Pro fratre Johanne Welle. Rex omnibus ad quos etc. salutem. Sciatis quod, cum quedam equi, salices (sic), libri, moneta, vasa argentea, ac diuersa alia bona et catalla, que fuerunt dilecti nobis in Xpo fratris Johannis Welle de ordine fratrum Minorum in theologia doctoris, extra hospicium suum London’ per quendam Thomam Bele servientem suum et quosdam alios malefactores nuper elongata et asportata fuerint, quorum quidem bonorum et rerum aliqua, vna cum persona dicti Thome, per suspicionem occasione eiusdem mesprisionis apud villam nostram Cantebrigg’ arestata existunt, sicut per prefatum fratrem Johannem coram nobis plenius est testificatum; Nos, de gracia nostra speciali, concessimus eidem Johanni omnia, equos, calices, libros, monetam, vasa et alia bona et catalla predicta, vbicumque fuerint, seu eciam denarios de eisdem bonis et catallis, in casu quo idem Johannes eosdem denarios in manibus dictorum malefactorum seu aliorum, quibus iidem malefactores partem eorundem bonorum et catallorum vendiderint peruenientes, inuenire poterit, ac eciam bona et catalla per eosdem malefactores de denariis per ipsos de dictis bonis et catallis, que fuerunt dicti Johannis, receptis empta, habenda de dono nostro, si ea ad nos tanquam forisfacta seu confiscata occasione eiusdem mesprisionis de iure debeant pertinere. In cuius, etc. Teste Rege apud Westmonasterium, xxii die ffebruarii. per breue de privato sigillo.

10

Expulsion of foreign Friars Minors, A. D. 1388.

Close Roll, 12 Ric. II, m. 42.

De certis fratribus expellendis. Rex dilectis sibi in Christo Gardiano ordinis fratrum Minorum de Oxonia ac fratribus Anglicis, de consilio Conuentus eiusdem ordinis ibidem, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, salutem. Quibusdam certis de causis nos et consilium nostrum intime monentibus, vobis inhibemus firmiter iniungentes, ne aliquos fratres alienigenas ordinis vestri predicti, nisi tantum eos pro quibus respondere volueritis quod ipsi secreta et consilium regni nostri aduersariis nostris in scriptis seu alio modo minime reuelabunt, in dictam domum vestram vobiscum moraturos ex nunc recipiatis, et si aliquos huiusmodi fratres alienigenas in dicta domo vestra ad presens comorantes, pro quibus in forma predicta respondere nolueritis, habeatis seu qui ordinacionibus dictorum ordinis et Conuentus humiliter parere ac missas, si sacerdotes fuerint, deuote celebrare, seu aliud diuinum seruicium sibi iniunctum facere, aut pro nobis et statu dicti regni nostri specialiter orare noluerint, prout alii fratres indigene dicti ordinis faciunt et tenentur: tunc eos omnes cuiuscumque gradus fuerint ab eadem domo vestra et Vniuersitate dicte ville Oxon’ de tempore in tempus penitus expelli faciatis, Et hoc sub incumbenti periculo nullatenus omittatis. Teste Rege apud Oxoniam tercio die Augusti.

11

William Woodford: confirmation of his privileges by Boniface IX, A. D. 1396.

MS. New College 156.

This document is bound up at the beginning of vol. 156 of the New College MSS. The first half of the last two lines has been torn away. Compare the letter of Innocent VI to Roger de Conway in Wadding Annales, vol. viii. p. 457.

Bonifacius episcopus servus servorum dei Dilecto filio Wilhelmo Wodford ordinis fratrum Minorum professori, in Theologia Magistro, Salutem et apostolicam benedictionem. Religionis zelus, litterarum sciencia, vite ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt ut te favoribus apostolicis et graciis prosequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua peticio continebat, quod quidam locus in Conventu domus fratrum Minorum londonien’ quem obtines, et nonnulla aliqua privilegia et gracie per superiores tuos tibi fuerunt concessa. Quare pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut tibi, quod locum quoadvixeris cum omnibus Cameris et pertinenciis suis retinere valeas, concedere ac huiusmodi privilegia confirmare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur tuis in hac parte supplicacionibus inclinati, tibi, ut predictum locum cum omnibus Cameris et pertinenciis suis quoadvixeris retinere et possidere, et quod ab eo absque rationabili causa nullatenus amoveri valeas, auctoritate apostolica concedimus ac huiusmodi privilegia et gracias, si alias rite tibi concessa fuerint, confirmamus per presentes, Constitucionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus dicti ordinis contrariis non obstantibus quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem om... et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat’ Rome apud sanctum petrum.... Pontificatus nostri Anno septimo.