Ast circum montem cetera cuncta ruunt.
Clero, canonicis patribus simul atria fumant,
Sed ferus est fumus: omnia namque vorat.
Fontis in ede sacri lascivit noxius ardor,
Quodque vocant ab equis, fumat ubique forum.
Hic scola juridicis, hic curia presidis ardet,
Hinc ex transverso sunt data queque rogo.
Jam furit ad portam, jam menia transilit urbis,
Bruelque suburbanum dissipat atque cremat.
Hic perit hospicio locus ille dicatus egenis,