LIBER DECIMUS OCTAVUS

Alta soporifero mens Baldi aspersa liquore iverat in partes, ubi se sua candida stella auricomo coniuncta Iovi, Venerique benignae, traxit et in fati secreto sistitit horto. 5 Hic sua docta fuit sors inter caetera, quantum futile sit studium titubanti haerere columnae, scilicet in rebus quidquam sperare caducis. Cingaris in gremio testam tenet ille chinatam; amboque sub quercu, vigil unus, somnius alter. 10 Interea Centaurus habens pro Cingare voiam ad centum prigolos mortis deponere vitam, it quacchius quacchius Pandraghae ad tecta ribaldae. Quove potest picolo strepitu premit ille pedattas, ne sentire queat, fugiatque cativa ruinam, 15 quam sibi cognoscit, Leonardi morte, parari. Vidimus interdum toto cum corpore gattam ire chinam, seu post macchiam, seu iuxta muraiam, quae, dudum aguaitans oculis cativella tiratis, servat osellinum per opacos ludere ramos. 20 Sic Centaurus abit pian pianum per nemus illud, dormentemque trovans (o gran ventura) ribaldam, dormentem, dico, Beltrazzum iuxta zelosum, hanc citus aggriffat, portans levitate medema, qua portare lupum infreddatam cernimus ocham. 25 Sed quia sacratum fert iugiter illa quadernum attritas inter mammas, frustasque Moloccho, id quoque Centaurus liquido cognorat avantum, cercat eum, sotosora manu versando pelizzam. Repperit altandem secreta in parte latentem, 30 quo tolto magis illa cridat, magis illa cagnezat. Cui Virmazzus iter vocis per guttura stoppat viluppo herbarum, ne chiamet forte diablos, qui veniant in fretta suae sucurrere vacchae. Se iam spazzatam, se iam tenet esse brusatam. 35 Beltrazzus sequitat, desperat, trat via bragas, sgrafegnatque visum, barbaeque pilamina streppat. Senserat hunc pridem rumorem Cingar, et ipsam testam paulatim Baldi declinat in herbas. Se levat in pedibus, trat spadam, mirat atornum, 40 expectat quae nam sit tanti causa fracassi. En Centaurus adest, Pandragam portat adossum, ut portat quaiam griffis sparaverus aguzzis, gallinamque velut fert vulpes extra polarum. Cingar eum scontrat, cui cennat adire pianum, 45 ne tantus rumor de Baldo somnia cazzet. At Pandraga cridat, mandatque ad sydera stridos, unde, illi faciens boccam vi Cingar apertam, sbadacchium ficcat, quo posse cridare vetatur. Hanc ergo (ut nata est) dispoiant corpore nudo, 50 quam frustare volunt, totamque scopare palesam, ut merito a cunctis puttana scovata cridetur. Istud ad officium peragendum boia niunus tunc aderat, nisi sors guidasset alhora Bocalum. Ecce Bocalus adest, faciet galantiter artem. 55 Cingar ait:—Centaure, precor, nisi forte molestus sim nimis, ad corpus redeas exangue Lonardi, quod potes in notam Pandraghae ferre masonem, hic vestiga locos omnes sub, subter et infra, presonemque trova sub saxi mole seratam. 60 Hanc aperi officio clavis, si clavis habetur; ast ubi clavis abest, spezzari porta tenetur. Rumpe fores, ac tira foras de compede magnum, magnanimumque virum, Falchettum nomine dictum, cuius forma tuam similat; pars ultima tantum 65 pars magni canis est, non, ut tua, groppa cavalli. Inde Leonardum medesmo in carcere serva, ne retrovent guastentque lupi tam nobile bustum.— Excipit hoc iussum Virmazzus; et inde recessus, quo Leonardus erat sistit, brazzisque levatum 70 portat, amorevolis bagnans humoribus occhios. At Boccalus, ubi Centaurus abiverat illinc, colligit ex aspris bronchis spinisque flagellum, inde, sibi faciens digitis sine veste lacertos, incipit in colera gabiazzam battere frustam, 75 ut nova peccatum purget penitentia vechium. Qualis villanus, cui forza liquore botazzi creverat, humectat palmas utrasque spudazzo, bacchettasque menat crebro, paiamque flagellat, sic Boccalus equam Satanassi, fasce virentum 80 spinarum chioccat, totoque labore sigillat. Illa dolorisonas calcat sub pectore stridas, sbadacchiata quidem prohibetur fortius oymos vociferare suos, qua propter maxima doia est. En rivat ad tempus multo Beltrazzus afanno, 85 quem procul ut vidit, Cingar de sede levavit et male cappatum post vecchium currere coepit. —O—ait,—ad tempus venistis, domine pater. Quo sic in frettam pueritia vestra caminat? Expectate, habeo plures ad dicere causas, 90 inque vicem nostros poterimus rendere contos.