuntur. Quod si haec corpora rite ustulata qualibet vel levi frictione, percussione, scissione illico electricas vires exerere observavimus (XXII); nonne plane credibile est particulas, quae vi ignis, vel aliquomodo abraduntur ab his corporibus, dum per varios gradus combustionis transeunt, quaeque fumose ascendunt, similiter electricam vim induere? Nec obstat quod ea debilis sit, nec facile signis exploranda, dummodo esse aliquam concedatur: immanis enim particularum avolantium copia in subsidium venit. Porro vim hanc qualemcumque sive diu tenaciterque servent hae particulae, etiamdum ad superiora athmosphaerae loca evectae in nubes coeunt, sive in aere quem tranant sensim deponant, aeque semper nubium atque atmosphaerae electricitas obtinebit. Quod de corporibus vere ex igne combustis dixi, intellectum volo, habita ratione inaequalitatis virium, de iis etiam, quae aestu solis torrentur. Re enim vera inveni ligna, corium, ossa etc. aestivis solibus diu exposita apta evasisse, quae frictione electricas aliquas vires sibi compararent. Sed quae hic profero conjectationum vim non excedunt; nondum enim experimenta, quae rem conficiant, suppetunt. Latus sane campus hujusmodi experimentorum aperitur uberem fructum promittens. Quantum ex hoc mihi jam alacriter ingredienti percipere dabitur, nescio. Optandum ut melioris notae Physici ad hoc tentaminum genus animum adjungant, majora certe praestituri.