LIBER TERTIUS DECIMUS

Stabat Neptunus scragna reposatus in alta, qui sua sub pelagi fundamine regna governat, inque maris centro locat urbes, castra, palazzos. Chors ibi continuo populis bandita tenetur, 5 pars it, pars tornat semper casamenta per illa, in quibus albergant nymphae, divique bagnati, fluminaque atque lacus veniunt ad iura tyranni. Stabat honorevolos, inquam, deus intra barones, dispensans varias conseio adstante facendas, 10 quando super piscem Triton infretta cavalcans, Triton Oceani bastardus et Anguillinae, improvisus adest, trottatque sperone battuto. Quisque facit largum, nescitur causa viaggi, unde quis affrettat verunam scire novellam. 15 Protinus a curvo delphini tergore saltat, inde, cavans brettam duro de cortice conchae, ante pedes regis Neptuni crura pigavit: —Quo nam—proclamans inquit,—rex magne profundi, quo novus hic fastus, quo tanta superbia nascit, 20 magna ne sub vili praesumpio pectore bravat? Ergo Iovis cum sis fratellus, et aequoris alti rector, et imperium super omnia flumina portes, quod tua guastentur patieris regna per unum furfantum, sguatarum, boiam, plenumque pedocchis, 25 indignumque tibi, dicam? leccare dedretum? Aeolus is ipse est proprius, de quo tibi parlo, qui quia Iunonis fantescam Deiopaeam (ex illis siquidem, quibus est data cura lavandi cantara, pignattas, porcisque recare brodaiam) 30 stentavit sposare diu, manigolditer altam fert cristam, et se se gravibus talvolta facendis ingerit hic ipsis, quas nec tu fare calares. Aeolus est, dico, qui nescio qualia saxa, saxa polita herbis strinataque solis ab igne, 35 possedisse godit, fumumque annasat arosti, castigatque suos ventos de more pedanti, moreque cozzoni magris dat fraina cavallis. Hic fuit arditus, asinus temerarius, absque, absque tuo imperio, rex o grandissime ponti, 40 grottas montagnae vastas aperire busatae, atque, scadenatis pedibus manibusque Libecchi, ventorumque simul cunctorum carcere fracto, tot slanzavit aquas, totque undas, totque procellas, quod superi metuere diu, metuuntque negari, 45 mancavitque pocum quin strabuccaret ab arce Iuppiter aetherea, credens anchora gigantes velle, superpositis montagnis montibus altis, tollere per forzam summi regnamina coeli. En quoque nunc nostras audent intrare masones, 50 atque ruinarunt, tutaviaque nostra ruinant attria, giardinos, stallas, casamenta, palazzos; et nisi provideas, o rex, te certus aviso: quod tu, nosque tuis nunc nunc afogabimur undis. Talia dum scoltat Neptunus, totus abrasat, 55 terque tridentino sbattivit littora rasco, trombettam subito, trombettam voce comandat chiamari ad se se, quem praestiter atque debottum drizzat ad aeolios scoios, rupesque pelatas. Hic trovet hunc regem talqualem, cui data cura est 60 a Iove striggiandi ventos, stallasque sgurandi: huic de parte sua convitia talia dicat, qualia conveniunt poltronibus atque dapochis, qualia fameio quadrant, scalzoque regazzo. Non trombetta sibi cosam bis dicere fecit: 65 it via, festinus veluti staffetta galoppat, fert humero trombam, buso de dente balenae, perque maris fundum campagna trottat in ampla, mox susum drizzans cursum, qua summa travaiant aequora, bagnanturque pedes aspergine lunae, 70 ipse quoque undarum danza danzare comenzat, ut facit ocha nodans, seu mergus, sive nedrottus. Undique fluctisonis hinc inde butatur in undis, atque sonans trombam chiamat procul Aeola regem. Aeolus ascoltat, subito descendit ab alpa, 75 cuius ab excelso mirabat vertice ludum, undarumque giocum, ventosque insemma tacatos: laudabat forzam nunc Borrae, nunc ve Sirocchi, nunc Tramontanae possam, rabiemque Libecchi. En tandem trombetta venit, coleraque brasatus 80 ambassariam facit, ira et fulmine plenam. Aeolus, ut minimus divûm stronzusque deorum, formidat regem, cui flumina et aequora parent. —Nil dubita—dixit:—facio quae Iuno comandat. Nunc nunc in montis chiavabo carcere ventos. 