— Cingar hoc improperans sequitur, miser ille scapinat. Cernebas daynum tardam seguitare galanam; quem tribus in saltis per collum prestus achiappat. Ille pregat veniam, surdas dat Cingar orecchias, 95 sed secum tuttavia menat retinendo cavezzum. —Hunc—inquit,—Boccale, tibi comendo zoiellum. Nil fit in officio boiae magis utile, quam si puttanis humeros, vecchis culamina frustes. Vecchius, amoroso qui damas corde vaghezat, 100 non aliam meritat castigam, quam scoriadae; namque inamoratus vecchius pariterque zelosus est puer annorum centum, dignusque cavallo alzari et nudas chioccari supra culattas. Ecce tuam, Boccale, scolam novus iste scolaris 105 ingreditur: tener est, praestissimus omnia discet. Hunc per passivos doceas componere normas. Non est discordans tam discordantia, quam non hic puer ad sonitum scoriatae praestus acordet.— Suscipit hanc curam Boccalus, fitque pedantus, 110 fitque reformator, pedagogus, fitque magister. Sbarbatum vecchium, rimbambitumque gaioffum dottorare parat, si qua est dottrina staffili, si qua sculazzatis castigat mamma fiolum. Tolserat interea Centaurus ab ore cavernae 115 saxum ingens, Falchettumque foras cum fune tirarat. Hic, exangue videns Leonardi forte cadaver, flevit, et, intesa mortis cagione, momordit stizzosus digitum: caveat Pandraga ruinam, partitas siquidem multas scontare tenetur. 120 Ergo hic deposito Leonardi corpore, donec congrua tanthomini fiat iactura sepulchri, discedunt pariter, veniuntque trovare sodales. Paulatim Phoebus descendit ab aethere scalam, tresque appena horae giorni morientis avanzant. 125 Perveniunt tandem qua parte Bocalus afannat se circum vaccam, dum pistat, dumque repistat. At Cingar, mirans Falchettum accedere, currit obvius, abrazzant, stringunt, lachrimantque Lonardum. Post haec Falchettus, Boccalo dante flagellum, 130 incipit o quantis, o qualibus ille deratis singentos numerare pilos, relevareque crustas. Nata Satanasso, mortem Pandraga vocabat: verum sdegnatur portare diavolus illam. Baldus adhuc mentem per vera insogna volutat. 135 En subito comparet homo sylvaticus illuc, extraque boscaiam saltat: cui barba diabli sanguinolenta colat, musumque imbrattat edacem, perque pedes portat Giubertum more capretti, aut quum fert ocham mercato vecchia ligatam. 140 —En—Centaurus ait,—Furaboscus; hic iste Molocchi est frater, proh dii quae fex, quam sporcus amorbat!— Vix ea complerat Virmazzus et arma piarat, ecce incalzabat Moschinus iugiter illum, infestosque strales soriano scoccat ab arcu. 145 —Ah renegate—cridat,—deponas, ola, catellum. Non est ille tuo pastus pro dente, lupazze.— Sic clamans, tutavia facit strissare sagittas, quarum nona caput per utramque trapassat orecchiam. In pede Giubertus saltat, ruinante giganto; 150 ringratiatque Deum, magnam scampasse ruinam. Baldus eo instanti, discusso corpore sognis, se levat, accurrit Cingar, Falchettus, et omnes de se ghirlandam Baldo fecere loquenti: —O—dixit,—quantum Deus est laudandus, amici, 155 cui plusquam humanos innotuit esse dolores, quos modo pro dira Leonardi morte ferebam. Hunc mihi per somnum demisit ab axe superno: o quam forma alium, gestu, fatuque Lonardum! —Quid fles, Balde?—inquit;—quid fles, temetque dolentas? 160 Te fortasse piget, me ne bona summa tenere? Ah cohibe tepidos, quos fundis inaniter, imbres. Non id flere decet, per quod gaudere tenemur. Summa bataiandi palma est superare seipsum. Ista meum studuit meretrix violare pudorem; 165 fecissetque suum, me non obstante, volerum, ni subito praesens mihi gratia summa fuisset, qua magis in planum montagnas illa chinasset, quam neque tantillum coitu me inflectere lordo. Sordidius nihil est, quam se meschiare putanis.