[9] discrecio.
Haec sunt, dilectissimi, itinera iustorum, quae per latitudinem caritatis[178] ducunt ad contubernia bonorum; haec nobis patriarchae exemplis praesignauerunt, haec prophetae scriptis praemonstrauerunt; per haec apostoli praeuii ambulauerunt; haec martyres calcauerunt; haec confessores transierunt; haec monachi planauerunt; haec uirgines eundo aequauerunt; haec uiduae triuerunt; haec pueri alacres concurrerunt; per haec omnes iusti ad caelestia regna peruenerunt; Porro ab hac regia uia plurima diuerticula uergunt, per quae gradientes ad interitum pergunt. Sunt autem ista itinera, quae deuiant a caritatis uia:
In Styge[1] merguntur, mea qui praecepta sequuntur
Iniquitas.
Dux ego sum mortis, fero primae signa cohortis[2]
Malitia.
Cum nequeam facere, proprium mihi uelle nocere
Nequitia.
Excaeco mentes me Ditis ad antra sequentes
Error.