C. Iūlius Caesar, quī posteā imperāvit, cum L. Bibulō
cōnsul est factus. Dēcrēta est eī Gallia et Īllyricum cum
legiōnibus decem. Is prīmus vīcit Helvētiōs, quī nunc
Sēquanī appellantur, deinde vincendō[128] per bella gravissima
ūsque ad Ōceanum Britannicum prōcessit. Domuit autem
annīs nōvem ferē omnem Galliam, quae inter Alpēs, flūmen 5
Rhodanum, Rhēnum et Ōceanum est et circuitū patet ad
bis et trīciēs centēna mīlia[129] passuum. Britannīs mox bellum
intulit, quibus ante eum nē nōmen quidem Rōmānōrum cognitum
erat, eōsque victōs obsidibus acceptīs stīpendiāriōs