— 170 Sic fatus, brancare manum mihi visus, in altas coelorum gioias per totum vexit olimpum, meque videre cosas fecit, quas dicere possem, si centum linguas, vocemque azzalis haberem. Ultima quae dixit tandem mihi, verba fuerunt: 175 —Quaere tuum patrem, non longius ille moratur, quem nunc sarcophago mecum soterabis in uno.— Ergo simul, fratres, concordi pace manentes, simus torrazzi fortunae contra bataias, quas haec amicorum stentando lega patibit. 180 Per mare, per terras, per fundamenta profundi ibimus, et nigri lustrabimus antra diabli. Sed prius ad savios opus est andemus avisos illius, qui me saeclo generavit in isto. Quaerendus meus est genitor, quaeramus adunca, 185 quamvis nullus adhuc, ubi sit, comprenditur index.— Cingar ad haec tostum facie respondit alegra: —Penso tuum reperisse patrem, mi Balde; venite.— Sic ait, anteriorque aliis fretolose caminat, perque hac, perque illac boscos rammescolat omnes, 190 donec ad angustam venerunt denique grottam, in qua solus erat sanctissimus ille romitus, ad quem decrerat Cingar conducere Baldum, et coniecturam nunc fecerat: esse talhommum patrem, quem Baldo suasit cercare Lonardus. 195 Introëunt ergo; surgit cito barbifer ille, quem facies Pauli decorat veneranda romiti, nec non Antoni, nec non pia chiera Machari. Protinus in brazzos trepida dulcedine Baldum suscipit, et rivos tenerissime fundit ab occhis, 200 nilque per un pezzum valuit dissolvere linguam. Non potuit Cingar, non Falco, et caetera turba non lachrymare huius tanta spectacula facti. Hic pater est (iam non dubitatur), filius ille. Ambo abbrazzati pariter, strictimque tenentes, 205 intenerant lapides, non quod pia corda virorum. Ut tandem potuere loqui, pater ipse sedendo sic facit et natum, natique sedere sodales. Mox ita, suspiciens coelum, parlare comenzat: —O gobbae in terris animae, gentesque dapochae, 210 per nos ah quantum facies humana brutatur! Nonne canes sumus invidia, grassedine porci, vulpes inganno, stizzossi morsibus ursi? Nonne gula rabieque lupi, tumidoque leones orgoglio, et gatti, simiaeque libidine brutta? 215 Non est, qui cerchet drittae vestigia stradae. Quisque suam pleno seguitat ventramine voiam. O bene nassuti mundo, qui vana refudant, sbrigatasque trahunt de terrae glutine mentes! Nosco ego quid radiat coelum, quid terra virescat, 220 quid mare fluctivaget, quid denique tartarus umbret; nec capitis grisos, nec longa pilamina barbae cernitis haec frustra; freddum, caldumque provavi, reddidit et finum me martellatio sortis. Magna fui quondam francorum gloria Guido, 225 Guido rinaldesca natus de stirpe Sagunto. Franza mihi testis, Germania, Sguizzera, Spagna, Ongaria, quibus giostris, quibus atque batais vincitor et princeps toto cridabar in orbe. Noverunt itali, novit mala schiatta gregorum, 230 mori asini, turchique canes, et caetera norunt: quod ducis ingenium quondam, quod robur in armis, quae ve manegiavi multis stratagemata guerris! Ut quid plura sequor? summa haec: mihi gratia tandem tanta fuit rerum, quod franchi filia regis 235 me vidit, periitque simul, cepitque maritum. At praestat reliquis donare silentia rebus. Sufficit his paucis nostram concludere follam. Ille furor rabiae, quem chiamat vulgus amorem, qui tirare petras savios facit atque saputos, 240 atque altum, bassum, sicut sua voia talentat, disponit, trattat, mundum sotosora travaiat, nos de magnificis bassavit ad esse pitoccos, esse vilanorum numerum, escas esse pedocchis, ac ita furfantes non nostra superbia reddit, 245 ac ita quid sit homo scitur: fanfugola quippe, et giocola, a ventis motu iactata pusillo. Est homo stoppa foco, nix soli, brina calori; non, ut se iactat, Caesar, rex, papa, vel omnis qui ferat in Roma camisottum supra gonellam. 