LIBER DECIMUS

Cingar amat Baldum, tota se nocte dimenat, non animi perdit forzas, perque omnia rerum discurrit cerebro, qua guisa aut arte fiolus Martis ab obscura tandem praesone cavetur. 5 Sic ait ad Bertam:—Vel Baldum carcere trabo, vel mille in quartos tandem, sis certa, taiabor.— Talia parlatus, raptim se partit ab illa, fornitamque domo lassat rerumque bisognis. Per quosdam boscos, aptos robbare, caminat, 10 itque novas semper meditans in corde magagnas: qua foggia posset trari de carcere Baldus. Dumque viam properat per sylvas semper opertas, en franceschanos fratres occurrere mirat, qui tich toch faciunt zocolis resonare terenum, 15 discalzoque suas corrodunt calce galozzas. Hi veniunt asinum carigum de pane trahentes, nec bene discernit quis eorum esset asellus, namque asinus pellumen habet fratresque medemum. Extemplo roncam per mezum Cingar achiappat, 20 ac si vellet eos in quatros mittere pezzos. Illi se curvis terrae stravere ginocchis: —Perdonanza—cridant, facientes mille crosettas. Spoiat Cingar eos, tantum modo braga relicta est, atque breviarium quo possint dicere vesprum. 25 Ergo ribaldellus Cingar, fugientibus illis, solus ibi restat cum strazzis atque somaro. Quid facit? imprimis taiat sibi forpice barbam, ciliciumque patris generalis supra camisam commodat, inde togas bertinas, inde capuzzum, 30 groppiferamque sogam cingit; calzisque cavatis, gambas atque pedes nudat, portatque zupellos, ac tandem medio mantello tergora coprit, sub quo portatur pro sporta, proque corona, tasca tenaiarum, quibus aut disgardinat ussos, 35 aut tosat, stampatque novam falsamque monetam. Iam non est Cingar, quia sanctos portat amictus, attamen est Cingar, quia sanctos nulla gonella, nulla cuculla facit, seu floccus sive rochettus: sub tunicis latitant heu sanctis saepe ribaldi, 40 interdumque lupos castronum lana covertat. Ergo sub his strazzis Baldum dissolvere sperat Cingar, et in guisis aliis speranza niuna est. Dismanicat roncam subito, ferrumque sub ipso ficcat cordono, mantello cuncta teguntur; 45 inde pians asinum compagnum nomine Rigum, montat eum, portatque graves de pane besazzas. Per planum montemque volans asinellus arancat, non tunc francesam voluisset habere chinaeam, tam bene quadrupedat ritu portantis ubini. 50 Quisquis eum scontrat, multo se curvat honore, namque videbatur sanctus Maccharius esse. Si biastemasset, iurasses dicere vesprum, tam bene scit collo bonitatem fingere torto. Cercat elemosinam, quaeritque per ostia toccos, 55 quisque dat huic panem, vinum, carnemque salatam, et iam pro nimio somarellus pondere rerum vadit apena, regitque gradum strachedine plenus. Tunc iterum Cingar boscos repetebat opacos, franciscasque togas spolians tornabat ut ante 60 laicus, et in piazzis villarum cuncta gazanis vendebat, multam quistans de merce monetam. Denique Mantoam veniens, capitavit ad urbem, perque cipadenses cattat furfantiter ussos. Ecce procul solum Zambellum vidit in agro, 65 qui spedocchiabat caldo sub sole camisam, fecerat et largum digitorum caede macellum. Huc tendit Cingar, pungitque sperone somarum, tunc ait:—O quid agis? bona vita, quid, ola, bon homme? Num scires ubi stat Zambellus, dic, rogo, scis ne?— 70 Respondet:—Zambellus eram, dum vacca Chiarina vacca fuit; sed mox, ubi facta est capra Chiarina, alter sum factus, non plus Zambellus habetur.— Cui Cingar:—Magnam narras, compagne, facendam. Non, Zambelle meus, Zambellus es ultra, sed alter, 75 ut quoque vacca fuit quondam, non capra, Chiarina. Sed te (seu zoccus, seu sis boccalus orinae) cur video sic sic squarzatis undique pannis?— Respondet:—Sic sic miseros disgratia trattat. Sum desperatus, nec me cagasanguis amazzat. 