Sed cum lēgātī ā rēge Mithradāte, quī pācem petēbant,

vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respōndit, nisi 20

rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad rēgnum suum redisset.

Posteā tamen ad conloquium ambō vēnērunt. Pāx inter eōs

ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō

perīculum nōn habēret. Nam dum Sulla in Achaeā atque

Asiā Mithradātēn vincit,[113] Marius, quī fugātus erat, et 25

Cornēlius Cinna, ūnus ex cōnsulibus, bellum in Ītaliā reparāvērunt

et ingressī urbem Rōmam nōbilissimōs ē senātū et cōnsulārēs

virōs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt, ipsīus