250 Hac in sorte tamen misera gaiarditer egi. Principio uxorem gravidam, stancamve camino non volui, hocve minus potuissem, ducere mecum. Hanc bona suscepit miris persona carezzis, Bertus, in hospitium fidum portumque segurum. 255 Ast ego dispostus vel amore, vel impete ferri, aut certam acquistare urbem, aut perdere vitam, protinus avisor praeclaro a vate Serapho: esse mihi fausto nassutum sydere maschium. Quantum alegrezzae tulerit mihi nuntius ille, 260 scire potest nemo, nisi patris amore calescat. Sed mondanorum constantia nulla bonorum est. Post malvasias, arsenica saepe bibuntur. En iterum gramo denuntiat ore Seraphus: esse mihi uxorem diro sub sydere mortam. 265 Heu quae non dixi toto convicia coelo? O mors, clamabam, mors o correra diabli, atque satanassi staffetta, citissima cunctis, at mihi tarda moves, ceu longa quaresma, pedanas. Tira, gaioffa, mihi renegato falce roversum, 270 aut mihi da cordam, qua desperatus apiccher. Hac igitur persa, rammingus et orphanus ibam mille per aguaitos, per mille pericula vitae. At bonitas divina, pii miserata doloris, quem pro te, Balde, orphanulo, pro uxore ferebam, 275 fecit ut in melius se se mea voia tiravit. Nil, nisi stultorum gabiam, mundum esse notavi, at bene scire mori, virtutum summa vocatur. En quibus in bandis me solum, nate, catasti. Usque modo fugiens hominum consortia, pascor 280 herbarum crudis radicibus, amneque puro. Ipsa aetas, lachrymae vigilantia sustulit occhios: occhios corporeos, inquam, sed lumina cordis, quo minus inspicitur terra haec, magis astra penetrant. Ipse prophetandi docuit me iura Seraphus, 285 quae sunt digiunis, longisque vegiare pregheris. Illius ante oculos Deus orbem donat apertum: rerum aditus, mentesque hominum, casusque futuri. Hoc ego dignatus dono, tua semper in occhis facta habui, sensique tuos, o nate, travaios. 290 Mantua non modicos tenuit te carcere giornos; passus es imbriferas, vento sforzante, ruinas, post quas corsari bellum crudele tulerunt, quo facto tandem venisti ad littora patris. Non vos disturbet magicas hic cernere burlas: 295 credite, sunt burlae, sunt baiae signa stryarum. Insula non ista est, quae vobis insula paret, non mons, non scoius, sed plurima schena balenae, quam strya firmavit magicis Pandraga susurris; supraque spallazzas eius, dorsumque peramplum, 300 arte diabolica fecit portare terenum, montes, campagnas, boscos, animalia, fontes. Sic ego, dum stabam solus solettus in antro rupibus Armeniae, sensi me ferre per auras cum grotta pariter, cum sylva et monte levatum, 305 hucve giusum poni pian pianum, more panarae, quae sit vel freschis ovis vel plena becheris. Tres modo sunt pestes, quibus aër, pontus, et omnis mundus amorbatur, tres saghae, tresque diablae. Haec Pandraga una est, Smiralda secunda, sed altra 310 Gelfora, cunctarum pessissima fezza stryarum. Hae sempiterno se iactant tempore fatas vivere, dante illis Demogorgone bevandam, per quam mortalis vita haec sine morte trapassat. Sic Fallerinam, sic dicunt esse Medaeam, 315 sic ve Dragontinam, sic Circem, sic ve sorocchiam Morganae Alcinam, vel eam quae dicta Foletti est uxor Sylvana: stryas sic mille brusandas, quas paladinorum forti virtute Seraphus continuo impugnat, simul impugnatur ab illis. 320 Theseus, Orlandus, Iason, Tristanus et ille Hector nigrae aquilae gestator, et ille bianchae Ruggerus, qui sunt tavolae fortezza rotondae, talibus in studiis contentavere Seraphum. Serraphus sacer est genius, magiaeque bosardae 325 asper amazzator, sed fortis bastio verae. Ille hic Serraphus, cui solo vivere dudum concessit mens alta Dei, cui fusa probatae sensa prophetiae, magnique scientia coeli, cui paladinaeos servandi cura barones, 330 ut quoque sint illi pro se giostrare parati, quod sic usus habet pro iusto rumpere lanzas. Mortuus est Orlandus, Aiax, Tristanus, et altri, quos supra dixi cavaleros esse doveri. Sic ego nunc ligni me me vestibo giuponem, 335 sub terramque ibo, mundi andamenta relinquens. Et quoniam guerrerus eram, barroque Seraphi, haec impresa manet Baldum: te, Balde, ribaldas desertare magas liceat, namque una soletta est Manto bianorei syncera Sibilla Seraphi, 340 qui tibi non poterit se se monstrare, priusquam Guido ego non abeam de mundo ad climata coeli. Hic illum cernes, hic, inter busta baronum et simulachra virûm, rationis campio fies, iustitiae, fidei, patriae, tavolaeque rotondae. 