Messēniōs vīcit ac tenuit. Ūsque ad Indiae fīnēs

et mare Rubrum accessit atque ibi trēs prōvinciās fēcit,

Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum hīs gentibus 25

quae Madenam attingunt. Arabiam posteā in prōvinciae

fōrmam redēgit. In marī Rubrō classem īnstituit, ut per

eam Indiae fīnēs vāstāret.

4. Glōriam tamen mīlitārem cīvīlitāte et moderātiōne superāvit,

Rōmae et per prōvinciās aequālem sē omnibus exhibēns,

amīcōs salūtandī[168] causā frequentāns vel aegrōtantēs

vel cum fēstōs diēs habuissent, convīvia cum īsdem indiscrēta