80 Namque fui quondam riccus, modo pauper ad ussos vix retrovo panem, vix vinum, vixque menestram, desgratiaeque meae fuit unica causa ribaldus Cingar, cui possit cancar mangiare coradam. O si posset eum ladrum brancare Potestas, 85 se signare quidem posset scampare soghettum!— Tunc Cingar:—Benedicte Deus, benedictaque mater vis, poverelle, mihi fieri compagnus, et istam donabo cappam, sub qua salvamur, et istum sancti Francisci tibi designabo capuzzum? 90 Vis, inquam, servire Deo, fierique romittus? Praedicatorus eris, cantabis denique missam, namque tui similes tantos Ecclesia pascit, quantos non caperent ad remos mille galeae.— Zambellus subito vultu respondet alegro: 95 —Sum contentus ego, imo contentissimus esse vester fratellus, messam cantabo novellam, dummodo voiatis bertinam tradere cappam, namque meus giupo frustus cagat undique strazzas: impleboque meas blanco de pane budellas, 100 quem vix implebat panis niger atque gramegnae. Quamvis de lettra sapiam negotta, pur ipse sufficientus ero cum vobis dicere vesprum.— Tunc illum Cingar spoiat, strazzasque pitocchi cum propriis manibus fossatum buttat in unum. 105 Mox habitum sanctum tradit, tradensque susurrat nescio quid, parens devotos dicere psalmos. Hunc sibi compagnum statuit, fratremque vocando Herinum, se se Quintinum nomine dicit. Postea de villa ambo partivere Cipada, 110 et quasi sint fratres multa gravitate moventur. Cum pedibus vadit propriis Zambellus, at ipsum tirat asinellum montato Cingare susum. Introëunt urbem spatianti denique passu, hosque putat vulgus sanctos omnino romittos. 115 In piazzam veniunt, ubi protinus ecce sonatur tromba, vocans populum, velut est usanza fiendi, quum bandos mandant stradas regimenta per omnes. Ad sonitum tararan vulgus se se undique dunat, deque suis homines currunt audire boteghis. 120 Dicere quid velit hoc ignorat Cingar, asellum desmontat dicens:—State hic, o frater Herine, namque videre volo, quo nascitur iste travaius.— Sic ait, et gentem se se meschiabat in illam. Hic facitur bandus: quod quidam, nomine Cingar, 125 barrus, asassinus, mazzator, ladro, ribaldus, qui falsos stampat, veros tosat arte dinaros, sit mantuanis banditus ab undique terris, sed quisquis bastans animi mazzaverit illum nempe guadagnabit centum cinquanta ducattos. 130 Cingar, id ascoltans, tremuloso corde cagabat; pro Baldo tamen ille suo vult perdere testam. Quid facit? o forzas animi cordisque prodezzam! Prestiter alzando vocem, sic incipit:—O gens, o quia nescitis, nescitis certe coëllum: 135 post paucos etenim giornos brusabitur haec urbs, ni modo, ni Baldo truncabitis illico testam, quem nunc sub terra ficcum praesone tenetis. Nunc ego de terra sancta, Christique sepulchro, advenio, portoque malas, brigata, novellas, 140 namque gigantazzum magnum similemque torazzo illic terribilem vidi, ferroque covertum, qui menat in quaium nigra de gente mororum ingentes squadras, cavalastros atque pedastros. Giurat per sanctos coeli, gentemque diabli, 145 velle per omnimodas Baldum riscodere guisas, in tuttumque istam pensat destruggere terram. Nunquam vista fuit zentaia ribaldior illa. Quid sunt lombardi, brisighelli, quid calabresi? Turchi sunt porci, mori sunt fezza malorum. 150 O Deus, hanc tantam populis averte ruinam. Sassinant homines, robbant, sforzantque puellas, altaros gesiae spoiant, calicesque rapinant. Quid dicunt ladros spagnolos, quid capelettos? Hi superant omnes omni feritate ribaldos. 155 Heu pietas, heu heu nostris compassio claustris! Nonne malandrini fratrum rapuere pitanzas? nonne monasterum totum sotosora butarunt? Petra super petram vix una aut altra remansit, et multos etiam illi scannavere fradellos. 