Wir lassen nun den Brief aus der Pariser Hs. folgen; er ist sehr schlecht geschrieben und ohne alle Interpunction; Kleinigkeiten, besonders orthographische, sind stillschweigend verbessert, übrigens die Abweichungen angegeben.
Epistola magistri B.[288] de Pileo ad Pierium.
Quid exercitum......[289] adversus meam eglogam moves, quam enervem ac parvulam uno expugnare atque illo quidem gregario milite poteras? Quid perdis vulnera, quid Gnosiacam pharetram evacuas, cum una et eadem tenui tuo Appollineo arcu transmissa illam potueris sagitta prosternere? An id agis, ut clarius pateat te non parum multa intelligere, scire ac posse? Recte me hercule! cum hiis qui ingenium non noverint tuum, mecum[290] vero qui ipsius acumen longa[291] experiencia didici, supervacue ne dicam inutiliter factum judico. Nam cum tibi magnis et laudabilibus, tum michi parvis, tamen necessariis, hac in regione negociis occupato, longam[292] et accuratam epistolam scribere non videtur apere precium, sed ut tue voluntati morem[293] geram, lege benivole attenteque quod sequitur. Plane michi non inter minima duco, quod nec contra materiam nec contra meos versiculos, quantum michi datur intelligi, surgis, verum[294] ea et si non extollere, non tamen sugillare vel deprimere pergis: tota pugna, si recte sentio, contra nomen versatur, quoniam[295] si pro titulo scriptum esset[296] „Carmen B. de Pileo ad honorem“ et reliqua, nullus aut admodum parvus scrupulus superesset, at quod[297] dicitur egloga, hinc vehemens et inexplicabilis oritur admiracio. Ad eglogam enim[298] secundum te spectare videtur, ut et[299] titulum habeat et locutorem et ad quem vel quos ipse loquatur, ut dicta factave pastorum contineat, ut inter locutores agrestis sermo adversetur. At hec satis. Porro mee impericie ydoneus visus est titulus, dum dicebatur „Egloga Benedicti“ etc. Egloga namque carmen, cantum, eulogium caprinum vel rusticum sermonem sonare ab illustribus auctoribus traditur. Ego sum pastor indoctus, qui loquor ad omnes, sed signanter ad pueros, juvenes, senes, ad te quoque et alios Pierii ingenii viros, quod circa finem egloge ipsius etiam parum sano potest aliunde patere. Die, queso, quem michi dabis ex Faunis, quem ex Silvanis aut Satiris, quem ex hiis quos noster Naso montana numina Panes appellat, qui me rusticior dici possit? Qui velut corvus aut pica cignos inter et philomenas ausus sum strepere, cui nec Galathea nec Egle pulcherrima Naidum, nec biceps Parnasus aliquid dedit. Ergo in agresti materia satis superque satis videor persona ad loquendum, ydonea, sed erubui Musarum aliquam invocare. Omnes enim per insciciam[300] desidiamque fugavi, nec facile est in[301] earum gratiam posse redire[302]. Adde, si invocassem, deinde hiis indigna cecinissem, tu tanquam amantissimus mei pre ceteris doluisses; hiis qui nos habent odio, fuissem ludibrio. Subsequenter tucius et facilius michi censui collocutores[303] non introducere, ut brevius conceptum mentis prosequerer. Neque bene videbar apta nomina fingere, maxime cum proposuerim actus quosdam in hac urbe felici aliisque nonnullis partibus gestos[304] succincte narrare, nec omnes nostri Maronis egloge collocutores habent. Sunt enim complures simpliciter narrative, cujusmodi est „Formosum pastor“, „Sicilides Muse“, „Prima Siracusio“, „Extremum hunc Arethusa“. Ex hiis, frater, si non nimis dissonantia visa fuerint[305], desine vehemencius admirari, ac percipe me non nimis legem bucolici[306] carminis excessisse. Quod si forte mea egloga quidquam contineat non accomodatum agresti materie, ab eo, mi Bartholomee, poteris me deffendere cum egloga, in qua Maro cantum Sileni commemorans magis naturalem philosophiam quam agrestem cantilenam dinoscitur canere. Multa insuper alibi in bucolicis esse[307] usum pastoralem supergressa novisti. Preterea, si licet parvis magna componere, Plautus et Terrencius comici per introductas personas res villicas descripsere; Dantem, nostrum poetam, cum per se tum per alios locutum accepimus res altas, quas[308] si vetustatem sequi malueris, vix comico convenire cognoscas: non eo minus tamen opus suum comedias appellamus. Itaque nichil est me judice, quod nimium stupeas si meum carmen eglogam nominarim, quoniam quamvis sibi aliqua defficiant, propter que mala et imperfecta dici possit, tamen quia agrestem sermonem frequenciorem tenet, eglogam nuncupari non absurdum putavi. Sic sepissime bonum et malum, perfectum et imperfectum virum hominem dicimus, nec omnis Johannes est baptista, nec omnis Maria est benedicta, nec omnia possumus omnes, ac tu qui cum[309] mortuis sed sempiterne viventibus habitas, me qui cum vivis sed mortuis versor, ex tuo ingenio judicas. Et quia ita aliquid, ymmo multum, in sepedicta egloga tuo ingenio Sophocleo non dignum, meo tamen rudi et impolito consentaneum reperis, benigna es atque humili intencione conquestus. In quo me non lesum sed admonitum scias, ineffabiliter[310] gaudentem, quod te cotidie rectius sapere melioremque fieri, ex hiis que michi scribis[311] intelligo. Sane si per predicta tue admirationi satisfactum in aliquibus putes, tibi meoque congratulor calamo; sin autem inexcusabile vicium senseris, commuta, dele, corrige, supple. In hiis enim que poesim concernunt, aptius et tucius michi videtur tue inherere sentencie, quam meam opinionem deffendere. Summa summarum hec est in hoc: Malo vinci quam vincere. Hac tenus aures tuas olorino cantu dignissimas dispendiosis horrendisque latratibus obtudisse sufficiat. Nunc denique tibi gratias ago magnas, quia meam peticionem polite, ingentes autem quia celeriter implevisti[312]. Illud autem magnifacio, quod honestissimis et gravissimis rebus intentus meum ridiculum ludum non spreveris. Vale, parceque quod in aliquibus predictorum corrupto[313] dicendi genere usus fui, quodque te agentem[314] magna tam longo[315] fuerim sermone moratus.
Ex meo cubiculo extra Constanciam XI. Kal. Januar. anno 14(16).
Totus ubique tuus
B.[316] de Pileo.
Berlin.
W. Wattenbach.
Fußnoten:
[286] Daselbst ist S. 100, Z. 4 zu lesen detectum; 103, Z. 17 Huc; 111, Z. 15 benigne, Z. 32 Paestanas; 112 unten Corradin; 116, Z. 18 fossam; 117, Z. 28 qua, Z. 36 quas; 119 u. 120 Meseralis; 125, Z. 6 imperia; ferner mit Jac. Bernays S. 109, Z. 2 Foetenti, Z. 12 Do.