ERRATA.

p. 3. l. 15. For Æthelmære read Æthelmær.

p. 6. l. 2. For ormatan read ormætan.


INCIPIT PRÆFATIO HUJUS LIBRI.


IN NOMINE DOMINI.

Ego Ælfricus, alumnus Adelwoldi, benevoli et venerabilis Presulis, salutem exopto Domno Archiepiscopo Sigerico in Domino. Licet temere vel presumptuose, tamen transtulimus hunc codicem ex libris Latinorum, scilicet Sancte Scripture in nostram consuetam sermocinationem, ob ædificationem simplicium, qui hanc norunt tantummodo locutionem, sive legendo sive audiendo; ideoque nec obscura posuimus verba, sed simplicem Anglicam, quo facilius possit ad cor pervenire legentium vel audientium, ad utilitatem animarum suarum, quia alia lingua nesciunt erudiri, quam in qua nati sunt. Nec ubique transtulimus verbum ex verbo, sed sensum ex sensu, cavendo tamen diligentissime deceptivos errores, ne inveniremur aliqua hæresi seducti seu fallacia fuscati. Hos namque auctores in hac explanatione sumus sequuti, videlicet Augustinum Hipponensem, Hieronimum, Bedam, Gregorium, Smaragdum, et aliquando Haymonem; horum denique auctoritas ab omnibus catholicis libentissime suscipitur. Nec solum Evangeliorum tractatus in isto libello exposuimus, verum etiam Sanctorum passiones vel vitas, ad utilitatem idiotarum istius gentis. Quadraginta sententias in isto libro posuimus, credentes hoc sufficere posse per annum fidelibus, si integre eis a ministris Dei recitentur in ecclesia. Alterum vero librum modo dictando habemus in manibus, qui illos tractatus vel passiones continet quos iste omisit; nec tamen omnia Evangelia tangimus per circulum anni, sed illa tantummodo quibus speramus sufficere posse simplicibus ad