160 Ille Fracassus enim (nec possem dire bosiam veste sub hac sancta, cordoneque cinctus ab isto) ille Fracassonus, poca straccante fadiga, ut petrulam iaculat grandes ad sydera saxos. His ego vidi oculis illum plus octo miaris 165 cum cazzafrusto poverum sbalzasse priorem, atque cosinarum quae sunt mangianda parantem totum cum solo pugno sub terra ficasse. Praeterea quendam vecchiettum, tergore gobbum, vix bastoncello macilentia membra tirantem, 170 per collum cepit, circumque et circa rotatum, ac si falconem vellet chiamare polastro, magni fecit eum montis cimare cacumen. De sacro armario rapuerunt absque riguardo planetas, camisos, puviales, mille facendas; 175 de mangiatorio, beccheros atque bocalos, descos, credenzas, terlisi quinque tovaias; de cosinatorio, caldaros, bronza, lavezos, mille pignatellas, pignattas, speta, parolos. De caneva nostram spinarunt denique vitam: 180 porcinaia bibit vinum, fregitque barillos, ac de vernazza bagnos fecere cavallis. Sed foret ah troppum, si vellem dire gnicosam! Vix ego scampavi, socio cum fratre, ruinam. Ergo meum, gentes, conseium prendite sanum: 185 illum de scura Baldum praesone cavemus, huic mozzate caput, streppetur pessima planta, tollatur morbus ne coelum puzzor amorbet. Ut quid tamdudum terris mala bestia scampat? Est alius Python, Poliphemus, hydra, Carybdis. 190 Tollite de mundo rabiem, stronzumque diabli. Testa fracassetur, non ultra bissa cridabit. Mazzetur Baldus, cascabit forza Fracassi. Scandalizare tamen vos nolo, perque nientum hac sub sguarnazza veneranda, subque capuzzo, 195 cerco vindictas hoc de ladrone gaioffo. Saepe tamen mens nostra brilans volat extra capuzzum, sollicitique sumus gesiae deffendere statum. Sed tamen, hic abitus quia pacem totus odorat, cercamus pacem cum sanctis, cumque diablis. 200 Si pax non giovat: opus est admittere brigam.— Dixerat haec Cingar, populo scoltante, suosque fazzolo sugans oculos lachrymare videtur. Contremuere omnes qui firmiter omnia credunt, fit rumor, populusque ruens, ignara canaia, 205 per cunctas urbis stradas ut matta vagatur: praetoris subito fugiunt ad grande palazzum tela parant, pontesque levant, chiavantque botegas. Artifices buttant terrae istrumenta lavorum, dantque manum picchis, schioppis, spedisque Bolognae. 210 Congregat illustres praetor, saviumque senatum, parlamenta fiunt longhis crevelata parolis. Quidquid bertina frater sub veste locutus attulit, omnino tanquam vangelia credunt, maxime quod rumor iam multis ante diebus 215 creverat: in Tunesi partes andasse Fracassum, ducturum turcos secum gentesque morescas. Conseiant igitur per muros ponere guardas, qui crident noctes:—Fac, fac bona guarda—per omnes. Supra toriones, per merlos, per casamattas 220 tirant bombardas, colubrinas, passavolantes. Terribile interea don don campana bachioccat, pro cuius sonitu pars it animosa palazzo, pars petit in frettam ruptis cagatoria stringhis. Ad tamburrorum strepitum tararanque tubarum, 225 calca fit armati populi, timor omnia versat, qui portat lanzam, qui roncam, qui ve zanettam, hic piccam, hic spetum, hic dardum, hic giavarinam. Iamque poco spatio conventa est tanta brigata, quanta Iosaphatti non magna in valle resurget. 230 Interea Cingar Zambellum tollere vadit, quem modo cum carico solum lassarat asello. Is stupefactus enim tanto pro murmure stabat, atque parecchiarat propter scampare stivallos. Cingar eum chiamat, nulli parlare comandat, 235 dicens quod fratres servare silentia debent, nec parlant maium nisi sit dispensa prioris. Mox asinum religat quodam cantone famatum, namque aliud pensat Cingar quam pascere quellum, namque sui troppa est nimis importantia Baldi. 