345 Qui melius brando guastabis regna stryarum quam inquisitorum sex millia, quamque magistri sacri palazzi cum centum mille casottis. Eya age, ne timeas caput obiectare periclis, perque ignem, perque arma rue, virtutis amore. 350 Dixi ego: destituor iam viribus istius aegri corporis, et moriens coelum peto; nate, valeto. Sic dicens iunctis manibus stetit altus, et haesit par statuae, sanctamque animam spudavit in auras. Nox erat et tanta est lux circum fusa cadaver, 355 quod quisquam dixit:—Non nox hac nocte videtur.— Confremuere omnes, Baldumque in lumine guardant; qui, postquam stupuit dudum, sic voce gementi pauca refert:—Saltem, pater o sanctissime, vivo has tibi supremas potuissem reddere voces.— 360 Sic ait, et curvans toto se corpore fixit oscula per sanctos artus, quos fletibus omnes lavit, et ah quali ter patrem strinxit amore! Tunc ibi Giubertus tetigit modulantia fila, taleque gorgisono modulavit gutture carmen: 365 —Nascimur et nati morimur, sua quemque moratur iam praescripta dies: miser est quicumque cadaver, et vitam pariter gelido sub marmore condit.— Haec appena, quater moesta cum voce sonarat (namque pari numero manes et funera gaudent): 370 contremit intornum mediam locus ille per horam, qua stetit intrepidus firmato lumine Baldus. Quid sit hoc, ignorant omnes, tacitique vicissim aspiciunt se se, velut est usanza stupentum. En quidam usciolus crocat in cantone celettae, 375 seque da sestesso leviter movestus aprivit. Nulla tamen persona foras exivit ab illa. Hanc in mente venit Baldo discernere cosam. Intrat porticulam solus, quo intrante quievit ille tremor terrae, Baldusque seratur in antro, 380 compagnique foras remanent ad busta Guidonis. Vix erat ingressus barro, post tergaque chiusae vix portae fuerant, se firmiter in pede trigat, praestantique animo, sint aut oracula, sint aut somnia, sint Phoebi responsa, remirat atornum. 385 Stanza erat in forma quadrati facta salotti, cuius in umblico pendebat desuper ardens lampada, quae claro sedias lusore palesat. Trenta quidem sediae quadro stant ordine circum, quarum quae maior super omnes alta levatur. 390 Hic Guido, vel potius simulachrum grande Guidonis, constitit armatus, seditque, sedereque fecit barones totidem, quotidem stant scamna senati. Guido stat in medio, stant circum circa guereri, quisque sua sedia, vestiti quisque corazzis, 395 atque inter se se vario sermone ragionant. In pede stat Baldus, nec ab inde movetur un'onzam. Si stupeat, pensare potes, qui vivere patrem armatumque videt stare hic, quem liquerat illic inter compagnos mortum sub veste romiti. 400 Mirat ibi atornum fortissima busta virorum, atque gaiardiae flores, fideique barones ornantes armas sola virtute biancas; qui sua, pro specchio, Baldo simulachra palesant. Horum quisquis adhuc vivit cum corpore vivo, 405 rex hic efficitur, non re sed imagine rei. Ut puta, quando Hector, seu Theseus, sive Ferandus Gonziacus vivebat adhuc in carne davera, ille guereggiabat re vera in corpore vivo, nec fabat alcunas impresas contra rasonem. 