III
MERLINI COCAII
APOLOGETICA IN SUI ESCUSATIONEM
Quisquis es, o tu qui meum hoc grassiloquum perlegendo volumen ridere paras, ride, sed non irride, quia si dementer irridendo rides, alter Marguttus rideas irrisus. Verum quoniam experientia nos omnes esse medici volumus, sic omnes aut interpretes aut correctores librorum esse presumimus. Audiant itaque huiusmodi correctores et faciles aliorum emendatores et antequam me corrigant apologeticam istam legere dignentur.
Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere. Sed quoniam aliud servandum est in eglogis, aliud in elegiis, aliud in heroum gestis diversimode necessarium est canere; verbi gratia de rustico Zambello scribens dicam: «o codesella», ecc. Iterum de barba Tognazzo: «est verum quod nos o cara brigata chilò», ecc.
Hoc parlandi genus rusticanum rusticis convenit. Parlatio vero minus grossa tempestatibus maritimis, bellorum descriptionibus et quibusvis rebus non rusticanis applicanda est.
Si tamen in aliquibus locis succurrit loqui aut de Deo aut de sanctis, indignum et vituperabile esset non uti latinitate aliqua, non tamen tam alta quod videatur lapis preciosus limo sepultus et gemma porcis anteposita.
Ideo post musarum macaronicarum suffragia quandoque Thaliam invocare ubi condecet voluimus.
Mordebor tamen a multis quod utor carminibus nimium incompetentibus, maxime: «se cagat adossum», «passare delaium», «dicendo nientum», «non erat anchoram», «non erat appenam», et innumerabilia quae grossolaniter proferre debemus. Immo veram macaronicen huiusmodi vocabula sapiunt; nam quo magis grossiliora sunt eo magis macaronicam adducunt elegantiam, et tanto plus intelligibilia quanto grossolania. Ut quidem enim macaron inventum est? Dicimus «se cagat adossum»; melius (fateor) dici potuerat «timet». Sed cur, inquam, fuit repertum macaronicon? causa utique ridendi; ergo «se cagat adossum» positum est causa ridendi et non orandi, nam vulgariter dicimus: «el si caga adosso di paura», quando quidem vulgare eloquium est macaronicis poetae latinizare. Sed dicet aliquis:—Vocabula fingis, o Merline, quibus patria tua solet uti tantummodo, exempli gratia «doniare puellas», «cimare», «tracagnum» et cetera, quae tantum aut mantuanice aut bressanice possunt intelligi.—Respondeo: quod veluti non omnes aut grecum, aut hebreum, aut arabicum, aut chaldeum, aut denique latinum simul intelligunt, ita nil mirum si cuncti mantuanicum, aut florentinicum, aut bergamascum, aut todescum, aut sguizzarum, aut scarpacinum, aut spazzacaminum minime sciunt pariter intelligere.
Ut quid ordinantur commentatores ac linguarum interpretes? ut quid translatores? procul dubio causa splanandi linguarum incognoventiam. Ergo non fas est meipsum auctorem interpretare. Iterum obiurgaris me non sillabarum quantitatem observasse; respondeo iterum quod veluti summopere differt orthographia vulgaris et toscana latinitati Ciceronis et Vergilii carminibus, ita macaronices regula difert a latina sicut inferius videbis. Praeterea si me ignorantem, minime doctum, minime poëticum reperis et probas, non erras, immo cedo et fateor id humeris meis pondus congruum non fuisse.
Verum qualem cognoscis talem tibi amicum accipe.