240 Zambellum retro menat, supraque palazzum longas per scalas montat, montansque susurrat psalmos, quos nescit, sed non nescire videtur. Inscontrat gentem, brettae sibi mille cavantur. Dicebant:—Ipse est, qui coelo venit ab alto, 245 hunc Deus ad tempus misit, qui praestus aviset nos ante excidium terrae stragemque paësi.— Cingar eos audit, passat, zocolosque sonantes per pavimenta trahit, iam salam iungit in amplam, dumque oculis terrae bassis, dumque arte galozzas 250 retro tirat, quarum sonitu devotio crescit, osti datque fidem, suspectaque pectora tollit. Praetor it incontra, multis seguitantibus, atque conducit secum thalamis, facit inde carezzas. Mox sibi decreto Patrum, populique rogatu, 255 donat elemosinam centum settanta ducatos. Ille ruinatum dicebat namque Fracasso esse monasterium, gesiam, calicesque rapitos. At Cingar retrahit se longe, perque nientum mira destrezza simulat non velle coëllum. 260 Praetor eum sforzat nec non perforza sachettum in manibus ficcat, Cingar ringratiat illum, promittitque sibi pro seque, suisque brigatis, mortis ac vivis ter centum dicere messas. Iamque parecchiatur ceppus, mediaque piazza 265 horribilem visu baltrescam boia parecchiat, quo Baldus debet venerandam perdere testam. —Ah—dixit Cingar praetori,—Vestra Potestas huic confessorem Baldo concedat, ut almam non miser almancum perdat, portetque diavol. 270 Latro «Memento mei» dicens, fuit illico sanctus.— Praetor nil meditans ultra:—Reverentia Vestra sit confessor—ait,—talem concedere cosam obligor, imo precor, magnum salvate ribaldum. Heus, bariselle, menes hunc patrem, vosque ministri 275 compagnate illum, cui bassum schiudite fornum, ut confessetur Baldus, nec linquite portam, sed firmate bonam, dum fit confessio, guardam.— Cingar portat aquam fortam, limasque sonantes sordinam tum cum ferrum sine murmure taiant, 280 omnia sub sanctis portat bene conza gonellis. Itur sub terram Baldi retrovare sepulchrum. Ille cadenazzos iam iam stridore cridantes audiit apriri, grossasque recludere chiaves: pensat, quod verum est, iam scilicet hora morendi 285 iuncta sit, et tanto dissolvi denique stento. Stat poverellus humi, lachrymis prostratus amaris, non quod formidet mens constantissima mortem, sed caros memorat socios dulcesque fiolos. Hanc ve dolet sortem mortis, qui tanta per arma 290 non poterat caricam spoliis effundere vitam; at super altuttum stimulat conscientia mentem: nec confessandi misero datur ulla facultas. Iamque barisellus portas reseraverat omnes, ac centum chiavis patefecerat ostia centum. 295 Cingar miranda limen gravitate subintrat, ad quem passantem sbirri flexere zenocchios. Zambellus seguitare negat, se retro retirat, perque guisas omnes non vult andare la dentrum. Cingar eum chiamat:—Veniatis, frater Herine, 300 namque duos fratres semper nos esse bisognat.— Paret Zambellus dicto, testaque chinata intrat portazzam, vadens tantonus in antro. Post quos en iterum cadenazzo porta seratur. Baldus habet longam pro longo tempore barbam, 305 usque ad centuram coperto pectore cascat. Cingar it, hunc sequitur devotio fratris Herini, atque paternostros barbottat aveque marias, nam castronazzus se fratrem pensat Herinum, sperat et in curtum messam cantare novellam. 310 Sed postquam Cingar Baldo pervenit arentum, hunc appena videt modica pro luce fenestrae, quam lucem non sol mandat sed lampada pendens, ad primam giuntam simulans sic parlat ad illum: —Quid, manegolde, facis? quid, latro? quid, mala pianta? 