pācem cum eō flāgitiōsissimam fēcit, quae ā senātū improbāta
est. Posteā contrā eundem īnsequentī annō Sp. Postumius
Albīnus profectus est. Is quoque per frātrem ignōminiōsē
contrā Numidās pūgnāvit. 5
27. Tertiō missus est Q. Caecilius Metellus cōnsul. Is
exercitum ā priōribus ducibus corruptum ingentī sevēritāte
et moderātiōne cum nihil in quemquam cruentum faceret,[97]
ad disciplīnam Rōmānam redūxit. Iugurtham variīs proeliīs
vīcit, elephantōs ēius occīdit vel cēpit, multās cīvitātēs ipsīus 10
in dēditiōnem accēpit. Et cum iam fīnem bellō[98] positūrus