85 I celer, atque sona bis terque per aequora cornu. Altera fratantum per me provisio fiet.— Dixerat, et rupis testam repetivit aguzzam, ingrediensque busam, ventum disgardinat illum, quem Zephirum dicunt multi, multique Maëstrum, 90 qui rabidos valeat ponto distollere fratres, ad primamque maris fluctus tornare bonazzam. Ergo Maëstralis vultu se scoprit alegro, ghirlandamque ferens vario de flore cositam, tranquillat proprios blando sermone fradellos, 95 hinc magna illorum cito controversia cessat, atque tumor pelagi se se nihilare comenzat. Incipit et sonitum trombae trombetta sonorae, quo monitu scapolant venti nettantque paësum. Fugerat ergo ingens rabies maris, atque bagordus, 100 ecce procul scoium Baldus discoprit aguzzum, qui fert sicut Atlas in collo pondera coeli. Huc nochierus agit navem, si dicere navem iam liceat, quae rocca paret, vel bastio muri, cui dederit dudum in costis bataria canonum. 105 Hic non herba viret; non spuntat rupibus arbor, nemo pascit oves, nemo dat gramina bobus, tantum nuda patent grossissima saxa ruinis: sub quibus albergant falco, sparaverus, et uncis cum griffis aquilae, smerli, gavinellaque proles. 110 Huc tamen acclinat spennatam nauta galaeam, solis ut ad radios possint sugare camisas, et pegola et stuppa legni renovare galones. Cingar se prora saltu despiccat ab alta, tangere gaudet humum, gestisque solazzat alegris, 115 votaque post humeros peradessum facta butantur. Baldus eum sequitur, sequitur Leonardus et ille, ille galantus homo, qui nuper in aequora bruttam iecerat uxorem dicens: non esse fagottum fardellumque homini plus laidum, plusque pesentum, 120 quam sibi moieram lateri mirare tacatam, quae sit oca ingenio quae vultu spazzacaminus. Is erat e Berghem patria, descesus ab illa stirpe Maronorum, quam menzonare pudemus, vergognantque illam fomnae nomare fameiam. 125 Huic nomen Boccalus erat, quo doctior alter arte bufonandi numquam fuit intra Gonellas. Succedunt alii, saltantes extra caraccam: quisque locum cercat, quo soli corpora curent. Cingar ubique suam rugando servat usanzam, 130 donec ad obscuram pervenit denique grottam, quam intrare timet, sed apertam porgit orecchiam: si quemquam strepitum valeat sentire la dentrum. Quale per artificum botegas murmur habetur, quum pars martellat, pars limat, parsque nigrantes 135 mantice carbones reddit plus gambare tostos, seu voias Bressae, seu voias dire Milano, tale per inventam sentit resonare cavernam. Nil tamen aspectat, nullo huc intrante lusoro; acennat socios, currunt, placet ire dedrentum. 140 Itur, coeca domus fuligine tota nigrescit, cernere quam possunt, stizzum portante Bocalo. Quo magis introëunt magis illa sonatio tich toch fit martellorum, nec non sofiatio buf bof. Post centum passus quadram catavere piazzam, 145 cui quaevis trenta est quadratio longa cavezzos. Porticus intornum, octo sustentata colonnis, qualibet in banda, format mirabile claustrum, quod rotat incercum, velut omnis sphera polorum, seu sicut Modenae, seu sicut magna Bolognae 150 filatoia gravi circum gyramine vadunt, per circumque strepunt de seta mille canones. Quaeque colonna duplex de bronzi facta metallo est, archi de argento facti, voltaeque musaico, in quibus haeroum fortissima gesta leguntur. 