11. Das dich der Limbach schlage.
Paulo ante hanc pugnam (ad Lanam fluvium ann. 1625) Tillius Nienburgum quoque obsidere tentarat, vbi autem infelicem successum habuit; fortiter illam vrbem defendente strenuo gubernatore Limbachio... cujusque virtus etiam apud hostes admirationem habuit. Nam recedentes Nienburgo Caesariani, maledicentes alicui familiari hoc dicterio sunt vsi: Das dich der Limbach schlage. I, 92.
12. Post proelium Lutteranam [1626] Daniae Rex cum magna suorum parte Lutterâ vsque Stadam profugere coactus fuit, indèque vulgatum dicterium ortum:
Von Lutter bis hin nach Stade,
War das nicht eine braue retirade? I, 95.
Vgl. Imm. Weberi spec. a. a. O. S. 21–22.
13. Fama est Wallensteinium Consuli Stralsundensi, quem datâ securitate in castra euocauit, pro imperio iniunxisse, vt urbem dederet, se enim non prius recessurum, donec voti (er wolte Stralsund sich bemeystern, wē es auch mit ketten an den Himmel geschlossen were) compos esset redditus. Ad quae quum Consul mascula verba reponeret, jurasse Fridlandum: Er Wolte, so bald er Stralsund gewonnen, ihn im Thor vffhencken lassen: Consulemque appositè regessisse: Er solte nicht ehe Hering ruffen, bis er ihn beim Schwantz hette. I, 98.
14. In obsidione Noviomagēsi Hispani milites è muris feles suspendebant, addito hoc dicterio: Alſs dese Katten sollen konnen spinnen, Sall Graf Mauriz Nimwegen Winnen. Quae conuiciandi libido illis malè cessit vrbe Mauritio Nassouio expugnata. I, 98.
15. Inter Gustaui Adolphi anno 1630. Imperium petentis tribunos fuere Achatius Tod et Maximilian Teuffel, unde: Der König were mit Teuffel vnd Todt in Teutschland. I, 108.
16. De vrbe Ingolstadio totius Bavariae munitissimo propognaculo Maximilian. Bauariae Dux dicere solitus est: