nōn posset in rēgnum neque eī Porsenna, quī pācem cum

Rōmānīs fēcerat, praestāret auxilium, Tusculum[18] sē contulit,

quae cīvitās nōn longē ab urbe est, atque ibi per quattuordecim

annōs prīvātus cum uxōre cōnsenuit.

Quārtō annō post rēgēs exāctōs, cum Sabīnī Rōmānīs 25

bellum intulissent, victī sunt, et dē hīs triumphātum est.

Quīntō annō L. Valerius ille,[19] Brūtī conlēga et quater

cōnsul, fātāliter mortuus est, adeō pauper ut conlātīs ā populō

nummīs sūmptum habuerit[20] sepultūrae. Quem mātrōnae

sīcutī Brūtum annum lūxērunt.