IX
1. Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. in provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ': oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.
2. Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae societatem adsumpsit.
3. Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.
4. Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed excultis.
5. Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur, imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.
6. Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.