NOTE:
[1] Mater prima, secunda soror, mihi tertia neptis.
[2] Maledictus homo qui negligit honorem suum!
[3] Sales animo languenti amarae sunt.
[4] Carmen reprehendite quod non | multa dies et multa litura coërcuit etc.
[5] «Iuvenile vitium est, regere non posse impetum». Sen.
[6] Vexatio dat intellectum.
[7] San Paolo.
[8] Caos.
[9] Tre parole de titolo.
[10] Tre folenghe.
[11] Tre donne.
[12] Tre etadi.
[13] Tre fogge di parentado.
[14] Tre argomenti.
[15] Tre parti d'ogni argomento.
[16] Tre nomi.
[17] Tre selve.
[18] Tre allegorie.
[19] In moerore animae deicitur spiritus.
[20] Pusillanimitati virtus succumbit.
[21] Utitur metaphorice fabula Icari et Dedali.
[22] In perpetuis non differt posse et esse.
[23] Coecum quid et miserum hominibus vita.
[24] «Proprio filio non pepercit, ut nos redimeret». Paul.
[25] «Summa Providentia carere fuco voluit ea quae divina sunt». Lact.
[26] Tangit idearum opiniones.
[27] «Nil sine magno | vita labore dedit mortalibus». Horat.
[28] Rationalis anima, quae ad corpus accedit, oblivionem sui quam primum incurrit.
[29] Dulce quidem est poculum per quod praeteritorum fit bonorum oblivio.
[30] Difficillimum omnium rerum est mortalibus Dei consilium.
[31] De caeco nato scriptum est: «Quid peccavit? Hic aut parentes eius?». Responsum est: «Ut manifestentur opera Dei».
[32] «Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur». Paul.
[33] «Adam obtemperans mulieri habet tipum rationis voluptati succumbentis». Aug.
[34] «Plato in libris Legum quid sit omnino Deus inquiri oportere non censet». Cic.
[35] Utitur periphrasi circa id quod in instanti agitur.
[36] «Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem, cetera universa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit; ibi pedem constituit, scilicet ut eadem spectaret, unde illi origo est». Sen.
[37] Iustitia Dei est, ut nullum malum transeat impunitum.
[38] Summa et omnium difficillima est victoria sui.
[39] Hic uterum matris intelligit.
[40] «Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine». Sap.
[41] «Melpomene tragico proclamat moesta boatu». Virg.
[42] Asperitatem rythmorum ipsa haec materies deposcit.
[43] «Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas». Ovid.
[44] Summum erga hominem Dei beneficium.
[45] Peccatum originale, quod in Adam fuit personale, in aliis naturale.
[46] Anima rationalis hanc in miseriam devolvitur, ut mox altius se ipsam recognoscat.
[47] «Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua munera; non sit ut satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit». Plin.
[48] «Oh quam contempta res homo nisi supra humum se erexerit!». Arist.
[49] «Prima roboris spes primumque temporis munus quadrupedi similem facit». Plin.
[50] «Non quidem certe est aliquid miserius homine». Homer.
[51] «Itaque multi extitere qui non nasci optimum censerent aut qui ocissime aboleri». Plin.
[52] «Oh fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanes nostras conceptiones, quae mediocri in spatio saepe franguntur et corruunt!». Cic.
[53] «Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas | regumque turres». Hor.
[54] Natura.
[55] «Natura ceteris animantibus testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera tribuit; hominem tantum nudum in nuda humo natali die abicit ad vagitus statum et ploratum». Ex Plin.
[56] Erode.
[57] Polus quod centrum est circuli arctici. «Arctos oceani metuentes aequore tingi». Virg.
[58] «Truncos arboresque cortice interdum gemino a frigoribus et calore natura tutata est». Ex Plin.
[59] «Ah, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum». Hieremias.
[60] «Littera Pythagorae discrimine secta bicorni». Virg.
[61] Pulchrum naturae varietas est.
[62] «Teneamus ut nihil censeamus esse malum quod sit a natura datum hominibus». Cic.
[63] «Aequaliter se in adversis gerere quid aliud est quam saevientem fortunam in adiutorium sui pudore victam convertere?». Val. Max.
[64] Industria.
[65] Industres homines, ubi dormitare videtur natura, exiliunt.
[66] Ars liberalis.
[67] Teologia.
[68] Fisica.
[69] Logica.
[70] Metafisica.
[71] Geometria.
[72] Aritmetica.
[73] Astrologia.
[74] Musica.
[75] Magia.
[76] Medicina.
[77] Arte oratoria.
[78] Poesia.
[79] Filosofia morale.
[80] Sotto metafora del navigar sotto tramontana parla di Camillo e suo figliuolo Paolo di casa Orsina.
[81] Arte militare.
[82] «Praestantissimum animal est homo in terris existens». Apuleius.
[83] Homo omnium animalium excellentissimus difficiles habet ortus incrementaque tarda.
[84] «Generosos animos labor nutrit». Sen.
[85] Ab affectu perficitur effectus.
[86] «Nescit vox missa reverti». Hor.
[87] Naturae humanae incommoda qui recte philosophantur non magni faciunt.
[88] Ars, in quantum potest, naturam imitatur.
[89] «Per varios usus artem experientia fecit». Manil.
[90] «Qui iudicat voluntati suae obtemperare non oportet». Amb.
[91] Ars sophistica apparens sapientia est, et non existens.
[92] Ragione.
[93] Hominum industria metallorum conversionem (quod est naturae) ob avaritiam quaerit.
[94] Liberalis ars culpa manualis industriae saepe calumniam patitur, ut patet de alchimistis.
[95] «Magnitudo pecuniae a bono et honesto in pravum abstrahit». Sallust.
[96] «Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes». Paul.
[97] Multa sunt quae natura industriae nostrae reliquit facienda ut domina ancillae.
[98] Natura enim quae hominis vitio corrupta est multa incommoda generi humano parit.
[99] Mors omnium naturalium incommoditatum terribilissima homini est.
[100] Industria quippe humana dicimus temporis iniurias ferre.
[101] Duabus sed diversis tibiis utuntur musica et medicina.
[102] «Mors est munus necessarium naturae iam corruptae, quae non est fugienda, sed potius amplectenda et iterum fiat voluntarium quod futurum est necessarium». Io. Chrys.
[103] Omnium artium experientia iudex videtur.
[104] Ars comparatione naturae musca est ad aquilam.
[105] «Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias». Tob.
[106] «Furor arma ministrat». Virg.
[107] Feritas ad harmoniae concentum facile mansuescit.
[108] Novem doctrinae atque scientiae nodos intellige sub novem musarum figura.
[109] Non sine maxima proportione et harmonia orbes coelestes invicem locati sunt.
[110] Concordantia.
[111] Deus noster gloriosus omnia in numero, pendere et mensura creavit.
[112] «Nihil non tam proprium humanitatis est quam remitti dulcibus modis astringique contrariis». Boët.
[113] Nutrix itaque fidelissima datur homini industria.
[114] Discordi quadam concordia coelos elementaque Deus omnipotens astrinxit.
[115] «Ipse quoque in fatis reminiscitur affore tempus | quo mare, quo tellus correptaque regia coeli | ardeat et mundi moles operosa laboret». Ovid.
[116] Venus, quae maris e spuma nata est, pro voluptate carnali accipitur.
[117] Innocentia.
[118] Veritas et Libertas.
[119] «Et virgo caede madentes | ultima coelestum terras Astrea reliquit». Ovid.
[120] Boreas.
[121] Auster.
[122] Zephirus.
[123] Amore.
[124] «Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus». Virg.
[125] Aureae pueritiae succedunt libidinosa iuventus, ambitiosa virilitas, curiosa senectus, stomachosa decrepitas.
[126] Per se fert omnia tellus.
[127] «... fede e innocenza son reperte | solo ne' pargoletti, poi ciascuna | pria fugge che le guanze sian coperte». Dante.
[128] «Vitam beatam efficiunt tranquillitas conscientiae et securitas innocentiae». Greg.
[129] Caos.
[130] «Tria sunt difficilia, quarum penitus ignoro: viam aquilae in coelo, viam colubri super petram, viam viri in adolescentia sua». Eccles.
[131] «Me tabula sacer | votiva paries indicat uvida | suspendisse potenti | vestimenta maris deo». Horat.
[132] Pueritia.
[133] «Damnosa quod non imminuit dies est». Hor.
[134] Lex naturae, quae omnia in medium ponit.
[135] Pulsanti aperitur, Evangelio teste.
[136] «Apparet nullam aliam spem vitae homini esse propositam nisi ut, abiectis vanitatibus et errore miserabili, Deum cognoscat et Deo serviat». Lact.
[137] Iam per reminiscentiam, ingruente rationis aetate, homo suam in se recolit naturam et dignitatem.
[138] «Tu autem quum oraveris intra in cubiculum tuum, ubi, clauso ostio, patrem tuum in abscondito ora». Evang.
[139] Veritas in coelo moratur, quia omnis homo mendax.
[140] «Turpe est cedere oneri quod semel recepisti». Sen.
[141] «Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra». Dav.
[142] Omnium miraculorum praestantissimum est quum virgo sine floris virginei detrimento Deum hominem parit, qui complectens universum angusto praesepio patitur includi.
[143] «Cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israël ante me non cognovit». Esaias.
[144] «Unguentum suave et optimum est amor summi boni, quo pestes mentis sanantur et cordis oculi illuminantur». Basil.
[145] «Lacta, mater, cibum nostrum; lacta panem de coeli arce venientem et pone in praesepium velut piorum cibaria iumentorum». Aug.
[146] «O iugum sancti amoris, quod dulciter capis, gloriose laqueas, suaviter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis!». Bernard.
[147] Divi Ambrosii hymnus.
[148] «Veritas de terra orta est et iustitia de coelo prospexit». David
[149] «Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti». Paul.
[150] «Tota vita Christi in terris per hominem quem gessit, disciplina mortis fuit». Aug.
[151] «Quo autem Deus pater genuerit filium, nolo discutias nec te curiosius ingeras in profundo arcani». Hier.
[152] Pater noster, ut liberaret servum, tradidit filium.
[153] «Deus noster purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam iubet. Agere autem poenitentiam nihil aliud est quod profiteri et affirmare se ulterius non peccaturum». Lact.
[154] «Difficile est resistere consuetudini, quae assimilatur naturae». Arist.
[155] Novum Herodem supprimit.
[156] Ambitio et divitiae sunt principia et fontes seditionum.
[157] Pacem et litem convenire absurdum est.
[158] Fuit.
[159] Ratio corruptae naturae succumbit.
[160] Imminet erranti furque lupusque gregi.
[161] «Omnium legum est inanis censura nisi divinae legis imaginem gerat». Aug.
[162] «Fidelis Deus est qui non patietur vos tentari supra id quod potestis». Paul.
[163] Tentatio.
[164] Febo.
[165] Bis fugienti laqueus inicitur.
[166] «Templum est super cloaca aedificatum». Sen.
[167] «Bona domus, malus hospes». Socr.
[168] «Malorum esca». Plat.
[169] «Voluptates blandissimae dominae maiores partes animae virtute detorquent». Cic.
[170] «Genus servitutis est coacta libertas». Arist.
[171] «Consilio, non impetu opus est». Cur.
[172] «Tristes voluptatis exitus». Boët.
[173] Mens nostra quae in dubio pendet, huc illuc facile agitatur.
[174] Eleutheria.
[175] «Quid autem est libertas nisi potestas vivendi ut velis?». Quintil.
[176] Omnis mappa redditur ad stuppam.
[177] Praecipiti animo nullum est consilium.
[178] Epicuro conveniens sententia.
[179] Vatem peritissimum invocat Zoppinum.
[180] Passarinorum e familia tangit tirannum.
[181] «Nihil est tam credibile quin dicendo fiat probabile». Cic.
[182] «Sors ista tirannis | Convenit, invideant claris fortesque trucident». Claudian.
[183] Quam artificiose procedat oratio, vide.
[184] «Nam segnes natos facit indulgentia patris». B.
[185] Mala utique et pessima doctrina.
[186] «Facile nostra tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem». Sen.
[187] Non splendor nisi splendoris causa.
[188] Renaldus.
[189] Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim.
[190] «Ebrietas homines impetuosos facit». Arist.
[191] Illusiones ebrietatis.
[192] «Vilemque faselum». Virg.
[193] «... nec non et carmina, vino | ingenium faciente, canunt». Ovid.
[194] Concors discordia.
[195] Mare voluptuosum huius vitae.
[196] Inclinatio sordidae mentis ad illicita.
[197] Elata laetitia praeter modum opinione praesentis alicuius boni.
[198] Fomentum erroris.
[199] «Hic ridere potes Epicuri de grege porcum». Hor.
[200] «Non immerito medici fidi cibo et crapula distensos scaeva et gravia somniare autumant». Apul.
[201] «Amatoria contagio facile fit et gravissima omnium pestis evadit». Marsil.
[202] Crapula.
[203] Vanitade.
[204] Soperfluitade.
[205] Excitat ingenium miris amor artibus atque | Eximium e vili pectore vibrat opus.
[206] «Ludit Amor sensus, oculos perstringit et aufert libertatem animi et mira nos fascinat arte».
[207] «Tractant fabrilia fabri». Horat.
[208] Bos gaudet in stercore suo.
