FRANCISCVS M. AVELLINIVS CLARISSIMO VIRO IOANNI IATTA S. P. D.
Gratulor tibi, clarissime vir, Rubis tuis vel potius nostris, scientiae veterum numariae, mihi denique ipse de quantivis pretii ἀνεκδότῳ Rubastinorum argenteo numulo, quem modo in ipsa patria tua comparatum, redux inde Neapolim attulisti[278]. Vt ad praeclari hujus κειμηλίον explicationem quaedam adnotarem, quae mantissae loco catalogo meo numorum rubastinorum subtexi possent, jure tuo imperasti: neque ea in re, uti nec in ceteris omnibus, tuae de me expectationi deesse volui. Itaque pauca haec accipito, quibus, si libeat, nec meliora reperias, utaris.
Caput in antica juvenile radiatum adversum Soli tribuendum nemo, opinor, diffitebitur: quo tamen typo nunquam alias in numis suis Rubastinos usos hucusque noveramus. Sed (quod plane animadversione dignum) ipsissimo hoc Solis adverso capite numos quosdam Alexandri Neoptolemi Epirotarum regis, Tarentinorum, et Metapontinorum in antica ornatos novimus, omnes parvi moduli, uti et hic noster est. Alexandri et Tarentinorum, quos memoravi, numi fulmen in aversa parte exhibent cum epigraphe in prioribus, qui aurei sunt, vel argentei, ΑΑΕΞ, vel ΑΛΕΞΑΝΔΡΟΥ ΝΕΟΠΤΟ[279], in aliis, qui aurei tantum sunt, ΤΑΡΑΝΤΙΝΩΝ, vel ΤΑΡΑΝ.ΑΠΟΛ[280]. Metapontini vero aerei frumenti grana et caduceum in postica habent cum epigraphe ΜΕ[281].
Iam qui similes hos inter se, cognatosque urbium vicinarum, regisque, qui apud eas diu est commoratus, numos comparaverit, facile concedet non casu quodam, sed consulto potius, probabilique de caussa ad illam typorum communionem esse deventum: quae caussa nunc restat indaganda.
Et primum, quod ad eos spectat numos, qui et in anticae et in posticae typis plane similes, epigraphe tantum differunt, modo Alexandri Neoptolemi filii, atque Epirotarum regis, modo Tarentinorum nomen exhibentes, manifesta res esse videtur, cusos eos quo tempore Alexander ille, a Tarentinis accitus, in Italiam venit, contra Bruttios, Lucanosque pugnaturus[282]: qua occasione ut foedus atque amicitia Alexandrum inter et Tarentinos indicaretur, communio illa typorum est inducta[283]. Quos omnes, ut id quoque ὡς ἐν παρόδῳ moneam, radiatum nempe caput, et fulmen, ad unum eumdemque Solem, vel Apollinem, refero. Nam, ut de radiato capite taceam, fulmen Soli quoque convenire probant, non minus quae Macrobius habet de Heliopolitano deo, quem eumdem Iovem Solemque esse affirmat, fingique ait specie imberbi, leva fulmen tenentem[284]; sed et Vibiae, Fontejaeque gentis numi, in quibus vel Iovem Axurem radiato capite[285], vel Apollinem Vejovem cum fulmine[286] agnoscimus. Plura de ea re alibi notavi quum regii musei gemmam illustrarem, in qua imberbis quoque Apollo exhibetur fulmen manu tenens: quae commentatio, etsi jam typis tradita, nondum tamen e typothetarum carceribus, dicam, an antris, in dias luminis auras est producta. Et ad rem facit, quod in numis Tarentinorum quoque ΑΠΟΛ magistratus nomen prope fulmen adscribatur, quod quocumque modo expleas (Apollodotum, Apollonium, Apollodorum etc.) semper ab Apolline (Sole) derivatum se ostendit; itaque ad Solis et caput et fulmen manifesto adludit, exemplo in Tarentinorum, aliarumque urbium numis, non infrequente. Quare numi hi ceteris antiquitatis monumentis sunt adjungendi, in quibus Soli fulmen tribuitur, quod symbolum et Victoriae Tarentinos tribuisse, ex aliis eorum numis docemur[287].
Possem et eam, quam proposui, sententiam, de Alexandri Epirotae et Tarentinorum numorum inter se similitudine, etiam iis confirmare exemplis, quae e Pyrrhi, Alexandri ipsius in Epiri regno successoris, et plurium Italiae vel Siciliae urbium, in quibus haud multo post Alexandri mortem commoratus est, numis deducuntur. Sed prudens haec praetereo, ne longius haec epistola discurrat, quam propositum meum postulare videatur.
Venio nunc ad rubastinum tuum numum ἀνέκδοτον, cum eodem Solis capite in antica, variante tantum postica. Hunc etiam ajo ad Alexandri Tarentinorumque cum Rubastinis amicitiam et foedus esse referendum. Quum enim Solis caput proprius non fuerit Rubastinorum numorum typus, neque, hoc excepto, in aliis inveniatur, restat ut illum e vicinae alicujus urbis numis expresserint: haec vero, praeter Tarentum, alia non succurrit. Itaque quovis posito pignore contendo, quo tempore Alexander suos cum Solis capite adverso numos Tarenti, ut videtur, et ipsi Tarentini similes cum suo nomine signaverunt; eodem ad amicitiam cum Alexandro et Tarentinis indicandam Rubastinorum numum Solis quoque capite ornatum esse percussum. Et sane perbelle cum his consentit historia. Ait Iustinus: igitur cum (Alexander) in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis fuit: quorum cognito urbis fato, brevi post tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. Quis dubitet in prima hac adversus Apulos expeditione Alexandrum vel Rubastinis amicis usum, vel saltem post initam cum eo pacem, quem regem Apulorum nominat Iustinus, cum iis quoque in amicitiam venisse? Quae res opportune a Rubastinis, illato in eorum numos Solis capite, quo utebatur Alexander ipse, est celebrata. Eo vero typo, ut hoc quoque addamus, Alexander ipse designatur, qui, uti oriens Sol (ab ortu enim in Italiam venerat) videbatur tunc Italiotis adfulgere, eos a barbarorum servitute vindicaturus.
Eamdem vero, quam Rubastinus tuus, explicationem recipiunt et, quos memoravi, parvi aenei Metapontinorum numi cum eodem Solis capite in antica. De his haec addit Eckhelius, postquam Alexandri numum describit: in museo caesareo est aeneus cum simillimo Solis capite cusus a Metapontinis Lucaniae, qua in regione Alexander stolido suo cum ejus tractus barbaris bello intentus diu versatus, ex qua ibi commoratione forte typi in utrorumque numis communis caussa petenda. Quam vellem meminisset tum vir summus Iustini diserte de Alexandro dicentis: gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum: tum et cum Metapontinis, et cum Pediculis, et Romanis foedus amicitiamque fecit. Quapropter receptae a Metapontinis in numis suis Solis (Alexandri) imaginis caussa non ejus in eorum regione commoratio, sed magis foedus atque amicitia fuit, plane ut Rubastinis. Adde quod usque ad belli exitum Epirotas Metaponti moratos probat Livius, quum narrat mortui Alexandri ossa a barbaris. Metapontum ad hostes (Epirotas nempe) remissa[288].
Certus inde jam colligi posse videtur numorum, de quibus locuti sumus, Alexandri, Tarentinorum, Rubaslinorum, Metapontinorumque συγχρόνισμος. Quum vero Alexander nostris in regionibus commoratus sit annis A. C. CCCXXXIV (urbis conditae 419) ad CCCXXXI (u. c. 422), ut rationes init Nicolayus[289], intra hos annos concludenda quoque est numorum eorum origo: neque eam aetatem respuit artis elegantia, qua nitent: immo plane iis temporibus convenire facile deprehenditur.
Restat nunc ut nonnulla quoque de postica rubastini numi ἀνεκδότου adnotemus. Exhibet ea praeter sollemnes illas ἀρχαιούσας litteras ΡΥ, duplicem lunulam, cum globulis nonnullis, et solitarias praeterea litteras ΔΑ. Imitatos et hac postica esse Rubastinos Tarentinorum monetam plane constat, quum et in hac lunulae duae decussatim positae cum globulis quibusdam occurrant: quem typum nuper ad bimaris Tarenti portus sinusque indicandos trahi posse censuit amicissimus vir cl. Fiorellius[290]. Acutum id quidem, sed ad Rubastinorum numum explicandum plane inopportunum. Suspicor lunulas potius ad numi valorem referendas, qui fuisse videtur diobolaris. Nam et in aeneis Rubastinorum (obolis?) simplex in area lunula signatur. Vide catalogi nostri n. 6. Et sane Fiorellius ipse idem fere conjecit de pluribus spicis, de Dioscuris, de duabus tribusve lunulis, et de hordei grano bifariam diviso in Metaponti numis[291], plaudente cl. Cavedonio[292]. Exstant Heracleae Lucaniae aenei minimae formae numi cum Herculis ad aram stantis typo: sunt et duplo majores simillimi cum duplice Hercule: quod cui non mirum videatur, vel joculare fortasse, et cum Plautinis illis comparandum:
Iam hoc Herculis est, Veneris fanum quod fuit.
Ita duo destituit signa hic cum clavis senex[293].