410 Sed sua fra tantum speties, vel imago, sedebat intra gaiardorum princeps simulachra virorum, qui certant solum pro dritto, contraque tortum. Ergo fin adessum regnarat imago Guidonis: nunc, ubi complevit giornos simul atque fadigas, 415 est opus a prima sedia descendat abassum, succedatque sibi novus alter campio dritti, quem paladinorum primum simulachra balottent. Fitque balottandi ratio de mente Seraphi, qui, quem proponit, talem a felicibus umbris 420 obtinet, et quidquid probat ipse, probatur ab illis. Huc ergo ignarus causae, similisque facendae nescius, intrarat Baldus, guidante Serapho, miraturque viros tam gaios, tamque legiadros, nunc hunc, nunc illum, nunc questum, nunc ve quelaltrum. 425 Hector ibi largus spallis, strictusque fianchis exuperat, cui folta rubent pilamina barbae. Nemo illo propius maiori stare cadreghae cernitur: Aeneasque ipsi vicinius haeret, qui stetit et stat nunc et stabit semper alegrus, 430 Virgilii meruisse tubam, quam nulla superchiat. Theseus et Iason, nec non fortissimus Aiax succedunt, unus post altrum, seque carezzant. Hic tenet in dextra cettam Torquatus aguzzam, pro qua iustitiae durat per saecla ribombus. 435 Non procul est Brutus, simili qui laude triumphat, nec tam degeneres fecit mazzare fiolos, quam dedit exemplum populis scazzare tyrannos, qui sic per dominum nostrum satiare golazzam, luxuriamque suam pensant, aliena robando. 440 Hic stat Fabricius, stat Cincinnatus, et ambo paupertate sua godunt, nausantque dinaros, contentantque magis frustum portare gabanum, malque petenati taconatis ire stivallis, supraque deschettum coctae discombere rapae, 445 quam vestire togas de raso, deque veluto, et bandisones centum pransare ciborum. Bon compagnus adest laeta cum fronte Camillus qui nigras aquilas S.P.Q.R. que reportat. Ipse comenzavit populis ostendere Francae, 450 quod sibi sortiret melius remanere delaium, quam tanto illorum damno passare dequaium. Huic duo succedunt austera fronte Catones, qui numquam parlant nisi sit parlare bisognum. Scipio stendardum Spagnae Cornellus inalzat, 455 cunque suo bassa fratello voce ragionat. Maximus hic Fabius crespo stimat omnia vultu, subque suo mundi dominam targone covertat; cui simul et brando nudo Marcellus acostat, et simul Aemilius vitae sprezzator apoggiat. 460 Hic est ille ducum primissimus, ille citellus Scipio, qui mento spuntans appena peluzzos totam Africam, sguerzumque Africae, facit ire legeros, dum se vantabant rerum spoiasse madonnam. Cui tenet ipse suam scragnam Pompeius arentum, 465 et facit et faciet diuturno tempore scusam, non cagione sui sed Caesaris ambitione, romanos in se ferrum voltasse medemos. Cassius et Brutus simili ratione ribaldam Caesaris inculpant voiam stravisse senatum, 470 cui pugnalatas tres et viginta dedere. Hic Lanzalottus rutilat, Tristanus avampat, qui propria de sorte dolent mancasse pedantis, ut, velut hi spada furibunda per arma menabant, sic isti pennam libros fabricando menarent, 475 multosque inchiostri possent vacuare bocalos. O si Plutarcos, Livios, Crisposque Rinaldus, Orlandusque ferox habuissent tempore Carli! Hic tamen apparent alto cum vertice bravi, struzzorumque albis umbrant sibi terga penazzis. 480 His prope Gonziacus Ferrandus, et ille Rugerus Estensis, ambo gentiles, ambo gaiardi, ambo quos Carli auspicio tremet Africa semper. Hic quoque Sordellus Godiorum maximus astat, de cuius stupidis scitur per ubique prodezzis. 485 Ergo ubi comparet magni praesentia Baldi, ecce senex intrat venerabilis ille Seraphus: suscipit et Baldum, primaque in sede repossat, ipseque Guido pater Sordello venit apressum. Baldus, honoratos se mirans intra signores, 490 non vivos quantunque viros discernit, at umbras, nondimenus eis parlans oravit un'horam: seque minus dignum tanti accusavit honoris. Quo facto, en iterum subito locus ille tremavit, in fumumque abeunt sedes, umbraeque sedentes, 495 quae tamen asportant secum pro rege creato atque balottato Baldum, sed imagine tantum: verus namque manet Baldus cum corpore Baldi, fictus namque volat Baldus sub imagine Baldi. Qui redit ad socios, atque illis omnia narrat, 500 seque valenthominum facies vidisse rubestas vantat, et illorum iussu brancasse bachettam.