Liberate Roll, 29 Hen. III, m. 14.
Mandatum est Balliuis Regis Oxon’ quod de firma ville sue habere faciant fratri Rogero Elemosinario Regis die Mercurij in crastino sancte Lucie Virginis decem Marcas ad pascendum mille pauperes et fratres predicatores et minores Oxon’ pro anima domine Imperatricis sororis Regis in aniuersario ipsius Imperatricis sicut ei iniunxit Rex. Et computetur etc. Teste ut supra (King at Woodstock, Dec. 12th).
2
Adam Marsh as royal nuncius, A. D. 1247.
Liberate Roll, 31 Hen. III, m. 4.
Rex Thesaurario et Camerario salutem. Liberate de Thesauro nostro Herberto de Denmade quadraginta marcas ad Equos et Harnesium emendum ad opus[1944] ... Mathei Prioris Prouincie ordinis fratrum predicatorum et fratris Ade de Marisco, quos mittimus In Nuncium ad partes transmarinas, et ad expensas eorundem. Teste Rege apud Clarendon’ xviii die Julii.
3
For the same A. D. 1257.
Liberate, 42 Hen. III, m. 3.
Rex Vicecomiti Kancie salutem. Precipimus tibi quod venerabili Patri W. Wygornensi Episcopo et fratri Ade de Marisco, quos mittimus in nuncium nostrum ad partes transmarinas, facias habere festinum passagium in portu nostro Douor’ et illud aquietes et computetur[1945] tibi ad scaccarium. Teste me ipso apud Westmonasterium, xiij die Decembris, anno regni nostri xlijo.