315 Nunc pro peccatis tantis, furtisque, rapinisque, ecce dabis poenas, centum dignissime forchis. Nunc exemplar eris, quibus est tam cura robandi. Non te Fracassus, Moschinus, Cingar aiuttant. Quattuor in quartos modo squartavere Fracassum, 320 mangiandasque suas canibus tribuere budellas. Cingar dorato slongavit colla capestro, inque triligniferam trabucavit denique forcam. Semicanis collo Falchetti petra molini appiccata fuit, quem chiusa Governolis hausit. 325 Tu quoque nunc trades collum, scelerate, taiandum, inque brigadarum cunctis squartaberis occhis. Vix alzans oculos Baldus, frontemque rapatam, obstupet, ex habitu sancto capitisque tosura tam male pensatas stultasque uscire parolas, 330 inde caput bassans, non ultra mirat in illum, nec dare dignatur fratri responsa gaioffo, invergognosum nam iudicat esse capuzzum. Cingar scaltritus plus semper detrahit illi: —Sum confessor—ait,—tua dic, peccata, ribalde.— 335 Baldus item relevans oculos suspirat et inquit: —Quamvis non istae meritant responsa parolae, qui parlas, nec scis quid parles, pessime frater, attamen hinc abeas, malvasi puzza diabli. Si modo me strictum non ferri vincla tenerent, 340 tanquam pollastro tibi, bestia, colla tirarem. Tu qui me debes solari voce relictum, confortare animam scelerum sub fasce gementem, sic agis, ut penitus moriar chiamemque diablum. Impie frater, habes in pectore mille magagnas. 345 Respice te stessum, turpesque redargue mores, tonsuram portas, renegas quam mille fiatas. Nil nisi broda fuit semper tua vita, ribalde. Hinc procul absistas, blanchi destructio panis, qui melius quam te mastinos pasceret; heu quae 350 sporcitiae foetent capucino mille sub isto! Plus ego perdonum pietatis habebo supernae, quam tu, qui celebras missam pensasque tenere cordoni meritis in tasca Dominidium!— Tunc Cingar, nimia cordis pietate movestus, 355 voceque suppressa parlans sic ore comenzat: —Non te plus lateo, mi mi dulcissime Balde, o mi dulcis amor, mi cor, mea cura, fidesque, sum tuus ille quidem Cingar, non noscis amicum? non, mi Balde, etiam me noscis? respice vultum, 360 respice sembiantes antiquos. Cingar amorum, Cingar amicorum primus, qui nocte dieque de te pensavi, penso, pensabo milannos. Non te, Balde, mori tam brutta morte ferendum, gentilezza dolet sine te, cortesaque virtus 365 it cervice china, libertas languet, et arma Mars ruginenta tenet, scutumque imbelle gitavit. Te sine quid magni faciat prodezza valoris? quid ve legiadriae columen, quid gloria laudis? Non te, Balde, volunt mare, tellus, aethera, mortum, 370 non, quod tanti hominis sit ademptum nomen, honosque.— Sic dicens voltas trecentum basiat illum, abbrazzat, stringit, lachrymas dulcedine mandat. —Ille tuus sum Cingar—ait,—iam pone timorem, ne dubita, sum Cingar ego, sum Cingar, onustus 375 hoc sub mantello martellis atque tenais.— Qualia sunt olim lachrymosae gaudia matris, quae dudum mortum pensaverat esse fiolum, mox illum reddi sibi vivum cernit, et omni corpore gaiardum, rubicunda fronte tilatum, 380 talia sentivit provisto Cingare Baldus, qui, velut a somno propere discussus, apertos, nil parlans, oculos in vultum Cingaris, inque totam personam firmat, tacitusque stupescit, nam pro laetitia tanta parlare vetatur: 385 quod ve videt proprio visu, sibi somnia parent. Zambellus norat Baldum, stat quacchius in uno cantone, et grandi tremolo sibi cagat adossum. Cingar ait:—Non nunc parlandi tempus habetur, perdimus interdum propter tardare boconem.