155 Pinxerat hic pictor pictorum, magnus Apelles, quidquid fada sibi comisit pingere Manto, Manto, Tyresiae proles, uxorque Foletti. Cernitur hic illic semper memorabile bellum, quando Barigazzum Pompeius ab arce Cipadae 160 compulit, et, missis raptim squadronibus, ipsum stravit Alexandrum Magnum, Xersisque canaiam sub duce Grandonio mazzavit ad oppida Nini. Armiger Orlandus furit hic, dum fortis avanzat Hanibalem, nec non capelettum buttat Achillem 165 cum caput avantum magni de arzone Bufalchi. Parte alia Caesar, secum veniente Rinaldo, Alpibus in vastis Ferrarae, iuxta Folignum, diripit armatam de fustis, deque galaeis, quam Darius princeps mundi, mediique Milani, 170 miserat in punto propter ruinare Cipadam. Haec ea, cum multis aliis, depinxerat illic pictorum columen, lux, lunaque, solque penelli. In medio claustri, super octo alzata pilastros, arca sedet, quam tunda coprit testudo piombi. 175 Illa decem brazzos est longa, sed alta triginta, pyramidisque instar surgens sibi culmen aguzzat. Tota lavoratur nitido sculptoribus auro, per quam distinctae lissato in marmore zoiae stralucent, tanquam per coeli marmora stellae. 180 Quisque pilastronus crystallo conditur albo, cuius in interno sberlucet ventre rubinus, ceu quum fare solet lanterna moccus in una. Porphida non desunt, alabastraque lucida muris, nec calcidonium, nec vulsa coralia ponto. 185 Hic ascoltantur gyramina plura rotarum, quas velut orlogii vaga contrapesia guidant. Ista pro causa currit fabricatio circum ad formam naspi, cum foemina fila volutat, arca manet solum rutilis imposta pilastris, 190 atque inter septem ceu tellus pendula coelos eminet, et semper moles it spherica circum. Constiterant ergo stupefacta mente barones, cuncta palesa vident, claro splendente lusoro, quem pretiosarum fundit lumera petrarum. 195 Hi quoque ridentes a circum circa menantur, namque per intornum fabricatio tota galoppat, sed quando ad centrum veniunt bigolumque posadae, arca ubi firmatur, stabilique in sede repossat, stant firmi, cerchiosque vident rotolare theatri. 200 Tum sibi praeterea maior maravilia nascit, quod cernuntur ibi circum pirlare solari, ireque datornum velut omnis machina mundi, quam dentata menat moles diversa rotarum. Non huc comparet neque vir, neque parvula musca; 205 tantum sentitur, generat quem fabrica, rumor. Ad martellorum sonitum vult pergere Baldus, unde videns scalam, quae scandit more limachae, hanc montat gradibus, tamen it velut ante datornum, ac sua fit duplex rotolatio, namque movetur 210 omne opus incircum, scalam quoque tirat apressum, ipsaque per se se circumfert scala scalinos. Post multos gradulos tandem reperere masonem, quae crebris stantem gyris intorniat arcam. Septem sunt sperae varia de sorte metalli, 215 quarum derdana est cunctis angustior altris, quarum suprema est cunctis spatiosior altris. Extrema argentum est; fissatum sulphur et album mercurio mixtum, facit hoc buliente bodega. Hoc valet in finum argentum convertere stagnum; 220 hic plenas athalac et aceto mille burinas effumare vident, quo fumo argentea blancam materies perdit spetiem, coelique colorem vestit, ut ad vistas hominum sit gratior illa. Circuit haec igitur de argento machina puro, 225 in qua sculpita est facies cornuta Dianae. Post haec ascendunt alios cinquanta scalinos, atque ibi mercurii fabricam invenere gelatam: alphatar instabilis flueret, faceretque nientum, ni simul admixtum dragantum salque liei 230 esset et ad furnum cuncta haec stillaret aludel. Voltatur finum servus fugitivus in aurum, si bene iuncta suos cohibet medicina vapores. Non sine Mercurio valeas mutare metalla, unde canunt vates, quod nuncius ille deorum est, 235 quo sine nulla quidem vel pax vel guerra movetur. Ascendunt iterum Veneris solaria rubrae: rammus ibi fulvum tandem voltatur in aurum, ast opus est centos carbonum spendere saccos, argenti et auri naturam rammus acquistat, 240 