Karthāgō in Āfricā iussū[95] senātūs reparāta est, quae nunc
manet, annīs duōbus et vīgintī postquam ā Scīpiōne fuerat
ēversa. Dēductī sunt eō cīvēs Rōmānī.
War with Transalpine Gauls, 125-121 B.C.
22. Annō sexcentēsimō vīcēsimō septimō ab urbe conditā
C. Cassius Longīnus et Sex. Domitius Calvīnus cōnsulēs
Gallīs trānsalpīnīs bellum intulērunt et Arvernōrum tunc 5
nōbilissimae cīvitātī atque eōrum ducī Bituītō, īnfīnītamque
multitūdinem iūxtā Rhodanum fluvium interfēcērunt.
Praeda ex torquibus Gallōrum ingēns Rōmam perlāta est.