— 390 Tunc franciscanam tollens de corpore cappam, ferramenta cito solitam cavat extra sachellam. Fundit aquam fortam, mollit duramina ferri, denteque limarum surdarum vincula taiat, postque intervallum curtum levat in pede Baldus, 395 at vix stare potest macerato corpore drittus, unde pignocadae Cingar piat octo bocones ac malvasiae, quem gessit aposta, fiascam. Baldum fortificat redditque in membra vigorem postea Zambellum vocitat:—Mi frater Herine, 400 huc accedatis, nam nos orare bisognat. O Iesum Christum, cur, ola, frater Herine, cur non auditis? dormitis forsitan? ola, cui tandem dico? veniat Reverentia Vestra.— Zambellus nullam respondet, totus aghiazzat, 405 pauper homazzolus desiderat esse deforas, nam bene cognoscit Baldum cernitque bravosum. Cingar item clamat:—Veniatis, frater Herine.— Baldus miratur:—Quid clamas?—inquit,—an istic est aliquis forsan? dic, quaeso.—Cingar ad illum 410 omnia subridens breviter narravit ad unguem. Obstupuit Baldus de tanta Cingaris arte, qui tandem vadens illum retrovare bonhommum, —Ah—dixit,—poverelle, peto vos mille fiatas, nec vultis mihi vestro respondere magistro? 415 Sic ne imparatur patri obedire priori? Esset enim vobis penitentia danda, vel una disciplina quidem nudatas supra culattas, vel mage sub tavola cum gattis sorbere brodas.— Zambellus respondet ei:—Mihi parcite, quaeso, 420 nam nos debemus servare silentia fratres. Vos, Quintine pater, prima haec mandata dedistis, quando comandastis me nil parlare brigatis.— Cingar ad ista nihil quid responderet habebat, se castronatum castrono cernit ab uno. 425 Hunc tamen extemplo Cingar Baldusque piarunt, dispoliant, nudant, sbadacchiant, membra cadenant, atque loco Baldi ceppos manicasque reponunt. Sollicitans aperit portam barisellus, et extra stans cridat:—Ola, pater, quae tanta indusia? non est 430 confessatus adhuc? prudentia vestra viluppet omnia, nam, si vult sua singula dicere facta, non annus bastaret ei narrare rapinas.— Baldus, id ascoltans, voluit saltare deforas, atque suum restum barisello reddere pugnis. 435 Cingar eum pavidus tenuit per brachia retro: —Pone—inquit,—si vis, cerebrum paulisper acasam. Nunquid es effectus furiosus et absque ritegno?— Mox cito respondet barisello voce gaiarda: —Expectate pocum, nunc nunc spazzabo facendam. 440 Venimus ad finem, censuras mille catavi, saccus erat plenus, foetebat quatriduanus, absolutionem nunc do; vos, frater Herine, exorate Deum devota mente fratantum. Dum sic parlabat, psalmum Miserere comenzat; 445 sed restum psalmi quoniam finire nequibat, ore susurrabat, veniens ad Gloria Patri. Dumque cativellus varia coprit arte magagnas, atque satisfaciens cavalero protrahit horam, contegitur Baldus bertinis undique lanis, 450 Zambelloque novus succedit frater Herinus. Cingar ei monstrat quo passu debeat ire, utque oculos teneat bassos tortumque colengum, utque pater nostros ciciganti mastichet ore. Ne foret ignotus, facit huic in fronte capuzzum, 455 ac uno instanti resecavit forfice barbam. Ad portam veniunt tandem, sed Cingar avantum passat devotus, post cuius terga chinato cum capite egreditur Baldus, quem nullus adocchiat. Tunc intrare cito poltrona canaia volebat, 460 zaffi, sbiraiae, barisellus, boia, mil'altri. Sed Cingar dixit cavalero:—Quo venit ista frezositas? mò, sancte Deus, concedite tantum temporis almancum, donec penitenza fiatur.— Sic ait et scapolans, Baldo seguitante, caminat. 465 Sed quo, Cingar, abis? qua te fuga parte levabit? Stopparant urbis portas, sola una manebat ponticella, viris centum guardata provistis. Ergo poverellus Cingar fantasticat artes. Plus curat Baldum, quam se, quia diligit illum. 