2. Pollebat inter Mauros Rursus quidam Aratus multa scholarum patientia. is collectis in aulam Edmundi popularibus ad seniores hunc in modum locutus fertur: “si apud rerum humanarum inscios verba facerem plura cohortandi causa dicenda erant. nunc autem sunt in oculis quibus alios iniuriis validiorum potentia laeserit. quid memorem Scotos Stubbinsiorum dominatu potitos? quid Tabernarios Balliolensibus traditos, mox ab iisdem suum lucrum

ex aliena benevolentia comparantibus invitos venditos atque mancipatos? Scimmerios cum maxime Rhodesii subiectos habent, puerili rei nummariae imperitia generis humani regimen expostulantes. quanta profanarum litterarum scientia pacatissima loca polluerint, non est opus dictu apud gnaros. quid meliora ab iis expectatis qui Hiberniam nuper [praemii nomen] occupaverunt? eandem nobis Brigantes necessitatem imponent, gradum capessendi. et baccalaureos videbimus.” tum ad iuvenes conversus “eone ventum esset” interrogat “ut antiquissima aulae iura corrumpi sinerent? Reginensium specioso vocabulo nuncupatos pessimam servitutem passuros: praelectiones et deorum templa prope noctu insolitis adeunda: et praecipua foeditate Brigantium arcana. mox et specimen partium Magrathium remigare coacturum, eo immitius quia toleravisset. num et sanctissimam Edmundi effigiem nuper a cive in somnis visam inter quaggas et aprorum capita et eiusmodi ludicra fore ostentui? proinde simplex et pastoricius et aratro adsuetus populus priscam et traditam a patribus tranquillitatem coleret et tueretur.”

3. His et talibus accensos ducit in viam, Brigantium fines et principes ipsos gentis rutilo pigmento maculaturos, ni liberentur. egressis claudit portas

Reginensis sacerdos, metu an conscientia dubium: nec non Brigantes quamquam civili bello distracti struxere vallum et loricam hostem arcendi. igitur utrinque exclusi palantur in viis Mauri: procurtoribus grata ea species nomina et collegii genus per ludibrium percunctantibus. mox ab Omnianimensibus propter mediocritatem doctrinae consimilibus hospitio accipiuntur: et inter socios conscribi concessum. ibi per speciem cruditatis interfecti. aula in formam provinciae redacta. nec enim magis iustis indiciis unquam adprobatum est, non esse curae Vice-Cancellario securitatem bonorum, esse exstinctionem.

THE JOURNALISTIC TOUCH [24]
(i.) the true tale of troy

(It is perhaps not generally known that the Daily Hieroglyphic, one of the leading morning papyri of Egypt under the --th Dynasty, despatched a special correspondent to Greece at the time of the Trojan War. Some fragments of his communications have been discovered by the energy of modern tomb-robbers, and the courtesy of the British Museum has enabled us to publish these disjecta membra, which may perhaps be of interest to the public at the present juncture.)

The only social événement (writes the correspondent under date Jan. 10, 1100 b.c., or thereabouts) which I have to chronicle is a reported domestic esclandre in the family of Menelaus, the genial and popular Prince of Sparta. In consequence of this the Princess Helena, it is alleged, has gone to Paris.

Mycenae, January 12.

It appears from the Court Circular that Her Royal Highness has been advised by her physicians to reside for some time in Asia Minor. At the same time I cannot conceal the fact that the Corinthian society paper, Alethea, mentions the name of a Trojan prince in connexion with this story. I am naturally unwilling to make myself the mouthpiece of scandal.

February 1.