III
SAGGIO DI VARIANTI DELLA TOSCOLANA
I
LE PREFAZIONI
I
EPISTOLIUM COLERICUM MAGISTRI ACQUARII AD SCARDAFFUM ZARATANUM MERLINI POËMATIS CORRUPTOREM
Laudabilis et observabilis apud antiquos usanza fuit, ut in suarum frontibus epistolarum aliquam salutationem percupiant et ascribant recipienti eas condignam. Quam igitur salutem, ut huiusmodi mantineamus costumamentum, tibi, sbudellatissime Scardaffe, convenientem mandabimus? An Dei gratiam? minime, quia Christum, sanctamque Mariam renegasti. An corporis bonam valetudinem? absit, es etenim (ut diu sbaiafasti) consumatissimus herbolattus, et Avicennam, Hippocratem, Galienum, Mesuen totum avantaris imprendisse, et ideo de sanitate conservanda non ullum tibi habes mancamentum, nani (teste Piotino) male guaribit alios qui sibi medemo infirmanti dare soccorsum nequit. Verum tibi congruum illud disticon inveni[1]:
Dens tibi si caderet quoties fers ore bosiam, iam tua non posset pane ganassa frui.
[1] Cfr. l'epigramma Ad Briossum [Ed.].
An tibi richezzam denariosque desiderem? ad propostum nequaquam. Te namque per botegas toga brocata decorum, colana torquatum, supra mullettam cavalcantem saepe sguaitamus observamusque; non tibi, mullettaeque tuae polimenta desunt, non staffiles recamati, millibus et stringulis ornati. Qua propter richissimum te arbitramur. O si teipsum considerares, quam bellum nobis de te spectaculum praebes, quum passu portantino tich tach pedibus sonantibus hinc inde per urbem cursitas! An tibi filios optabimus? nec ita, quando quidem castratus es, nam dum in arte castratoria te peritum iactabas, quendam soldatum lergnam patientem eunichizare presumpsisti, credens (ut usaris) aliquem ditesticulare porcellum, illi miserulo genitalia simul et animam cavasti. Porro soldati ceteri, non pocum tua pro imperitia sdegnati, te nasconditer pigliarunt ligaruntque, ac sine tantis tenais, ferrisque affogatis, tibi castronato baricocolos extirparunt, fadigamque filios generandi penitus abstulerunt. Hinc tibi supra pilastrum quendam carmen attacatum fuit, creditum poëtae Godii.
Legis adimpletor meritat Scardaffus honorem,
vult oculum pro oculo, pro pede vultque pedem.
Sic, dum testiculos morienti taiat ab uno
milite, testiculos praebet et ipse suos.
Ringratiandus tamen est magister Zucconus peritissimus castrator, qui rogatus nisi tradidisset aiuttum, tirasses merito sursum (ut aiunt) calzas. Ergo nec huiusmodi salutatio convenit homini docto, ricco, castratoque. Tanta denique fantasticatione cerebrum gratavi, quod pulchra, quod sufficiens, quod omni laude dignissima, per me salus retrovata est. Accipe igitur, frater mi Scardaffe, mi frater dico, quem super furcas tam filialiter et voluntariter appicatum viderem et crocitantes cornachias effossis oculis nutrientem. Mi denique frater, cui cancarorum quattuor galeas desidero, cui quantos per contadinorum copias sentimus nominare giandussas, angonias, codosellas desideramus in corpore, talibus namque gratiis (sunt enim gratiae gratis datae) perfectior et praticatior herbolattus evaderes. Sint itaque tua salus infrascripta mala, quae Merlinus noster in quartadecima macaronice loquens de Saturno ait:
Capitis dolor, hydropisia, ecc.[1].
[1] Segue tutta la filatessa delle malattie: cfr. Baldus, XV, 362-73.
Haec itaque Saturni familia tua sit salus, dilecte Scardarle, quia iuxta meritum dandum est precium, nec tantum haec eadem in tuo corpore desideramus. Verum tum in famiglia et parentela tua, tum in amicis, benefactoribus et tibi benefacturis appeto; quis non ista fideli percuperet familiari? Ut autem sis felicior, haec irremediabilia fore velimus et in his voluptatibus te nestoreos agere dies divi concedant. Vin scire quod tuum beneficium erga me sic bene tibi desiderare commovit? arrige aures, bricone. Divinum quippe volumen Merlini Cocaii mihi furtim surripuisti, mox omni latrina merdolatius imboazzanter ad lucem venire fecisti. Audiat terra, coelum, mare, Plutoque causam falsificationis eiusdem voluminis praeclari, et subtiliter universis tuae sceleraginis rebus fantasticatis iratus aetheris arbiter te summo de troni solio fulmine devoret. Scelerate, proterve, ribalde, ladro, sacrilegiis plenissime, venisti iam pridem ad me, nescio quibus lusenghis, petere veniam ne te amplius per expressum zaratanum, subdolum, falsum, ribaldonem manifastarem. Quando quidem quotidie sentiebam te super bancos et pulpitos predicare et zaratanizare, ubi vendebas bissolos, impiastros, cerottos de stercore canis compositos, probans esse optimum ad expellendam rognam cerottum. Avantabas quin etiam te sanare absque bragherio rotturas, cavare dentes, foecundare mulieres, purgare oculorum pannos et catharates, extirpare petras, et omnia haec absque dolore faciebas, immo facere dicebas, quosdam componebas siroppos, pilulas, unguentos, confectos quos falso appellabas dragantes, dyaquironem, elefanginas, crocias, aureas, sine quibus et caetera. His ego tuis ribaldariis motus, per quas non modicas acquirebas pecunias et homines perimebas non tuli, imo te per strionem pubblicassem, ni subito venisses ad veniam. Ego benignus cessi, mox humiliter nostris in penetralibus accepi, ubi nostras lucubrationes aliquantillas ostendi.
Tu tamen fraudolenter me inadvertente poema praeclarissimi poëtae Merlini Cocaii macaronicum robasti, corrupisti, falsificasti, et multa non sua interposuisti, et plures libros surripuisti, quos tibi tribuere volebas, manigolde, furcifer malignissime. Esset enim sacrificium non modicum Deo gratum te scortegare, homo pessime, non homo sed bestia, diabolazze; praeterea sic imboazzatum, castratum, totum ab illo mutatum stampare fecisti. Quid promerebat vates inclitus sic a te viciari? Utique causa vindicandi te, quoniam tuas insectabar malignitates? Simulator pessime, quem de Ganelonis maganzesi natum iudico et quem patefacturus sum per barrum, per ladrum, per rofianazzum. Vade in malam crucem et quantum Ovidius Naso desiderat in Ibin multiplicatum millies in te nunquam deficiens veniat.