470 Arrivat portam, dum sic meditatur, ad unam, gens ubi cum solito semper facit ordine guardam, nec solam praetor lassat transcendere muscam. Baldus habet voiam sguarnazzas ponere zozum: ingentes hominum scontrat per ubique catervas, 475 cum ronchis, spadis, schioppettis atque balestris. Mens sibi brillabat roncam per forza, vel altrum ferrum de manibus fantis streppare veruni, atque menando manus solem scurare budellis. Cingar eum placat dicens:—Fac, matte, pianum, 480 desine me pensare modum foggiamque scapandi.— Dum sic ambo simul passu trottante loquebant, en prope viderunt iuvenem transire politum, quem soldatorum non poca brigata sequebat. Iste valorosus Leonardum nomen habebat, 485 sanguine progenitus claro de stirpe Colonnae, namque Colonnesus pater est Ursinaque mater. Altivagam Baldi famam praesenserat olim, venerat huc igitur, Baldum cagione videndi, parlandique sibi, pavidam sed repperit urbem, 490 attonitosque homines stippantes corpora ferro. Domandat causam, respondent:—Guerra paratur contra moros, turcosque, simul guidante Fracasso.— Talibus auditis, armatum cernere Baldum forte capitanium sperat, squadrasque regentem. 495 It super immensum, grossum, baiumque frisonem, et rutilo Baldi personam cinxerat ense, quem Romae allatum comprarat trenta ducattis. Nec scit cur Baldus tam bellam liquerit armam, sed potius pensat sibi fraude fuisse robatam. 500 Ergo levans oculos Baldus, subtiliter omnem conspicit ornatum iuvenis, sed maxime spadam, namque valenthominum semper fuit usus ad ensem, ad corserum oculos voltare, aut tangere dextra. Protinus agnovit pomo rutilante dorato 505 ipse suum brandum, vult illum, turbidat occhios, disponit penitus, si debet perdere vitam, velle suam spadam:—Celeremus prestiter—inquit,— o Cingar, nam posse datur scampare facultas. Ille meum portat brandum gallone tacatum. 510 Hunc volo, me seguita, meus est de iure, camina.— At Cingar tantam furiam regit atque governat: —Dextrius i—parlat,—spadam, sis certus, habebis.— Talia dicentes, illum seguitare comenzant observantque procul, si forsitan exeat urbem, 515 ut secum scampare queant et scodere spadam. Ille sed intravit multa cum gente tavernam, quem sequitur Cingar subito, donansque caparram lectum cum camera supplex accepit ab osto. Tres Leonardus equos habet, omni laude canendos, 520 quos, in qua stalla servantur, Cingar adocchiat. Primus de Spagnae razza Rocaforta vocatur; grossior est alius frisonus, Spezzacadena; tertius ex Asia provenit, nomine Pardus. Ostus in istanti quae sunt coenanda parecchiat, 525 namque Leonardus mensam fornire comandat. Accumbunt omnes, stat mensae in fronte Lonardus, qui vult post epulas omnino quaerere Baldum. Soldati passim buttarant arma, rodellas, ut fit quando volunt dapibus distendere panzam. 530 Baldus at interea, camera chiavatus ab intro, guardat per portae fissuram pronus edentes. O quam forma sibi Leonardi bella placebat! Nec tam guardat eum, sed drittis scoltat orecchis. Interea Cingar paulatim tela robabat, 535 inque suam cameram Baldo gaudente ferebat. Tandem brettinas despoiant ambo gonellas, a capite ad plantas stipparunt corpora ferro. Qualis equus iuvenis, quem dicimus esse poledrum, egrediens tristem longo post tempore stallam, 540 passutusque novo de foeno semper et orzo, vellet si posset rupta saltare cavezza, hunc appena valet stallae retinere fameius; talis Baldus erat, qui de praesone cavatus, postquam se totum rutilantia vestiit arma, 545 bramat presto foras solus borrire per urbem, atque cruentatis cum testis atque budellis disturbare Iovem, terram, stigiamque masonem, sed pro respectu prohibentis Cingaris urget possanzas nimias animi, coleraeque brusorem. 550 At quae terribilis posthac battaia sonabit, non, Comina, tuis pro spallis soma videtur. Est opus altorii maioris, claude botazzum, nam tua vina mihi penitus mufolenta videntur.