Si pauper laetus Codro magis ille beatus.

Paupertas mentis non ferre bonum locupletis.

Jungere perfectis, si uis perfectus haberi,

Dimissis sociis quos tu facias meliores.

Tutus ut esse queas, terrestria nulla requiras,

210

Per quae fallaris, non his quia perpetuaris.

Dum fit lapsura rerum, non sit tibi cura.

Ut facias socium, noris iocundior esse,

Quem sic conserues habitum licet, hoc bene gratum.