Si cogites tamen duplum esse numi cum duplice Hercule valorem, simplicem cum simplice, statim intelliges nullum in re adeo aperta difficultati locum esse. Haec vero si recto stant talo, globulos lunulis adjunctos non ad valorem numi, sed ad aliud quid indicandum pertinere, manifestum videri jure colligas.
Litteras denique ΔA magistratus vel monetarii ἁρχαιούσας esse pro recepto more asserimus: neque id a Rubastinorum consuetudine abhorret, qui et in aliis numis (vid. cat. n. 32, 33, 34) alias quoque litteras ad magistratus vel monetarii nomen indicandum expressere. In earum tamen numero non esse τὸ ΣΙ (quo Silvium vicina urbs indicatur) jam alibi diximus, et tu probasti.
Conjecturam vero de litteris hisce ΔA adscribere hoc loco non piget: quanti ea sit facienda, tu videris. Constat e Livii, aliorumque testimoniis, et ex ipsis Arpanorum, Salapinorumque numis Dasii, vel potius ΔAΞΟΥ nomen tota Apulia frequens, et ab iis praecipue usurpatum, qui regia quadam potestate in iis urbibus imperitabant, nobilissimoque Diomedis genere satos se esse jactabant[294].
Quid ni igitur et de Dazo quodam Rubastino cogitemus? praesertim quum numulus exstet argenteus cum typo Herculis leonem sternentis, et epigraphe ΔΑΞΟΥ, quem quum ederem, propter hanc epigraphen Arpis tribui: typus vero et Rubastinis convenire potest. Adde quod, Iustino teste, Brundisium quoque Aetoli, qui Arpis commorabantur, ab Apulis repetebant, quasi a Diomede conditam[295]. Rubos tamen occupasse, nemo unquam veterum memoriae prodidit; et ipse Iustinus, qui foedus Alexandri, uti jam diximus, cum Pediculis memorat, videtur hujus populi δημοκρατίαν agnoscere. Praestat itaque litteras ΔΑ rubastini numuli, quae et in Tarentinis quibusdam occurrunt, de quovis alio magistratus nomine interpretari.
Antequam tamen manum, ut ajunt, de tabula, aureum denique, si Diis placet, Rubastinorum numum repertum tibi nuncio. Editum illum inveni in opere quod titulo nouvelle galèrie mythologique praeteritis annis edere aggressus est cl. atque amicissimus collega Carolus Lenormantius tab. XIX fig. 9. Typorum et epigraphes ratione plane hic numus convenit cum n. cat. mei 25 tab. II fig. 4, 5, Silvinorum Rubastinorumque nominibus ornato. Aureum vero esse diserte in tabula Lenormantiana affirmatur. Quod si verum, jam Rubastinos tuos, adjuncto Silvinorum nomine, aurea quoque usos moneta, in compertis habemus. Sed, ut rem ingenue dicam, molesta nascitur suspicio, scalptoris forte incuria in ea tabula scriptum fuisse OR pro eo, quod scribere debebat, AR. Quod dubium ex ipso cl. auctoris textu diluere non potui, quum operis multis ab annis interrupti textus ad eam usque tabulam explicandam non pervenerit. Quare rogatum publice volumus cl. Lenormantium, ut hanc nobis sollicitudinem abstergat, aureique hujus, si vere exstat, Rubastinorum Silvinorumque numi fidem, atque αὐθεντίαν gravissimo suo testimonio det probatam, et quo ille in thesauro asservetur, benignissime doceat.
Numi cat. n. 30 et seq. anticae caput, uti et similium Tarenti, Heracleae, Caelii, Palladi tribuendum ea de caussa opinatus est cl. Fiorellius (osservazioni sopra talune medaglie p. 19), quod ea patrocinio suo Herculem semper foverit. Et sane in vasis quoque pictis saepissime Herculi cum leone pugnanti adstituitur. Klausenius vero (Aeneas und die Penaten tom. I pag. 428) Minervam Salentinorum foederis Deam ait esse praecipuam, ideoque in numis vicinarum urbium (Vxenti) Herculem in aversa facie cum cornucopiae exhiberi (in Rubastinis est cornucopiae et spica, v. n. 21 seqq.) ad exprimendam felicitatem Deorum benevolentia hominum viribus partam, quae deos ipsos anteverterint. Eam vero fuisse rubastini agri felicitatem, ut populum ad summas olim divitias, et ad nobilissima quaeque studia capessenda provexerit, jure tu e praestantissimis ipsis rubastinorum tuorum artium monumentis probatum dedisti. Idem et Tritonis signum (sic vocat quae nobis Scylla dicitur) in galea Minervae scalptum ad ejus deae in mare potestatem refert (ib. pag. 429).
Sed jam sat prata biberunt. Vale, vir clarissime, meque, ut facis, ama.
Scripsi Neapoli V Kalendas septembres A. R. S. MDCCCXXXXIIII.