at numquam horumdem, Gebber testante, colorem, unde minor spesa est, at rerum maior aquistus, ut rammus maneat rammus, formetque pignattas, sive bagatinos praestet quantumque legeros, quam cercare aurum tot afannis, totque malhoris, 245 nec reperire unquam nisi post ter mille pacias. De Venere ascendunt ad cerchium Solis et auri. Aureus est cerchius, Phoeboque simillimus ipso. Author earundem rerum, post mille fadigas incassum spesas, post persum tempus et annos, 250 hanc fecit veram finaliter improbus artem. Verbitrium lapidem retrovavit philosophorum. Multicolor lapis est, elementis quatribus extat: igneus, aëreus, terrenus, aquaticus, unde siccus in occulto, caldusque; sed in manifesto 255 humidus et gelidus, natura ve querna fit una. Spiritus hic lapis est, qui transmutatur in unum nobile, adustivum, pariterque volatile corpus. Non fugit a flammis, liquidi fluit instar olivi, multiplicat, solidat, praeservat tempore longo, 260 atque potest mortos primaiae rendere vitae. Hoc tribus in verbis consistit munus, ab alto quod Iove donatur sapientibus atque beatis. Ingravidat semet, de semet concipit, inde parturit et sibimet vivit, sibimetque necatur. 265 Suscitat hinc semet, nam sic Deus ordinat illum. Est tinctura rubens lapis iste, biancaque, vivax, concipiens aurum si fumo iungitur albo. Numquid elithropia est? adamas? calamita? lypercol? Absit, nam fluitat, seu sit cum corpore, seu non. 270 Est vi (num dicam tandem manifestius?) est A, qua vita fruimur, qua verum acquiritur aurum. Ad Martis veniunt, post solis clymata, ballam: ferrea quae tota est, nitidoque azzale finatur. Hac sine materia nostras nihil esse fadigas 275 iudico, qua propter ferrum est magis utile, quod sit ferrum, quam quod sit seu stagnum sive latonum. Sunt ferrum vanghae, sunt ferrum rastra, badili, sunt ferrum falces, zappae, centumque ricettae, cum quibus et vini bonitas et panis habetur. 280 Commodius nihil est ferro, nihil aptius, inquam. Non opus artificum quorumlibet esse catatur, quod fieri duro sine ferro denique possit. Ecce marangones operant lignamina ferro, ferro taiantur calzae, variaeque gonellae, 285 pistat mortaro speciarius omnia ferro, cum gucchis ferri brettas brettarus agucchiat, ferro zavattas gens scarpazina repezzat, calcinat et ferro muros murator et albat, non radit barbam barberius absque rasoro, 290 non herbolattus dentes cavat absque tenaia, nec porcos castrat sine ferro conzalavezus. His bene discussis, Iovis ascendere biancam materiam stagni, quod corpora nigra dealbat, sed peccat buliens, nam corpus deterit omne, 295 praeter Saturni et Solis: tum firmius haeret et soli et lunae, nec ab illis nempe recedit. Cuius peccatum (ne corpora scilicet ipsa frangat) quisquis enim cognoscet tollere: felix, o felix nimium, qui travos, saxa, quadrellos, 300 ac sua quaeque cito fulvum cangiabit in aurum. Sed quia nescitur mortalibus ista recetta, felix o felix qui scit stagnare padellas, atque repezzandi cum stagno praestat in arte. Post spheram stagni, Saturni ad fluxile plumbum 305 itur, et artifices illic reperere dosentos. Illico pulchra, gravis, leggiadraque donna resurgit, contraque barones vultu veniebat alegro. Baldus eam, curvando genu, cortesus honorat, mox veniam chiedit, nimium si forte protervi 310 tecta subintrassent, et sacra et sancta dearum. Subrisit matrona illi, dehinc talia dixit: —Sum ne ego tam grandem dignata videre guererum, quem coeli, terrae, ponti venerantur et orci? Urbs mea te genuit talem cortesa baronem, 315 qualem non generat totum natura per orbem. Illa ego sum Manto, de cuius nomine nomen Mantua suscepit, quam condidit Ocnus in undis, tempore quo Troiam ruinavit panza cavalli. Nec penitus vestros animos stupor occupet ullus, 320 si nunc usque meam potui traducere vitam, nam datur aeterno me tempore vivere fadam, donec ab aethereo guastetur iudice mundus. Hactenus ingemuit sub acerbo nostra tyranno Mantua, quo mores cortesos perdidit omnes. 