Frons celet laeta, quae mens gerit immoderata. Gaudia dent risum, sed non moderata chachinnum. Glorius esse cupit uirtutum culmine fretus. Cumque nimis petitur, paruis plus propitiatur. Si tu iurgantem cupias compescere uerbis,

300

Hunc magis accendis, taceas, compescitur ira. Uult occultari bene factum, non oculari. Ornamenta pium decorant, reprobant malesuadum. Ut caelum penetrare queas graue corporis aestum; Dum sit flamma recens compesce non secus altum,

305

Hanc superet macies labor anxius ardua cura. Est dignus laude qui castrat se sine fraude. Carne uirginitas mentis polluta non nulla. Haec sunt grata deo, si conseruentur in ipso. Coniugis ad nutum si tota domus teneatur,

310

Nil tibi conserues, quod ei non participetur; Falli se credit cito toxica noxia quaerit. Si dabit amplexus, si basia sunt tibi, nexus Qui nescit partes artis, diudicat (?) artes. Quod cunctis carum custodiri bene rarum,

315

Dum sibi quisque locum parat ut rapiat modo totum Copia dum crescit quaestus luxumque capescit, Mens tunc stupratur, mollescit et attenuatur. Per quem fraudaris semel hunc minus experiaris Tutior ut maneas secreta minus sibi pandas

320