[209] Saepe ab unius laude alterius vituperatio dependet.
[210] Bacchus et Amor, crapula et vanitas, osculatae sunt.
[211] Biduo tantum in vanitatis loco retentus est.
[212] Proprium huius principis prudentia est.
[213] Summus locus bene regitur, quum is qui praeest vitiis potius quam populo dominatur.
[214] Crapula.
[215] Vanitas instruit crapulam.
[216] Delectatione opus perficitur.
[217] «Copia vini et tentat gressus debilitatque | pedes». Virg.
[218] Virgilio, Catullo, Plinio.
[219] Proprium vanitatis.
[220] Alveus antiquioris Padi.
[221] Virgilius.
[222] «Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum | Si te quintus amat, commodiora bibas». Mart.
[223] «Oh felix hominum genus, si vestros animos amor, quo coelum regitur, regat!». Boët.
[224] «Fides sanctissimum humani pectoris bonum est». Sen.
[225] Studium vanitatis.
[226] «Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est». Tib.
[227] «Pochi pendit» pro «parvi pendit».
[228] «Pulchra facile amatur, foeda non facile concupiscitur». Hier.
[229] «Anceps forma bonum mortalibus. Exigui donum breve temporis». Sen.
[230] Suavis res est pulchritudo, quum viget prudentia.
[231] «Quid non longa dies, quid non consumitis anni?» Mart.
[232] «Forma bonum fragile est». Ovid.
[233] «Res est solliciti plena timoris Amor». Ovid.
[234] «Rivalem possum non ego ferre Iovem». Prop.
[235] «Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam». Ovid.
[236] «Fallax gratia et vana est pulchritudo». Prop.
[237] Omnium vitiorum perniciosissimum est malus habitus et ignorantia.
[238] Ut cadat in Scyllam cupiens vitare Charybdim.
[239] Hic pudicitia, hic natura adulteratur.
[240] «Vanum cor vanitatis notitiam quaerit corpori». Bern.
[241] «Luxuriae nimium libera facta via est». Prop.
[242] Lascivia.
[243] Clavus clavo extruditur.
[244] Laura.
[245] Larva.
[246] Alludit huic operi trium Sylvarum quod Chaos Triperuni vocat.
[247] Minerva.
[248] «Consilium post factum, imber post tempora frugum».
[249] «Dux malorum foemina et scelerum artifex». Sen.
[250] Rarissimum animal bona mulier.
[251] Fortuna fatta Papessa.
[252] Ecco il testo completo, quale si legge nella 2ª edizione:
LUNA, APPICCATO, PAPA, IMPERATORE, PAPESSA
Europa mia, quando fia mai che l'una
parte di te, c'ha il turco traditore,
rifráncati lo Papa o Imperatore,
mentre han le chiavi in man, per lor fortuna?
Aimè! la traditrice ed importuna
ripose in man di donna il summo onore
di Piero e tiene l'imperial furore
sol contra il giglio e non contra la Luna.
Che se 'l papa non fusse una Papessa
che per un piè Marcin sospeso tiene,
la Luna in griffo a l'aquila vedrei.
Ma questi papi o imperatori miei
fan sí, che mia Papessa far si viene
la Luna, e vo' appiccarmi da me stessa.
[253] «Ut navem et aedificium idem destruit facillime qui struxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit». Cic.
[254] Venere.
[255] Soperstizia — Vanitade.
[256] Sebastiano di patria oscuro.
[257] Aristotile.
[258] Averroi.
[259] Hic Fulica supprimit divinum amorem.
[260] «Urit enim lini campum seges». Virg.
[261] «Non est, crede mihi, sapientis dicere. Vivam. | Sera nimis vita est crastina: vive hodie». Mart.
[262] «Sunt ditiores quod fuerant saeculares: possident opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant». Hieronimus.
[263] «Quid faciet sub tunica poenitentis regius animus? qui alios vult regere, alios iudicare et a nemine regi et a nemine iudicari?» Hieronimus.
[264] Venatio.
[265] Soperstizione.
[266] «Molle ostentat iter via lata, sed ultima meta | Praecipitat captos volvitque per ardua saxa». Virg.
[267] Mors peccati.
[268] Ignorantia inter delitias.
[269] Thesaurus coeli quem neque tinea neque erugo demolliuntur.
[270] Omnium honestarum rerum ignava perditaque neglegentia.
[271] «Consuetudo cui non resistitur facta est necessitas». Aug.
[272] «Natura Dei est invisibilis; potest tamen videri in aliqua spetie quam ipse elegerit». Aug.
[273] «Etenim Deus noster ignis consumens est». Paul.
[274] Deus Pater se ipsum intelligit et amat; quae intelligentia Filius est, amor vero Spiritus Sanctus.
[275] «Non enim potest rationem hominis obtinere qui parentem animae suae Deum nescit: quae ignorantia facit ut Diis alienis serviat». Lactan.
[276] «Nemo renascitur in Christi corpore nisi prius nascatur in peccati corruptione». Aug.
[277] «Sapientia carnis inimica est Deo». Paul.
[278] Litera enim occidit animam.
[279] Metaphorice.
[280] «Qui addit scientiam addit dolorem». Eccl.
[281] Spoliant Aegyptum qui e libris philosophorum eloquentia tantum eligunt.
[282] Sermo incultus divinarum scripturarum principio eloquentibus horret.
[283] «Omne nostrum peccatum consuetudine vilescit et fit homini quasi nullum sit, obduruit, iam dolorem perdit et valde putre est nec dolet». Hier.
[284] «Non nostrum accepistis spiritum iterum in timore». Paul.
[285] Summum et maximum mandatum est Deum colere et amare.
[286] «Sed revocare gradum superasque evadere ad horas | Hoc opus hic labor est». Virg.
[287] «Graminibus pecudes pascuntur, rore cicadae | Quadrupedum tigres sanguine, corde Deus».
[288] «Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax est». Paul.
[289] «Iesus mel in ore, melos in aure, iubilus in corde». Bern.
[290] «Haec est in omnibus sola perfectio: suae imperfectionis cognitio». Hier.
[291] «Felix conscientia illa in cuius corde, praeter amorem Christi, nullus alius versatur amor». Hier.
[292] Omnis doctrina et virtus philosophorum sine capite est, quia Deum nesciunt, qui est virtutis ac doctrinae caput.
[293] Socrates moriturus gallum immolari Esculapio iussit.
[294] «Iudicet qui potest an maius sit iustos creare quam impios iustificare.» Aug.
[295] «Facilis descensus Averni». Virg.
[296] «Anima facta est similis Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus. Imago erga ad formam pertinet, similitudo ad naturam». Aug.
[297] Zodiacus.
[298] Duplex et diversus motus.
[299] «Quanto maiora beneficia sunt hominibus constituta, tanto graviora peccantibus iudicia». Chrys.
[300] «Laetitia bonae conscientiae paradisus est, pollens affluentia gratiarum affluensque deliciis». Aug.
[301] Inscrutabile Dei numen.
[302] Luna omnium planetarum concubina.
[303] Dies et nox.
[304] Subita rerum creatio.
«Nemo quaerat ex quibus ista materiis tam magna tamque mirifica opera Deus fecerit. Omnia enim fecit ex nihilo». Lactant.
[305] Natura hominis corrupta proclivis et mutabilis est.
[306] «Soli nos ex animantibus astrorum ortus, obitus cursusque cognovimus». Cic.
[307] Natura divina et humana.
[308] Donec in carne anima est, patitur inquietudines.
[309] Diffidentia.
[310] «Solent non nulli Deum in prosperis diligere, in adversis autem minus amare». Greg.
[311] Mortalibus omnibus conscientia Deus.
[312] «Heu quantum misero poenae mens conscia donat!». Luc.
[313] «Sunt nonnulli ex terra homines, non ut incolae et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque coelestium». Cic.
[314] Homo cum in honore esset non intellexit.
[315] Si non vis intelligi, neque intelligaris, lector.
[316] «Pars grandia trudunt | Obnixae frumenta humeris». Virg.
[317] «Qui vult amari, languida regnet manu». Sen.
[318] «Inexpugnabile munimentum est amor civium: quid pulchrius quam vivere optantibus cunctis?». Sen.
[319] «Nunquam oportet domum esse sine custode». Arist.
[320] «Iustus ac honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur». Cic.
[321] «Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat. | Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem | Conspexere silent arrectisque auribus adstant». Virg.
[322] «Nomen Iesu lucet praedicatum, pascit re cogitatum, lenit invocatum, roborat virtutes, vegetat bonos mores, castas fovet affectiones». Bern.
[323] «Non enim invidia parit superbiam, sed superbia parit invidiam, quia non invidet nisi amor excellentiae». Aug.
[324] Multi sunt vocati, pauci vero electi.
[325] Natura divina et humana.
[326] Ut qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur.
[327] Helias.
[328] «Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum». David.
[329] Lacuna in tutte le edizioni [Ed.].