325 At praeclara modo, regalis, et alma fameia Gonziadum venit, atque aquilas spigat undique nigras. Haec, quam vidistis, miro fabricata lavoro stancia, Francisco Gonzaga tota dicatur. Post centum guerrae palmas, post mille trophaeos, 330 post vitae laudes, post vecchi Nestoris annos, illius huic magno donabimus ossa sepulchro. His ego divitiis praesum, facioque magistros aurifices, doceoque aurum formare, catatum ex virtute trium verborum: nomina quorum 335 auribus admotis audite, quod illa docebo.— His dictis thebana parens, nutrixque Cipadae, multa susurrando per eorum fixit orecchias, quae toccare manu faciunt genitalia rerum: herbarum forzas, stellarum facta, petrarum 340 effectus varios, et habendi denique plenam semper ducatis borsam donavit avisum: quod magis importat, magis altum recat honorem, quam studiando libros et stellis perdere sennum. Nauta sed interea non poca foramina barchae 345 conzarat, rursumque parat tentare diablos. Baldus ab aurificum, sociis comitantibus, antro se portat, caricatque suo cum corpore lignum. Tunc dare vela iubet, zephyri velamina boffant, mantoaeque magae spallis casamenta relinquunt. 350 Forte alios inter peregrinos atque romeros, quos omnes pariter barca illa in ventre ferebat, vir vivax oculis aderat vultuque galantus, tam respettosus, tam sequestratus ab altris, ut totum per iter non dixerit octo parolas, 355 quippe habitu proprio, genioque suopte, tacendo vergognosus erat, stabatque in parte solettus. Huic nomen Giubertus erat, qui voce, lyraque Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion, saxorum ad sese, nemorumque tirabat orecchias. 360 Baldus eum pridem tacitis guardabat ochiadis. Ille, viri tanti cernens sibi lumina flecti, fronte rubescebat, bassosque tenebat ocellos. Captus ob id, Baldus penitus moruisset alhoram, ni prius agnosset qui sit, quo vadat, et unde 365 adveniat, mentemque suam, studiumque suorum. Ergo, ubi cognovit cythara cantare peritum, hunc rogat, ut tantam voiat recreare brigatam, voceque dulciloqua longum nihilare caminum. Ille statim censet tanto magis esse barono 370 parendum, quanto se noscit in arte magistrum. Expedit e panno sedae mirabile plectrum, sive lyram dicas potius, quae concinit arcu, concentuque suo facit omnes stare balordos. Iam rectas, longasque arcu menat ille tiratas, 375 taliaque altandem modulando carmina coepit: —Infidum arridet saepe imprudentibus aequor, mentiturque leves zephiros aquilone parato. Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi cura subit, seu forte deas in gurgite nantes, 380 sive tridentiferi verrentes caerula currus. Verum ubi subducto ventum est qua littora circum misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo, en miseri avulso singultant viscere proni hinc atque hinc nautae, nigraque urgente vomuntur 385 bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor, unde indignantes venti tam audacter amicas commaculare suas genus hoc mortale, caducum atque procax, ne sic evadat crimen inultum concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo 390 tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt. Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum! Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum debuerat facies animo spectarier ante, quam nauta insultans fortunae solveret audax; 395 mox frustra insani vellent contingere portus. Talia cantando Giubertus, talia plectrum pulsando, sic sic hominum stupefecerat aures, ut nisi Boccalus cito providisset ad illos non homines certe navis carigata menasset, 400 sed tot pignattas, tot zoccos, totque colonnas. Bergamascus erat, ut diximus ante, Bocalus. Protinus accurrens, trat de cantone sacozzas quasdam pezzatas, recusitas, plusque bisuntas quam gremiale coghi nunquam savone lavantis. 405 Hinc sibi de medio strazzarum tasca cavatur, quam cito precinxit, dextro gallone cadentem. Mox positis trespis, mensam sibi praeparat ante, ac si bancherus vellet numerare monetam. Praestiter hic brazzos tunica, manicisque camisae 410 liberat ad cubitos, ut fitur quando parecchiat fluminis ad ripam fantesca lavare bugadam, atque bretarolis grossas ostendere gambas. Giubertus cytharam rursus velamine coprit, inde, sedens iuxta Baldum, ghignare comenzat, 415 namque Bocalus habet iam tractos extra besazzam quosdam de latta, vel tres, vel quinque becheros, insemmamque leves balotellas nescio quantas, maiores pilulis illis, quas Mesue dixit: «Recipe pro capite, anna, tria scropola, fiat». 420 His bagatellandi tantum gallantiter artem incipit, ut nunquam melius Zaramella giocavit ante ducam Borsum, solitus manegiare balottas. Mirum quam subitis manibus de suque de giuque stravoltat zaynos, ut tres cinquanta parerent. 425 Nunc unum ponit super altrum, nunc ve roversos dividit antrattum, stantes culamine coelo, atque super fundos modo tres, modo quinque balottae apparent, ac una modo soletta videtur. His bene completis, positisque da banda moiolis, 430 maius assaltat opus: facit huc portare caraffam, non malvasiae garbae, sed dulcis afattum, dicens non aliter fieri quod fare parecchiat. Hanc bibit, ad fundum veniens, trat in aequora zuccam. Mox aperit boccam, monstrat nihil esse dedentrum, 435 inde serans dentes grignantes atque scopertos, soffiat et risum, dum soffiat, excitat illis, cernere qui monam bertuzzam nempe parebant, quae tenet in testa scufiam dentesque righignat. Sopiat et vulgum sberlato lumine sgognat. 440 Verum quis credat? dum soffiat, ecce farina, ecce farina venit largo de gutture, quae iam imbrattando omnes cogit scampare brigatam. O puta, si strepitat plebs hic grossera cachinnis! Nil tamen a Baldo valuit plus ducere risum, 445 quam quod in hoc ipso medemo tempore zucca, zucca gitata viam Boccalo nuper in undas, Cingaris ad collum subito sprovista pependit. Dumque illi stesso Boccalus buttat in ora bocconem panis, dumque ocyus inde comandat 450 hunc spudare foras, o res mirabilis, ecce non ultra est panis, sed merda rodunda cavalli. Omnia corteso tolerat costumine Cingar, dum sic schrizzetur, ne schrizzum doia sequatur. Quid plura? ex oculis coram tot gente Lonardi 455 absque nocimento gucchias striccavit acutas, inque sinu Baldi mandat cercare Gibertum, hinc trahit o quantas qualesque con ordine robbas: scilicet ampollam, specchium, calamare, sonaium, chiappam piatelli, strigiam, pezzumque bragheri, 460 et quos ad missam mocolos zaghettus avanzat. Obstupet his Baldus, nec scit pensare qualhora iverit ad feram Lanzani, seu Racanatae, has comprare cosas, non soldos quinque valentes. Denique Giuberto nasum sopiare comandat. 465 Non negat hoc cantor; bis, ter, quater ille stranudat, evolat ecce foras magno rumore tavanus, quem seguitat grillus, post grillum trenta pedocchi, quos mage compitos non dat sguarnazza pitocchi. Et iam finis erat, cum Phoebus giunsit acasam, 470 chiamavitque suos alta cum voce fameios, patronemque volant de carro tollere giusum, disfangat pars una rotas, nettatque lavacchio, altera pars disfrenat equos, stallaque reponit, ac ibi cum paia sudantia tergora fregat, 475 mox beverat, solitasque orzi butat ante prevendas.